Liber Tertius
De rebus gestis
ANTONII CARAPHAEI
liber tertius
Caput I
Mungactium in deditionem accepit.
Mungactii descriptio — Techelius Mungactii uxorem et Ragoctios pueros relinquit — Aeneas Caprara incendiariis tormentis urbem oppugnare iussus — Caraphaeus eum ab incoepto dehortatur — Una ratio urbe potiundi: acribus stativis ac diuturnis — Cur incendiaria oppugnatio a Caprara pertenta — Ragoctia pilae ictu prope abfuit ab exitio — Inrita oppugnatio — Ragoctia virtutis ergo a Turcarum imperatore regia veste donatur — Urbs, ut vi caperetur, omnibus Caesaris copiis oppugnanda — Mungactium superiori Hungariae grave et minax — Ut perfert obsidionem? — Ragoctia pervicax — Qua cura id munimentum custodiat? — Quibus copiis et qua ratione Caraphaeus urbem stativis obsidet? — Mungactienses ab anno superiore a primo vezirio auxilium implorare — Caraphaeus Ragoctiam, ut urbem dedat, per literas exhortatur — Ragoctia rem in deliberationem satis superque dubiam vocat — Cunctandi artes tentat — Vult arcem in Caesaris manum dedere — Caraphaeus id negat — Techelia rogat Caraphaeum ut Mungactium accedat — Vult dedere urbem Caraphaeo ex Transylvaniae hybernis egresso — Caraphaeus id negat quoque — Vult dedere in praesens, modo Techelius Caesaris gratiae restituatur — Caraphaeus denegat — Ragoctia tandem Caesaris clementiae se Ragoctiosque pueros committit, Caraphaeum sibi patronum parat — Dux eos in fidem accipit — Quam deditionis legem rogat? — Primum legis caput — Caput secundum — Caput tertium — Praeclarum Caesaris clementiae exemplum — Quam legem inrogat Caraphaeus — Primum legis caput — Caput secundum — Deditionis formula — Techeliae oratio, qua suam queritur vicem — Victoriae dignitas adversus foeminam principem incruentae — Viaticum Techeliae de Caesaris aerario datum — Caraphaeus Zriniam solatur et Caesari commendat — Nefaria hungarici regni insignia per Franciscum Glubosischium Viennam
mittit — Comes Tertius ob virtutem ab Caesaris cubiculo iussus — Inritae Techelii irae — Eiusdem in Caraphaeum probra — Infestus provinciam inruit — Ab Heislerio Caraphaei missu arcetur — Profecto in Transylvaniam Caraphaeo, denuo provinciam vastat — Zrinia cum Ragoctiis pupillis Viennam pervenit.Ut, Agriae deditione, Caraphaeus quinctum belli annum feliciter clauserat, aequa felicitate proxime ineuntem (annum MDCLXXXVIII) est auspicatus, quum Mungactium, omnium in utraque Hungaria ceterisque Austriacae ditionis provinciis praestantissimum munimentum, cunctae externae opis consiliique commeatum, seditiosorum asylum, rerum novarum inlecebram et, pro partium studiis, anxiam curam solicitudinemque totius regni, in deditionem accepit. Ea enim urbs — in ea Hungariae superioris parte quam Tredecim Comitatus dicunt, in limite quo Transylvaniam spectat inter vastas paludes, sita — amplo cingitur claustro, quod lata profundaque fossa, aquis ibidem exorientibus stagnantibusque oppleta, circumdatur. In media urbe munimentum, super arduo asperoque monte magnificentissime, veluti in regum sedem, extructum, circa quod durae circum pendices in altam amplamque fossam exhaustae. Id autem tribus munitissimis arcibus, uno muro contentis et per profundas latasque fossas divisis, constat: quae, ut pontibus contingunt penitiora profugia, ita in declivi summi montis planicie alia alii imminent ac minantur. Una omnibus porta patet, in quam per angustum et amfractuosum subitur tramitem, qui inter duras cautes munitus est. Omnia super cryptis e vivo saxo excavatis pendent, quo adversus hostium ignes suffugia; ita ut rei militaris prudentes munimentum pene invictum existiment. Et suo facto Techelius probavit, qui, dum ipse per campos et acies rem gereret, Zriniam uxorem et Ragactios pueros ibi quam peregri et inter pacata tutius agere iudicavit.
Anno belli tertio Caesar, Eperie Cassoviaque receptis, ut Hungaria superiore perduelles omnino extirparet, Mungactium Aeneae Caprarae vi et armis capiendum mandavit. Is eam incendiariis tormentis oppugnare decrevit. Sed Caraphaeus
eum per literas 54 ab incoepto dehortabatur: quod munimentum ita esset, ut supra descripsimus, constitutum, ut incendiaria oppugnatione ad deditionem difficile cogeretur; ac, praeterquam si stativis et acribus et diuturnis ad omnium rerum angustias redigeretur, nulla ratione alia capi posse. Caprara Caraphaei rationes agnoscebat quidem; sed «velle periculum facere, an quis praeter spem opinionemque daretur casus qui eius deditionem aperiret. Iam expeditionem institutam; Caesarem aulamque universam id cupere; fortunam quandoque tentandam; adversum casum magni Galliae regis auctoritate excusari: nam neque Lucemburgum aliaeque Belgii urbes, neque Genuam incendiariis Gallorum oppugnationibus cessisse, et tamen inde gallicis armis nihil quidquam imminutam esse dignitatem» 55. Itaque, mense martio ineunte, eam urbem oppugnare occepit; et pilae ignitae ictu ipsam Ragoctiam principem pene perdidit; crebris tormentorum ictibus patentem in muro ad impetum faciendum munivit viam: sed, quia altam fossam aquis undantem superare non potuit, eventi adversitas Caraphaei consilium comprobavit. Et Ragoctia a Mehmede, Turcarum imperatore, per ablegatos virtutis constantiaeque laudata, et splendida ac decora veste donata est.Cum igitur Caesar, ut vi ea urbe potiretur, omnibus copiis eam oppugnare necesse haberet; et Hungariam, milite vacuam, Turcis permittere qua in hereditarias provincias arma tuto et commode perferre possent, non expediret; nec ullo sane temperamento speraretur eam urbem volentem deditum iri (nam mungactiense praesidium quinque comitatibus tributa indicebat, et aliis longe lateque, nisi a suis partibus stetissent, germano milite vix hybernis deducto, omnia belli exitia minitabatur; aestate depopulabatur circumsita, qua praeda obsessas hyemes perferebat); Ragoctia, pervicax ingenio foemina, unis nobilibus, qui supra perduellium conscientiam, prava ingenuorum
fide, obfirmatis eius tutelam permittebat; nec ex iis nisi fidissimos spectatos seu excubias seu vigilias ad portam agitare patiebatur, et per eos bis mille Hungarorum militum praesidium in officio continebat.His de caussis Caraphaeus mille equites et quingentos pedites ex superiore Hungaria evocat, nam nunquam bis mille Hungari mille et quingentum Germanorum militum impetum pertulere. Castra e regione portae metatur, quadrato aggere cingit ac satis lata fossa, quae, conrivato paludum humore plena, tam longe tormenta arceat ut vallum extra omnem ictum defixum sit. Minora tormenta contra vanum tumultum aliquem aut veros perduellium adsultus pro aggere conlocat. Interea semper trecentos equites expeditos habere, ut aditus explorent exitusque praepediant. Tuguria casasque passim aedificandas de suo aere curat, ut obsessos, in rerum omnium desperationem, adducat.
Ab superiore usque anno obsessi — sub hac praescriptione: «Comites, beneficiarii, nobiles, equites peditesque mungactienses universi» — effusissimis primum vezirium precibus obtestati erant ut, «ex civili regni musulmanici ratione, suam arcem suamque principem Techeliam et Ragoctios pueros principes tueretur, quod in eo munimento Hungaria omnem libertatis spem conlocasset, et in id, tanquam in scopulum, Caesaris vires domi forisque frangi ac submergi possent. Se interea adflictos uno sacrosancto», ut scribebant, «athname erigi consolarique». Sed in longe impeditiores angustias redacti sunt stativis, quae Caraphaeus, ratione quam supra memoravimus, propius admovit, et comes Tertius perpetuum annum aut paullo secus fortiter imperavit.
Tandem Caraphaeus ad Ragoctiam scripsit:
Turcicam potentiam, Caesaris fortunae imparem, iam tandem deficere; universam Hungariam Germanorum armis receptam; eademque arma Slavoniam omnem vacuam pervasisse et in Transylvania socia hyemare; Hungariae regnum in Iosepho, Caesaris filio, Austrio, consentientibus Hungarorum studiis, constabilitum; regiam Turcarum aulam militari seditione convulsam; Mehmedem
regno deiectum; Soleymanem novum regem nutari; magistratus et imperia per armatas factiones demandari adimique; turcicum imperium a caesareo exercitu, sexaginta millibus veteranorum militum potenti et innumeris ingentibusque victoriis praeferoci, sat rerum suarum agere ut alienas curet. Et, ante militares tumultus, misisse ad Caesarem legatos, qui pacem obsecrarent, obtestarentur, et turcicum fastum ad eam publice implorandam demissum; Caesaremque armata iuris sui fortuna uti velle. Eam vero unam, una arce, omni auxilii spe derelictam, tot tantisque felicibus Caesaris armati progressibus obstare et bellum perferre obfirmatam? Quibus viribus fretam? Viri scilicet, cuius formidandi exercitus per exploratores referuntur vix deni sub squalentibus signis, pallentes ora, tabidi, semermes ac nudi? Sin dolis caecisque machinationibus speret: iam a se ex eiusdem literis interceptis Eperiesinorum coniurationem omnem retectam, eius profundissimas caussas erutas, vastissima oppressa consilia. An in athname confidat, cuius antiqua sanctimonia, quam dicunt, apud Musulmanos iam hoc seculo profanata omnibusque ludibrio est? Seque adeo ex turca pacis legato rescisse talis tantaeque foeminae virum nulla dignitate inter Turcas uti vile mancipium versari, nec quidquam nedum principis, sed honesti hominis praeseferre; in summo omnibus esse odio et, tanquam omnium malorum caput, detestari, ut defunctus vezirius saepe, ceu imperii turcici adflictorem, sit execratus, et ab ore suo in omne posterum tempus prohibuerit. Se audire in Techelii viri verba iurasse; sed non intelligere quo animo per eiusmodi iuramentum, an potius periurium, regi suo obsequium detrectare, et amplissima Zriniorum Ragoctiorumque stemmata duo tetris perfidiae maculis ambo inficere ac deturpare potuerit. Quapropter, ingenui viri officio functum et pro christiana mansuetudine, se eam exhortari ut suis consiliis auscultet, durae necessitati praevertat, pervicaciam exuat, Caesaris clementiae suas adflictas fortunas committat, neve puerorum, ex inclyta Ragoctia domo principum, novercam potius quam matrem agat.His Caraphaei perlectis literis reque ex iis in deliberationem revocata, diu Ragoctia ancipiti cura distracta. Hinc coniugali in Techelium studio, hinc materna in Ragoctios pueros charitate: gravi utrinque dolore et virum et subolem regni hungarici spe excidisse, qui Zriniam stirpem, carnificis securi
incisam, ulciscerentur. Ad haec subibat pudor quod molestissimum infestissimumque obsidium ab Aenea Caprara pertulisset et, sexum praetergressa, inter ingruentes ignes non degenerem Zrinia domo animum praestitisset, muniis fortissimae ducis functa: nunc, vere foemina, a Caraphaeo sedendo caperetur. Metuebat, si constantiam viro exhiberet, perdere natos, qui immeritas maternae pervicaciae luerent poenas: sin flecteretur, perdere virum, quem, firmissimo munimento exutum, Turcae, gravem iamdiu, nunc demum omnino inutilem sibi factum, de medio procul dubio tollerent. Sic animus ei dubius aequis momentis in neutram partem propendebat. Igitur ad cunctandi artes confugit; et, sperans aliquam temporis opportunitatem interea loci extituram, qua forte oblata uteretur, Caraphaeo scribit «se promptam dedere arcem, at in Caesaris manum».Caraphaeus ab re censuit id ei obsequi: nam Techelius Varadini cum multis Hungarorum millibus quoquo modo auxilium obsessae urbi ferre conabatur; et, quamquam Tibiscus glacie concretus, tamen velox hostis cum valido Turcarum auxilio Mungactium usque infestus excurrere poterat. Unde intutum videbatur deditionem protrahere et militem, iam multos menses perpetuo stationum vigiliarumque labore fessum et hyemis saevitia algidum, ad languorem usque defatigare.
Igitur, ubi cunctationis consilium Techeliae hac non successit, alia adgreditur via, et per literas Caraphaeum rogat ut Mungactium accedat. Ubi dux venit, ad eum ablegat qui suo nomine salutent et adferant «se paratam facere deditionem, sed tantum temporis orare, hactenus is Transylvania revertatur» 56. Caraphaeus, rationibus quas modo exposuimus, id negat quoque. Redeunt postero die, aiuntque «se iam deditionis pacta sancitum venisse, si prius fides Techelio eiusque parti detur Caesarem eos suae gratiae restituturum, ipsisque eum deditionis leges docendi potestas fiat». «Nihil minus se
pati — Caraphaeus severo vultu respondit, — cum Techelius, ex civili iure in perduelles sancito, iam mortui loco haberetur.»Item alio die redeunt, et principio proponunt «Techeliam, Caesaris clementia fretam, et florenti apud eum gratia Caraphaei (quem sibi, ex amplissima Zrinia gente solae desertaeque foeminae, et de Ragoctio sanguine praeclarissimo miseris adflictisque pupillis patronum, tutorem, patrem orat atque obsecrat) iam flexam, se suosque gnatos in Caesaris fidem commendare». Caraphaeus «se lubentissimo animo eam eiusque subolem in fidem sancte accipere, et omnibus diligentiae ac liberalitatis officiis prosecuturum» promittit.
Deinde ablegati rogant «ut ragoctianum patrimonium pupillis, Zriniae dotem in Ragoctiam domum inlatam, et dotis in Techelii bonis haerentia iura salva essent». Caraphaeus «eam et de dote sua Ragoctio dicta et de Ragoctiorum in Caesarem insontium puerorum patrimonio aequum petere» dixit. «Modo Mungactium et Sammiclosiana bona eximantur, quae Ragoctii principes ab hungarici regni compage per vim iniuriamque abstraxere: nullum autem ei in Techelii bonis uxorium ius quaesitum, in cuius domum, iam minutae maiestatis labefactatam, ducta uxor.»
Ad haec petunt «ut nobiles viri ceterique milites et pagani mungactienses Caesaris gratiae suisque bonis restituantur». Et id Caraphaeus dedit, ut hungara Mungactii militia, eo foedere laeta, minus Ragoctiae Techeliique miserias adverteret. Id tamen de bonis restituendis cavit: «ut in praesentia in fiscum invenirentur inlata».
Tandem ablegati sciscunt «Ragoctiam in Hungaria manere, neque ab ea Ragoctios filios segregari». Caraphaeus, ut in ea re utilitati aliquam liberalitatis speciem obtendat, ait quod «Caesar Ragoctios pueros Viennam traduci, ipsam vero in aliqua Hungariae urbe manere mandaverat. Se vero rogasse Caesarem ne nobilissimi pueri ab diligentissimae matris sinu tam longe abstraherentur. Itaque in se recipere eam cum filiis Viennam esse commigraturam: pueros autem in Caesaris tutela fore, et qui Caesari idoneus videbitur eorumdem iuventam
recturum». Re ipsa Caesar id mandarat: «ut Ragoctiae victae ac veluti triumphatae pudori parceret». Caraphaeus autem eam clementiam dissuasit, ut, «longinquitate itinerum et in urbe ubi Zrinia ab omnibus observaretur, consilia cum Techelio et techelianis partibus difficilius commearent».Ubi in ea Ragoctiae desideria conventum, Caraphaeus contra has ei offert conditiones: «ut athname autographum et regia insignia, quibus Mehmedes Turcarum dominus Techelio Hungariae regnum iniusto beneficio dederat, Caesari traderentur». Id enim magni referre arbitrabatur: nam putabat Turcas, ubi id rescissent, ad obtinendam eius rei actae dignitatem, neve plaeclare tueri eo pacto reges ab se appellatos riderentur, statim Techelium morti daturos. Tum deinde ut pacto diserte perscriberetur «Techelium ex Caesaris gratia perpetuum excidisse». Idque agebat ut, ipsius uxoris suarumque partium confessione, Techelius et suae et omni posterorum aetati perduellis improbissimus videretur.
Ita foederis concepta lex: «Helenae Zriniae, beneficiariis militibus paganisque universis mungactiensibus, alioqui omni divino humanoque iure pessima et extrema promeritis, modo statim Mungactium dedant, admissi venia ex Caesaris clementia impertiator et eiusdem gratiae restituantor. Zrinia cum pupillo pupillaque Ragoctiis Viennam commigrato, ibique omnem aetatem peragito, neque sine Caesaris commeatu inde egreditor. Ragoctii pupilli in Caesaris tutela et fide sunto. Athname autographum aureis literis exaratum, regni Hungariae a Mehmede Turcarum domino per summam iniuriam Techelio beneficio dati codicilli, turcicus pileus, vexillum et paludamentum, framea falcatusque ensis, nefaria hungarici regni insignia tradantor. Emericus Teöcheölius sive Techelius Caesaris gratiae aeternum expes esto». In haec verba concepto foedere, Caraphaeus legatis edicit «ne quartum se adeant»: iam enim postremum se cum iis de arce in deditionem accipienda egisse.
Dum priores foederis leges apud mungactiensem conventum, cui Zrinia cum pueris praeerat, rogatae sunt, miles pronis auribus et laetabundi ex Caesaris clementia sibi vitam, libertatem, fortunas salvas, Ragoctiae dignitatem integram, principibus pupillis tutorem augustum accepere; sed, ubi duo postrema legis capita ferebantur, omnes obstupentibus animis in vastum silentium concessere. Techeliae principio pallor corrupit ora, mox ira sanguine infecit; sed per ingenitam gravitatem, quanquam perturbata, substitit aliquantisper immota. Tandem, indignatione rei, dolore sui viri, liberorumque misericordia aestuans et exundans animus, lachrymis obortis 57, in hanc orationem abrupit: «Huc igitur miseriarum redacta, ut uxor capitis damnem virum! In id indignitatis altos erectosque Zriniae domus animos recidisse! O quum Aeneas Caprara, hanc arcem oppugnans, tormenti ictu me pene perdidit, utinam perdidisset! nam fortis in hostes, piae in meos, honestis nominibus ornatam animam expirassem. Sed nunc mea erga vos, infelices gnati, pietas me degenerem facit: nam sine vobis, ut cum alias, nunc maxime has foederis leges interrita feroxque aspernarer, et bibulum Mungactii incensi cinerem, meo sanguine satiatum, dederem Caesari, nisi cum invenustae parentis pernicie vestra pericula, gnati, confunderentur. Sed quid ego a claris virtute maioribus me dixi degenerare, quae, vestra caussa, huic amarissimo foederi viva superstem? quae ita me comparem perpeti, deridendam Hungariae reginam in triumphum traduci, victorum subire Germanorum ora, et invisam omnem vitam inter infensos exigere, qui a me tanquam peste sermonem segregent contactuque discedant? Est enim, est animo virtus solam inter trucia omnem aetatem versari, ut saltem vos unam habeatis animam quae vos diligat. Nam, quanquam Caesaris clementia fidesque me certo sperare iubeant vos cum dignitate tutos fore, tamen — misera parens, in infelici domo nata et inter asperas res educta,
quae viris aut immaturam mortem aut infelicissimum exilium dotis nomine adtuli — vobis — patre orbatis, quos inter puerorum vestri aequalium lusus iocosque lascivire et libere adolescere oportuerat, inter tormentorum pericula fragoresque sub tenebricosis cryptis et in umbrarum religione teneriorem transegistis aetatem — metuo et expavesco reliqua vitae asperiora. Quando igitur et viro et gnatis me debeo, et infelix caussa individua est, vos mihi estis viro potiores, nam vobis, vix a me in hanc ingratam editis lucem, ius natum est me viva utendi, hactenus educatione ad virium consiliique compotem aetatem perducerem. Si nunc belli iure vestri tutela aliis a Caesare permittatur, saltem alieni officii fidem observabo, ut apud Caesarem praestitam laudem, desideratam accusem. At, vestra iam parens, Emerico nupsi, qui nunc postulat ut in huius munimenti propugnatione fortiter oppetam mortem. Sed, ni fallor, iam puto me ei omni officio satisfecisse, quae per omne id belli tempus hanc arcem tanta obtinui virtute et constantia ut duae omnino urbes in utraque Hungaria fuerint in quas Caesaris felix ingentium victoriarum cursus offenderet: Buda, semel ab omnibus turcici imperii viribus primum propugnata, et Mungactium meo et horum fortium virorum praesidio. Nunc iam omne aerarium exhausi; et, ut tibi, Emerice, prodessem, his filiis certe obfui, quorum opes in huius munimenti tutela profudi et, vidua, Mungactium quoque servassem. Nullam autem artem, nullum consilium, quo te, vel heic obsessa et conclusa, iuvarem, omisi. Nunc te obsecro, quando haec optio miserrima mihi datur ut aut te ausi damnem aut perdam filios, velis in eam me potius peccare partem qua minus impietatis in me consciscam. Si hos tu liberos ex me suscepisses, ultro id quod te rogo imperares. Horum patris indue animum, quem quidem debes induere, nam me horum matrem in tua iugalia sacra duxisti. Certe Franciscus Ragoctius, ut servaret filios, lubens hoc suum proderet munimentum. At enim in tua principis verba iuravi. Sed, si rex nec coniux esses, necessitas tamen ab iustis hostibus facta me iuramento absolvisset. Non igitur pecco si te principem eiuro; sed doleo tamen damnare coniugem. Cetera tu in libertate agis; et ita forsan res comparari possunt ut, meliorem nactus mentem, Caesaris gratiam demereas. At ego, acerrime obsessa nunc cum mea subole, nisi in id miserum convenio pactum, et de Caesaris gratia et de natorum salute despero.»Postea athname et regni insignia ad se adferri iussit, ad quae conversa: — «En — inquit — pro quibus Franciscus Botschaius primus, et quotquot deinceps hungaricae libertatis heroës dicti sunt, tot tantisque civilibus motis bellis adlaborarunt, nec unquam adsequi potuerunt! Emericus Teöcheölius retulit, et vestra caussa inter duo maxima orbis terrarum imperia bellum exortum, quo alterum prope excidium fuit, alterum prope est. Propter vos tot funera, servitia, direptiones, incendia, vastitates; tot regna, tot provinciae adflictae; tot ingentes exercitus fusi, fugati, caesi profligatique; immensa utrinque vis auri effusa, et ab Asia Europaque bello pene humanum genus exhaustum. Nunc, Hungariae regno a Caesare feliciter reciperato, quid nisi ludibrium et fabula? Divino igitur consilio a me ad hoc usque tempus servata, ut ex vobis Caesar iustum tropaeum ingentium victoriarium extrueret; et haec urbs, quae Emerico primum fuit adfectandi regni incitamentum, regni ultima dederetur».
Ita XIX kal. februarias Mungactium deditum. Omnesque Caraphaei auspicia ductumque, comitis Tertii virtutem laudare, qui ea victoria Caesaris armis nedum salutem, sed etiam dignitatem servarunt: dum inexpugnabilem invictamque arcem, quam dux foemina propugnabat, ne uno quidem vulnere accepto reciperarunt. Scepusiensi aerario praefectus Zriniae Ragoctiorumque omne vas vestemque describit, nec eae opes, quae putabantur, inventae; ita ut Caesaris ope Techeliae puerisque equi, rhedae, viaticum itineri comparatum. Caraphaeus Zriniam adloquio erigit, et Caesari diligentissimis officiis commendat, plurimumque militem, honoris specie, comitem itineris addit. Per Franciscum Glubosischium vicecomitem Zempliniensium, qui in eo obsidio egregie meruerat, athname et regni insignia Viennam mittit. Et Caraphaei laudatione, quam precibus
perfuderat, comes Tertius, virtutis ergo, augustaei cubiculi ministerio decoratus.At Techelius, certior factus Mungactium iam deditum, ira fremere, arma cogere, uxorem, privignos, athname reciperatum festinare. Nec probris temperabat in Caraphaeum: «umbratilem armorum ducem, desidem arcium expugnatorem, mulierum pupillorumque triumphatorem» conviciari. Iamque Varadino procul, ingentia toti provinciae damna dabat. Sed Caraphaeus, ut arceat, eo ducem Heislerium mittit. Is, ubi de Germano adpropinquante cognovit, in tuta se recipit. Heislerio in hyberna regresso, et profecto in Transylvaniam Caraphaeo, denuo provinciam vastabundus pererrat. Attamen uxor, satis custodita, inoffenso agmine interea Viennam pervenit.
Caput II
Brevis Transylvaniae notitia ad luculentiorem rerum a Caraphaeo in ea gestarum expositionem.
Transylvania bellicosa, opulenta — Cur duri indigenae? — Cur patrii moris tenaces? — Traiani imperatoris in Dacos prima expeditio inauspicata — Traiani dolor prae Dacia invicta — Eiusdem votum — Secunda expeditio prospera — Decembali Dacorum regis perfidia — Tertia expeditio — Decembali nefarius dolus in Traianum tentatus — Pons Traiani super Danubio — Dacia in provinciam redacta — Decembalus sibi mortem consciscit — Insignis Dacorum ferocia — Columna Traiana triplicis belli dacici monumentum — Cur Hadrianus Traiani super Istro pontem demolitus? — Transylvaniae descriptio — Gentes quae in eam commigrarunt — Saxones, gentis robur, urbium arciumque custodes — Eorum urbes regius fundus — Ciculi — Duri asperique — Omnes pastores agricolaeque, et tamen nobiles — Hungari bello praestant, sed mobili ingenio — Ut in summa tres nationes confunduntur — Transylvania, diu regni hungarici pars, per waywodas recta — Quando in proprium abiit principatum — Olim bellicosi eius principes — Intestinis externisque bellis debilitata — Commoda Turcis ad proferendum imperium — Prudentum de Transylvania iudicium — Transylvanica Lotharingii ducis expeditio — Eiusdem imperatorius astus — Maxima super omnes hoc bello Germanorum aerumna — Lotharingius Transylvano edicit hyberna militi in eius regno locanda — Apafius per Telechium excusando detrectat — Lotharingius vim intentat — Arcem Samblochum capit — Claudiopolim invadit accipitque in deditionem — Mox Cibinio potitur — Apafius Fogaram se recipit — Alba‐Iulia et alia novem oppida Lotharingio deduntur — Lotharingii foederis formula.
Sed, quoniam hoc loci Caraphaei facinus, ex omnibus usquam hoc bello gestis maxime anceps lubricumque ac pro rerum difficultate perinde utile, memoraturi sumus, quo opulentam, turbidam, asperam bellicosamque nationem, libertatis tenacissimam, Transylvanos, Caesaris obsequio restituit; haec
insignis reipublicae mutatio digna est ut eius gentis historiam a prima origine strictim repetamus, quo praesens status conversio illustrius aliquanto exponatur.Quae nunc Transylvania «Dacia» olim dicta. Bellipotens terrarum plaga et opum ferax, montosa ut plurimum, duros asperosque homines gignit, et uti difficilis aditu, ita patrii moris tenax. Ea gens imperii romani limina diu multumque infestavit, latinamque virtutem sub optimo fortissimoque imperatore graviter exercitam habuit. Ulpius Traianus, Nervae filius, Caesar, ut Dacos intra romana claustra longe lateque excurrentes coërceret, bellum in eos intulit. Sed a Decembalo, ferocissimo rege, ingentem cladem accepit, ut prae dolore paludamento non pepercerit suo, quod in partes conscissum in militum vulgus disiecit, et illud unice habuerit in votis: «Utinam Daciam subiugatam videam»! Hinc reparans bellum, per aspera montium, invia fluminum, ad Dacorum regiam evasit. Decembalus, instante romano hoste perculsus, Traiani mansuetudinem expertus est, qua populi romani amicus, icto foedere, habitus; et, prae gentis ferocia, Dacorum amicitia res Romanis visa triumpho digna, quo Traianus «Dacicus» appellatus. Sed Decembalus, modesti intolerans regni, non multo post urbium munimina reficere et ad res novas spectare nunciatur. Hinc in eum, hostem a senatu iudicatum, Traianus tertium bellum expedit. Barbarus, viribus non satis fidens, nefarios audet dolos, et percussores submittit qui, profugos ementiti, principem optimum interficerent. Sed romana felicitas prohibuit nefas; et romani manipuli militaribus facetiis et hanc per laetitiam addidere: «Ubi eras, Ramnusia? ubi eras? Quantum abfuit ne Roma lugeret! Sed vivit Traianus». In hac expeditione Caesar lapideum pontem Istro superduxit, quo expeditius in hostes traiiceret: opus magnitudini romanae par, sed non perinde romana gravitate inscriptum: «Providentia augusti vere pontificis virtus romana quid non domuit? Sub iugum ecce rapitur et Danubius». Hinc omni ferme Dacia in Romanorum potestatem redacta captaque regia, Decembalus, omnia ut liber occumberet expertus, admissique
sceleris conscius, expes clementiae, mortem sibi conscivit. Caput Romam perlatum, eique hostiliter inlusit romanus miles: «Nonne tibi dixi, Decembale, funestum est Herculem lacessere? Non recte facis, tua ipse quod iaces manu: sed te utcumque Caesar vicit, tulit tibi semper augur augustalis». Gentis ferocissimus quisque veneno publice hausto a servitute corpora vindicarunt; Dacia romanarum provinciarum numerum auxit; et dacicae virtutis debellatae ad posterorum memoriam columna Romae excitata, ubi Traiani conditus cinis et dacicum bellum signis expressum.Sed Hadrianus, Traiani successor, postea veritus ne fera et indomita gens legiones opprimeret ac prompto exitu loca cis Danubium per tumultus invaderet, pontem demoliri iussit, ratus eos populos solum dignos adiri ut debellentur, cetera maximis fluminibus coërcendos.
Eam nunc duae cingunt Valachiae, Transalpina, quae generis nomen servat, et Moldavia: illa ad Danubium, haec ad Euxinum pertenta; montibus undique circumsepta in coronae speciem; rerum omnium feracissima, auriferis quoque amnibus interfluitur 58; oppida complura nobilissima incolit, quorum caput olim Alba‐Iulia, nunc Cibinium celebratur.
Romano imperio fatiscente, tres eam nationes invaserunt, Saxones, Ciculi, Hungarique, qui legibus moribusque privatim dissident, publice conveniunt. Saxonicus populus saxonica lingua utitur, quae ad communem germanicam Coloniensium adcedit, et in Transylvaniae montes «Alpium» quoque transtulit nomen. Ii gentis robur: nam agriculturae et bello aeque pares; antiquissima lege singulari arcium urbiumque claves adservant; ex tribus regni partibus ii numerant duas; eorumque urbes regius fundus censentur; et tamen ab Hungaris (an communi in Germanos odio?) uti vilia mancipia miseris modis habentur. Ciculi in Daciae angulo Moldaviae contermino sedes habent: durum prae ceteris asperumque genus, et perinde
egentissimi: quanquam rusticam et pecuariam exercent, tamen aequo nobilitatis iure aestimantur. An quod se, a Scythis ortos, Hunnorum antiquissimos iactent? Hungari, Saxonibus Ciculisque late interfusi, ceteris ut bello praestant, ita ingenii mobilitate notantur. Ex iis quamplurimi privatae fortunae nobiles, quibus regni proceres superbe dominantur. Tres autem eae nationes in publicis rebus agendis aequa dignitate secernuntur in partes tres: tamen confunduntur in summa.Complura secula regni hungarici pars, per praesides, vulgo waywodas, a regibus impositos, regebatur. Tandem Iohannes Zapolya, post funestum Ludovici regis casum, sub Ferdinando I Caesare et Hungariae rege, qua procerum factione, qua Turcarum vi, Transylvaniae princeps anno MDXXVI consalutatus. Cumque id regnum ad centum ferme virorum millia bello legeret, bellicosos principes habuit, qui cum Germanis, Turcis, Tartaris Polonisque acerrima et diuturna bella gesserunt. Sed intestinis externisque bellis graviter debilitata provincia, pro libertatis nomine Turcis indigne serviens, iis commodavit ut in Hungaria ampliter fines proferrent. Et inde primi omnium motuum hungaricorum conatus, eodemque rebellium profugorum asylum. Quo rei transylvanicae statu constans fuerat prudentium iudicium: «Dum Transylvania tributo redimeret Turcarum fidem, Christianis in Hungaria adversus communem sui nominis hostem neque bella administratu facilia, neque tutas victorias, neque utilia bello parta futura».
His de caussis Lotharingius, statim ac Soleymanem ad Mohatium fudit, in Transylvaniam cum triginta Germanorum millibus castra movit; et, ne Turca id occuparet incoeptum, agmen Themiswar versus facere simulavit. Et consilium profuit: nam Soleymanes ei metuens urbi, iustum exercitum misit, qui eius praesidio consedit. Dux christianus sperabat iter per Danubii ripam prosequi et per onerarias naves secundo fluvio devecta cibaria sibi subministrari: sed, exundante flumine, late stagnantes paludes iter praepedivere: quare duci Erdodium usque regredi, inde petere Segedinum necesse fuit. Nunquam germanus miles toto eo bello graviorem aerumnam tulit,
qui longissimum iter per arida et deserta locorum fecit, qua nec gramen equum, nec quidquam frugis hominem, itinere et inedia languidum, reficiebat, nulla arborum umbra, nulla vel conclusa aquula et temporis et agminis aestum temperabat; et tamen, quia summae rei salus in una expeditionis celeritate sita erat, cum ducis auctoritas, tum opulentae spes provinciae militem ad Transylvaniae fines perduxere.Ubi Lotharingius per exercitus quaestores Scharffembergium et Falchenheimium Michaëli Apafio Transylvaniae principi significavit «necessariam belli rationem postulare ut Caesaris copiae in Transylvania hyemarent, quae et id regnum a communis hostis invasionibus obtinerent et facilius ad sequentis anni acies expedirentur». Apafius per Michaëlem Telechium, primum regni administrum, se excusatum mittit «Turcarum metu deterreri ut in Transylvaniae oppidis universum eum exercitum per hyberna disponat: praestare Germanos in regni finibus aliquot legiones hybernantes locare, et conlata ab se ope contentos esse, ut tribus superioribus annis fecerunt, quam ut ingruentes Tartari et provinciam sibi devastent et hanc Caesari non contemnendam utilitatem corrumpant». Sed, quia summa res in maximum adducta discrimen erat, quod mora ingravescebat, Lotharingius Telechii artibus vim opponit; Transylvaniae fines ingreditur; arcem Samblochum capit ac munit, ut, si quid adversi accidat, tuto egressui cautum sit. Inde Claudiopolim petit, urbem in edito sitam, firmis altisque moenibus circumseptam et satis valido praesidio firmatam. Ibi curiata regni comitia, vulgo nunc «Status» dicti, convocantur. Qui urbi praeerat eam tradere principis iniussu negat. Lotharingius ad eam oppugnandam expeditur. Sic, intentato bello, deditur: miles transylvanus egreditur, germanus inducitur. Interea princeps Cibinium, provinciae, ut diximus, regiam, se recipit, putans eam Germanorum hybernis immunem fore, aut certe Cibinienses in ea urbe regni libertatem propugnaturos. Sed oppidani, magis suae quam principis saluti prospicientes, sibi consilium dedendae urbis cepere. Itaque Apafius cum regio comitatu in arcem Fogaram commigravit, et regni primores
sibi adesse per edictum iussit, perduellionis poena in contumaces sancita. Interea regiae urbis exemplum Alba‐Iulia et alia oppida, novem numero, omnia ferme in provinciae meditullio sita, secuta sunt, ex foedere in castris ad Palaslavam positis in has leges sancito: «Tributum et hyberna in Transylvania germano militi penditor praebentorque. Cibinio, et ex aliis oppidis arcibusque in quas germanae legiones immittuntur, Transylvanis emigrandi potestas esto. Michaëli patri et Michaëli filio Apafiis principalis auctoritas, universo populo transylvano libertas servator. Germanus miles ab omni re, omni iure omnique corpore transylvano abstineto. Ne vani principis procerumque delatores audiantor. Claves urbium arciumque saxonico populo antiquum adservandi ius ratum esto. Proximo vere miles germanus regno educitur. Principi reique publicae transylvanae eius actae rei excusatio cum Turcis permittitor».Caput III
Lotharingio duci in summo armorum imperio in Transylvania succedit, et de eo regno, una et germano milite, adversum tartaricas invasiones, salva Lotharingici foederis fide, protutando deliberat.
Caesar Caraphaeum Lotharingio in armorum imperio substituit — Egregia Caesaris cura de obtinenda principis foedera servantis fama — Heislerium et Veteranium Caraphaei legatos creat — Caraphaeus a Lotharingio evocatur — Paulisper cessat: quid ita? — Insidiosam Germanis Transylvanorum facilitatem suspicatur — Suspicio Caraphaei non temeraria — Cur non ante in Transylvaniam transit quam Agriam et Mungactium recipiat? — Claudiopoli armorum imperium accipit a Lotharingio — Deliberat de milite provinciaque servandis — Provinciae gnarissimus — Aemulorum Austriae domus turbidus sermo — Transylvanorum facilitas aut degener aut insidiosa — A Tartaris metus — Transylvanus cum Turcis tergiversatur — Deliberat vim ne faciat, an fiduciam praeseferat? — Argumenta quae vim suadent — Ius Caesari Transylvaniae occupandae cum dignitate coniunctum — Transylvanica Germanorum hyberna discriminis plenissima — Transylvania «Germanorum sepulchrum» dicta — Aspera provinciae principi et proceribus receptui patent — Provinciae aditus in eorundem potestate — Kowar, Hust, Corona — Miserrima Germanorum conditio, si Tartari Transylvaniam inrumpant — Turbidorum Transylvanorum minae — Transylvani gens dura, saeva et pro libertate pugnax — Vis tentandae facilitas — Saxones Germanorum studiosi — Iidem, uti et Ciculi, ab Hungaris oppressi — In illis provinciae custodia — In his gentis robur — Princeps socors, populus divisus — Telechius simultatibus gravis — Primorum intoleranda potentia — Fogara non satis munita — Argumenta quae vim dehortantur — Concordia gentis contra exteros — Techelius in proximo — Primores stipendiarii — Iisdem et principi Alpium patere subfugia — Acies per nivosas Alpes discriminosae — Domesticum et grave exemplum — A Tartaris et a Techelio metus — Si id regnum vi subigatur, vi quoque obtinendum, nupero in Hungaria firmante exemplo — Sed miles longe in Slavoniam abducendus — Alia argumenta quae vim urgent — Incoepti celeritas — Turcarum seditio — Moschus Tartaros distrahens — Polonicus conventus — Caeli rigor diffugiis Transylvanorum adversus —
Germanorum virtus — Belli fortuna Caesari adspirans — Caraphaeus sedulus caesareae dignitatis curator — Non tentat vim, ne aemuli vel iniuria Caesaris fidem perstringant — Civilibus artibus et provinciam et militem servare constituit — Sed anceps quoque ratio Telechium eiusque factionem conciliando praeter omnium opinionem et fidem — Telechius Austriae domus infensissimus et infestissimus hostis tristi anxietate potentiae — Superbissimum eius dictum — Factiosissimus domi, hospitiis potentissimus foris — Caraphaeus miro ingenio ad se animos convertendi — Vulgo de Caraphaeo dictum — Argumenta quae firmant Telechium conciliari Caesari posse — Telechio utendi modus — Quid faciat gloria praeclaros viros? — Vulgi opinio de Telechio — Sapiens Caraphaei de eodem coniectura.Caesar, ubi haec a Lotharingio gesta cognovit, extemplo ad Caraphaeum scribit:
Se eum in provincia Transylvania Lotharingio subrogasse, maximique rem momenti concredere, plenissimam discriminis et hostium aemulorumque offendiculis confragosam, quae virum flagitat in re urbana, militari et oeconomica versatissimum; eundemque provinciae gnarum magnoque animo et plurima auctoritate praeditum, improbi laboris, summae dexteritaris, antiqui erga se obsequii spectatissimum, ut in iis hybernis neque transylvanica neque germanica respublica quid detrimenti capiat. Se ei, in re tantis locorum intervallis longinqua, nihil certi mandare. Quae in re praesenti viderit utilia Lotharingius, eum doceat: futura eius prudentiae committere. Id unum diserte edicere: ut suae et mansueti et foedera servantis principis gloriae omnia submittat. Capessat igitur alacri animo munus, et quem ex belli ducibus maxime velit, optet. Heislerium et Veteranium satis idoneos sibi videri: si alios pluresve maioris etiam dignationis is sibi adesse oportere censeat, se eius imperio submissurum 59.
Et vero Lotharingius, postquam hyberna per Transylvaniam disposuit, inlico Caraphaeum ad id armorum imperium ab se capessendum ab Hungaria evocavit. Sed is tantisper cessavit, dum provinciam suam omnino pacaret. Cogitabat
enim Transylvanos nunquam commodius tempus contestandi in Turcas obsequii nactos esse, quam quum is Germanorum exercitus, longo citatoque octoginta leucarum agmine fessum et omnium egentissimum, asperam et satis munitam provinciam intrarat, ubi, adpropinquante hyeme, neque ubi se recipere neque unde victitaret habebat. Quapropter Transylvanos, facilitate qua germanum militem in sua oppida et munimenta induxerunt, aliquid monstri alere certo suspicabatur, et idem quod non multis ante annis ausuros, quum germanas legiones aliquot, eadem fraude inlectas, Claudiopoli oppresserant. Igitur, copiis quanquam virtute et numero formidandis, tamen externae opis, qua victitarent, indigis, in provincia prae libertatis studio audacissima non satis tuto dispositis, inter horrentes alpes vel ipsi virtuti arduas, saltusque vel providentiae ipsi insidiosas, pernici Tartaro expositis, a germano auxilio remotis fermeque interclusis, non mediocriter metuebat. Neque ea Caraphaei anxietas temeraria, nam Transylvani ad turcicum senatum scripserant «arma germanica, cum triginta millibus virorum delecto robore, suam provinciam penetrasse; seque, inopino eorum adventu perculsos, cum neque quas opponerent vires haberent, neque ullum ab iis praesens auxilium sperarent, tum ob adpetentem hyemem, tum ob militarem eorundem seditionem, idcirco eam vim pati adactos». Et ab eo purpuratorum consessu rescriptum «ut cederent tempori: eam enim commodissimam occasionem fore eius exercitus ad internecionem usque delendi». Ad haec, quia semper intutum, nam saepissime inutile compertum, arma in alienum ferre qui haberet hostem in suo, si Agria et Mungactium in hostium potestate perstarent, facile fore ut, tumultu ab Transylvanis orto, ea praesidia, obsidio soluta, cum Varadiniensi hoste et Techelii perduellibus adiunctis, eius vi motus Hungariam nedum superiorem, sed inferiorem quoque concuterent. Haec adeo omnia metuens, Caraphaeus non prius in Transylvaniam transiit quam, maturata deditione, ea firmissima munimenta recepisset.Ubi autem venit et Claudiopoli a Lotharingio armorum
imperium accepit, de provinciae militisque salute procuranda rationes in utramque partem versavit. Enim vero is longa provinciae solertia Transylvano conterminae, in qua unetviginti annos versatus erat, naturam eius reipublicae per amicos hospitesque exploraverat; sed curiosius id egerat iam inde quum a Caesare Lotharingio se subrogatum accepit. At in re praesenti demum super ea, quae de Transylvanorum animis, studiis, aversionibus, dissidiis gnarus erat, cognoscit ab adversariis augustae domus inclytam gentem hungaram ab omnibus ludibrio haberi, quod tam foede Germanis sese subiecerit, quos, longo et difficili agmine lassatos, fame sitique confectos, minima ostentata vi a regni sui finibus arcere possent, maxime cum Agria Mungactiumque Germanorum praesidio etiamtum libera erant; atque adeo iis, nisi opprimere armis vellent, intra dies inedia perituris, munitissimum et opulentissimum regnum prodiderint; — polonicam factionem, Austrii imperio infensam, eum conterminum aversari; — Tartaros, alias in id regnum invectos, omnia, et potissimum Saxonum agros, funditus radicitusque vastasse; nunc sperari amicos sociosque adfuturos, ut Germanos vel in ipsis Transylvaniae hybernis opprimant, vel, inde eductos, persequantur, disturbent ac deleant; — eoque argumento trucem coniecturam firmari quod Transylvanus, dum Germanos in sinu lactare videtur, Turcis tributum pendat, ab iis legatos admittat et cum iisdem denuo firmet foedus 60.Hinc, iusto constantique metu de caesarei exercitus salute commotus, secum deliberat vimne Transylvanis faciat an fiduciam non tamen temerariam ostentet. Vim ius ipsum fovere. Ea enim Transylvanorum consilia lotharingico foederi omnino adversari. Neque a belli aequitate utilitatem dignitatemque seiunctam: quod Caesar et a praesenti et ab omni posterorum aetate incusaretur, qui, iustam nactus caussam Transylvaniae reciperandae — quae totius belli hungarici hactenus gesti fructus
et porro gerendi subsidia praeberet, et, sub potentis imperio, christianis regnis omnibus claustrum esset et propugnaculum; at sub infirmo principe, qui neque Turcas arcere, neque adeo ingressos eiicere potest, communi christianorum sacrorum hosti ad proferendum in occiduam plagam imperium regiam viam munit, — eam neglexerit in suam redigere potestatem. Neque enim iustos metus praetendi, cum veri et gravissimi subsint. Palam namque differri germanum militem a Transylvanis non in hyberna exceptum, sed in insidias; et historias passim commemorare ingentes Germanorum exercitus in Transylvania deletos: unde Transylvaniam «Germanorum sepulchrum» vulgo dictam. Eam, horrendis alpibus consitam, per angustissimas fauces adiri. Vulgoque sermones: male sibi Germanos consuluisse, qui mediterranea provinciae occuparunt, aspera, quo princeps et proceres sese recipiant, omiserunt, nec munimentis ad fines positis sunt potiti: Kowar egressui in Hungariam occlusum, Hust in Poloniam, Coronam in Moldaviam Tartariamque patere. Ita eum Germanorum exercitum facile oppressum iri: quod iis Tartari suis excursibus obsidia, siqua instituant, disturbabunt, Transylvani necessarias vitae fruges occludent. Germano militi, inter asperrimas alpes laboranti, e longinquo, per vastas desolatasque terrarum regiones et extenuato agmine, per difficiles provinciae aditus opem ferre: si non plane desperatum, certe difficillimum et impeditissimum opus. Et, ut impenetrabilis provincia adeatur, germanum auxilium Transylvanos a fronte, Turcas a tergo habiturum: itaque ab utrisque nullo negocio posse circumveniri. Et, sine Tartaris, iam Germanum inter infensos intutum agere. Eos enim passim obmurmurare se pro libertate omnia conaturos, quam si in Transylvania obtinere non possint, se eam deserturos terram ubi liberi vivere nequeant, et suam libertatem secum in Moldaviam, Valachiam, Podoliam, Ukraniam aliasque hominibus vastissimas terras comportaturos, et eminus ulturos mutatas sedes. Eam gentem, duram saevamque, equis, viris sat abundare: ubi duces habuit magnanimos, bello inclytam; si libertas pro duce regat, formidandam.Ob haec omnia, vi et armis occupandum censebat periculum et sperabat. Noverat enim Saxones, communis originis memoria, germani nominis studiosos; — eos, uti et Ciculos, ab Hungaris oppressos, non eadem cum iisdem velle; — in illis provinciae securitatem, qui claustra urbium et arcium asservant; in his delectum robur, qui bello nati videntur; utramque gentem, quo vergant, facile mole sua Hungaros pertracturam; — principem ignavum; populum religionibus divisum; Telechium occultis simultatibus gravem; et qui, coacti ac metu, in eius partibus continentur, ultro, si quis existat, alium ducem sequuturos; — privatae fortunae nobiles a primoribus superbe habitos; — Senatus auctoritatem potentia paucorum adflictam; — Fogaram non satis munitam et expugnatu facillimam. Non igitur ab sex septem hominibus metuendum, qui, nisi opprimantur, rem christianam universam conantur opprimere.
Contra reputabat Transylvanos, ut inter se discordes, contra exterum congruere et convenire; — in proximo Techelium imminere provinciae, in qua multas clientelas et potentium celebraret hospitia; — primores bonam magnamque partem stipis conferre militi, eidemque commeatus e longinquo importare; — principi et primoribus patere in Alpes subfugia; — per hyemem vix in camporum aequoribus belligerari; — in arduis autem alpibus per nivium labem nedum impedimenta evehi, sed militem equumque eniti negatum. Galliae quidem regem in Belgio bella tempore hyemante expedire; sed sex septem summum leucarum algens militi agmen, et omnibus administrando bello e propinquo depromptis. At in transylvanicarum rerum monumentis proditum Georgium Ragoctium, ianuario mense in Maramarosinensem agrum, Poloniae conterminum, cum exercitu ingressum, sex dierum itinere facto, resolutis in imbres nivibus — cum neque ipse regredi posset, et reliquae copiae ad eum accedere prohiberentur — immensam alpem, quam superare necesse habebat, glacie obstructam offendisse, ut, per ingentem hominum et iumentorum stragem editam, impedimenta summo operarum connixu et machinarum gemitu transveheret, ipsa natura eum, ne in exitium rueret, retrahente.
Id Ragoctio inter cives: quid se inter hostes futurum? Scilicet, ut cum caeli saevitia humana rabies sociata omnes Caesaris copias ad internecionem usque trucidaret. Et, ut maiores casus devitet, ubi Tartari Transylvanos Germanorum incoeptis obniti viderint, perniciter involaturos provinciam, et utrisque Techelium cum illis suis furoribus affore. Ita opus omnes legiones in Transylvania manere, et fortasse alias quoque inducendas, ni tota fortasse mole bellum in Transylvania gerendum sit. Sed, si neque caelum neque homines hunc bellicum conatum aversentur, provinciam vi partam vi quoque obtinendam. Nam, si a Germanis in Hungaria male cum Turcis pugnatum sit, Transylvanos, laxatos vi, solutos metu, extrema militi mala daturos, vel hoc uno diffugientes in nemora. Sporchium ducem una aestate superiorem Hungariam subegisse omnem; sed, vix milite germano hybernis emisso, eadem amissam facilitate qua receptam. At ultra Essechum tam longe, vel prosperante belli fortuna, quo latius profertur Caesaris victoris imperium, eo pluribus copiis exercitum instruendum.Sed hos omnes metus ipsam celeritatem disturbare cunctos ac disiicere spes erat, dum Turcae cum externis cladibus, tum intestinis motibus adflictarentur; Tartaros Moschus formidanda expeditione occuparet, et polonicus conventus in eorundem perniciem haberetur; Transylvanos interea, rigente adhuc caelo, in urbibus opprimi posse, diffugio in nemora pernegato; Germanorum virtutem periculis maiorem; prospera belli fortuna florere Caesarem, eaque, per occasiones sese ostentante, audacter utendum; praesentia laeta et certa prae tristibus futuris ac dubiis posthaberi, timidi, non cauti, esse.
At enim dux vim experiri veritus est, cogitans veras legitimasque eius rei gerendae caussas genus humanum latere; et austriacae gloriae invidos verisimilem popularemque praetextum nancisci posse Caesaris iustitiam calumniandi: Transylvanos tribus perpetuis annis germano militi largiter et aere et fruge opitulatos esse; eumdem in suas arces optima fide induxisse, ut suis cervicibus hostes imponerent, contra foederis Lotharingici legem «ne vanis delatoribus fides
adhibetor»; simulari Tartarorum inruptiones, praetendi metus, ut populi transylvani libertatem opprimant ac senem et puerum principes circumveniant.Igitur animum omnino adplicavit ad artes quibus et Caesaris dignitati, una et provinciae libertati et militis securitati, consuleret. Sed hac quoque abruptum, et qua ducebat, in praeceps iter. Una enim patebat via: Michaëlem Telechium eiusque factionem conciliare. Sed neque Caraphaei aemuli, neque amici, neque adeo ipsemet animum inducere poterat, virum, qui tot tetras perduelliones in Caesarem machinatus et omnia extrema in Austriam domum et germanicum imperium molitus erat; qui in eius exitium omnes Asiae vires hoc bello techeliano‐turcico exciverat; qui superiore anno illud Turcis consilium dabat: ut, dum Germani in inferiore Hungaria aliquam urbem oppugnarent, ipsi omnibus copiis Caesaris provincias praetercurrerent et igne ferroque excinderent universas, ut, cum in Hungaria germanus miles perstare non posset, ab omnium rerum inopia in Germaniam redigeretur; — hunc virum, subito nunc mutata voluntate, Caesaris partes sequuturum. Ad haec vetustae potentiae anxius senex — qui Apafio auctor fuerat ut is Dionysium Banfium, necessarium suum, securi percuteret, ex falsa adfectati regni suspicione; Bethlenios et Cziachios Constantinopoli, Techelium Varadini catenis onerari curarat, infirmo metu ne Transylvaniae principatum apud Turcas ambirent; et in publico conventu iactaverat se unum hominem duobus maximis orbis terrarum imperiis inlusisse, ut Transylvaniae, quemadmodum ipse aiebat, libertatem servaret, re autem ipsa ut inter suos regnum obtineret; quam ad rem, magnam domi factionem, magnas foris amicitias cum Turcis, Tartaris, Polonis per magnas artes colebat, ut stupidus princeps regni insignia sibi gestaret — omnino verisimile non videri inlico fiduciam induere ut posset, ne nihil sibi de potentia libaretur, si quid ipse ab eo peteret quod maiorem ulterioremque et militi et provinciae securitatem conciliaret.
Sed tamen, ingenio fretus, quo mirum in modum praestabat ut quos vellet ad se converteret — quod gravius efficiebat
summa de se opinione severitatis incussa; unde vulgo dicebatur «aut amore aut metu Caraphaeo esse obsequendum» — Telechium in Caesaris partes transducere confidit, cogitans eum, senio infirmum, non oportere amplius incerta conari; liberis onusto et occultis aemulis gravi expedire securas familiae opes posteritati relinquere, easque tantas in Transylvania et «Regni» quas dicunt «partibus» possidere, quantas nullus ei rex summus in alia ditione reponat; ob patriae salutem id unice studuisse, ut infirma respublica, inter duo praepotentia imperia sita, adhaereret ei unde spes metusve propiores. Nunc, universo ferme hungarico regno a Germanis reciperato, praesentem eius fortunis Caesaris tutelam esse: gravissima quidem Caesari dedisse damna, sed principi subditum qui sub turcica fide erat, et, ut reum, admissa promeritis in Caesarem emendare posse, cuius clementiam, vel cum subiectis nunquam insidiosam compertam, metum ei omnem esse sublaturam.Has igitur ob rationes eum suis explicandis consiliis adhibendum statuit; sed ut praecipuo utatur, non ut indigeat uno. Enimvero gloria insignes viri non alia de caussa extitere quam, quod a fortuna in medium magnarum rerum veluti caecum turbinem coniecti sunt, consilio autem ducuntur ad tenuissima opportunitatum discrimina internoscenda, quibus rectam magnorum facinorum ineant viam. Caraphaeus si — quae de Telechio vulgo habebatur — eam sequutus esset opinionem «eum unum res Caesaris in Transylvania omnes disturbaturum», is certe inutiliter rem gessisset. Sed, vir prudens, in re praesenti ea rerum momenta expendit ut, eius ope consilio maxime, Transylvania non solum germano militi hyemanti et fida et bona esset, sed ut, eiurata in Turcas obsequium, quemadmodum mox narrabimus, longo quodam postliminio revocata, Caesarem suum regem adgnosceret et in eius principis verba iuraret.
Caput IV
Michaëlem Telechium, primum regni transylvanici administrum, infensissimum hactenus Caesaris hostem, ad eiusdem partes convertit. Magno frumenti modo a Transylvanis donatur, quod is, militi optatum, eidem servat. Praeclaris regni artibus Transylvanorum animos sibi conciliat.
In ineundis provinciis imperii reverentia incutienda — Certiorem facit Transylvanum de suo adventu et munere — Vult doceri de Transylvaniae securitate et de ratione stipis militi conferendae — Apafius Caraphaeo per ablegatum respondet — Docet eximia Transylvanorum in Caesarem studia — Unde graves Turcarum in ipsos minae — Princeps et respublica transylvana legatos mittunt ad Caraphaeum — Princeps legationis Telechius, superbus ingenio, ingens visu senex, vultu graviter comi, sermone ad fidem faciendam facto — Gravis eiusdem oratio — Brevia et momentosa Caraphaei ad eum dicta — Magnanimum Telechii responsum — Telechius promissa ex fide praestat — Caraphaeus pro ducum more a provincia donari postulat — Rogatus, optat ingentem frumenti vim militi, quod mox liberaliter dono datum — Egregiae civiles artes quibus Caraphaeus Transylvaniam convertit Caesari — Intentissima disciplinae militaris severitate — Summa comitate in Transylvanos — Qua arte catholicos? — Qua Saxones? — Qua Ciculos? — Qua multitudinem universam adlicit? — Popularissimus — Summa arte praesentem rerum statum sub Turcarum fide incusat — Turcici regni arcanum — Miserae Valachorum fortunae — Principis ludibrium — Hungariae splendor vivax — Principum opes — Regium ferme palatini munus — Quatuor cum summo imperio limitum duces — Paullus Esterhasius Aurei velleris torque, Leopoldus Colonictius purpureo cardinalium galero splendissime decorati — Caesaris egregia in Hungaros fides munificentia — Foedissimum factum Christianos, bello inclytos, ultro Turcis servire — Varadinum compedes Transylvaniae — Vienna capta, Turcae Transylvaniae
principatum extinxissent — Turcarum potentia regnorum proceribus maxime metuenda — Arcanum regni turcici, quod coloniarum arcano respondet — Sub Caesare Turcarum victore maior Hungaris munerum amplitudo speratur.Utile tamen ratus in ineunda provincia imperii reverentiam incutere, simul ac Cibinium pervenit, tormenta expedivit, tanquam vim inlaturus, ut asperorum obiectu mansueta consilia gratiora sequerentur. Mox, ad transylvanum principem scribens, «se a Caesare armorum in Hungaria et Transylvania summum ducem et graviorum eius rerum procuratorem creatum» narrat. Hinc petit «ut quamprimum sibi significet quis eius, quis primorum sit erga Caesarem animus; deinde ut Transylvania a tartaricis inruptionibus tuta sit; postremo qua ope quove auxilio germanum exercitum iuvare possit. Quod ni faciat, se eum pro Caesaris hoste habiturum».
Apafius, per Michaëlem Vayum ablegatum, Caraphaei gratulatur adventum docetque «se et regni primores rebus ipsis sat significasse sua in Caesarem studia, cuius copias tam liberaliter in sua exceperint munimenta et satis largiter pro re copiaque sustentent, ut transylvani legati, qui Constantinopoli agunt, scripserint Turcas Transylvanis pessima minatos, quod, citra vim omnem, germano militi in munitissimis oppidis arcibusque suis sint hyberna gratificati, et Tartaros ad foederis secum icti vindicias iam emittere decrevisse: sed dexteritate et solicitudine legatorum de sententia aegre vixque tandem demotos esse. Urgere tamen ut superioris anni tributum absolvant, et monere simul ut obsequium ex foedere sibi promissum porro praestent: quod ni faciant, sibi omnique suae posteritati funestissimum in se passuros exemplum. De provinciae securitate et conferenda militi stipe, Michaëlem Telechium, summum armis transylvanicis praefectum, qui eum doceat, brevi missurum» respondet.
Paucis post diebus, princeps Telechium, populus transylvanus Alexium Bethlenium aliosque primos domi viros ad Caraphaeum legarunt. Qui, gnarus Telechium superbi ingenii
virum, maxima honoris significatione, uti legationis principem, excipit; observatque oris dignitate spectandum senem, gravem comitatem inesse vultu, et in verbis neque expromptis neque obluctantibus fidem. Is, sermone ad officium exornandum absoluto, orationem cuius caussa venerat ingressus, ait «Transylvaniam universa omnium studia in Caesarem convertisse; super sua fide optima germanis copiis licere ociosis hyberna inter suos degere; ad turcicum enim senatum scripsisse ut ab Transylvania Tartaros contineret, quod, ex lotharingico foedere, Germani ex provinciae hybernis primo ineunte vere deducerentur et retulisse impetratum». Militi autem intra paucos dies stipendium absolutum iri adpromittit.Ibi germani militis imperator replicavit «se, foederis lotharingici observantem, vanis delatoribus non praebuisse aures: rumorem tamen non temerarium obortum Tartaros provinciam invasuros». Spem ostentat, intentat metum: principem apud Turcas in invidiam trahi; regni ambitiosos non deesse; in praesens salutem, posteris securitatem, ad Caesaris fidem confugere.
Heic Telechius alto animo respondit «se in ea regni administratione semper spectasse ut respublica salva esset et cum communi omnium suam semper salutem confudisse. Sancte adpromittere summam rem Caesari in Transylvania tutam fore, modo duo omnino eximantur: obsequium principis et religionis libertas. Fidem sibi adhibendam, senio gravi, quem numerosae soboli rem statuminare, non incertas serere spes oporteat».
Et Telechii sane promissa inlico adparuere: nam qui reliqui naturae fructus adhuc militi praestandi erant, pro iis est pecunia repraesentata, et quod hactenus in viris equisque alendis vel inique vel incommode peccatum fuerat, correctum et in melius quoque etiam mutatum.
Ad haec Caraphaeus, impeditas aerarii rationes intelligens, a Telechio aliisque ablegatis petit usurpandum secum quoque morem munerandi summos armorum duces qui pro Caesare in ea provincia imperarent. Ablegati rogant ut optet. Is militi,
non sibi, triginta millia modiorum frumenti petit. Ablegati tantae rei potestatem habere negant: curaturos tamen spondent ut optatum referat donum. De ea re habentur mox comitia, atque in iis, uti rogatum est, ita iussum.Interea Caraphaeus, ut Germani Transylvanique animis coalescant, qua terribilis erat, intenta severitate in militiae flagitia diligentissime inquirit, in reos exasperat poenas, ut miles ne vultu quidem provinciae laederet libertatem: contra, cum Transylvanis omnes comitatis mansuetudinisque artes adhibere. Catholicos conciliat, quod eorum cum Caesare communis religio apud se gratia praecipuos faciat; Saxones adprime charos habet memoria communis cum Germanis originis; Ciculos, ex inclyto Hunnorum sanguine, miseratur infra omnes Transylvanos haberi; plebe graves primorum usuras expostulante, egestati contra avaritiam adest; et, in quovis exorto certamine aut controversia, multitudinis ius contra paucorum potentiam, infirmitatem adversus vim protegit. Cultu comis, aditu facilis, cum tenui plebe liberalis, munificus cum primoribus, in audiendis precibus humanus, aequus in sententiis: asper dumtaxat rigidusque in criminibus atque adeo peccatis suorum.
Sed potissimum proceribus, ut a quoquo eorum aut officii aut rei caussa adiretur, per sermones occasione se dante natos, narrabat se, antequam eam provinciam inisset, putasse regnum aditurum cultum agri, hominibus frequens; opes ac nitorem observaturum, si non pro eius amplitudine et maiestate, quum centum ferme virorum millia legebat et instruebat ad bellum, saltem magnum pristinae potentiae opulentiaeque specimen spectaturum. Sed eam sub Turcarum protectione ab sua antiqua dignitate insigniter decidisse notaverat. Enim vero Turcam, arcano regni illo suo, in limine provincias sub libertatis specie decipere, ut sint suum inter et aliena imperia veluti in freto interiectae moles, quae primae excipiant frangantque bellorum procellas et fluctus; eoque pacto interea deterere, quousque tandem solitum ibi imperii sui finem imponat, vastitatem. Facile ipsis e propinquo Valachiam, non perinde
ut Moldavia, adflictam intueri. In ea, duobus ante seculis, ad sexaginta ferme praeclara oppida et munitissima celebrata; nunc unum omnino, idque semirutum, Monasterium in edito superstare, ubi vix una atque altera cohors turmave agitare praesidium possit. Pro principis palatio duas semper Turcarum turmas in stationibus esse: a quibus perpetuo observatus, nullum ablegatum neque adeo privatae conditionis externum admittit, quin de eo turcicum senatum edoceat. Tartaros semper eius cervicibus imminere; et, sive agros populationibus corrumpant, sive vicos diripiant, sive pecora abigant, eos non vi ulla vindicat ulcisciturve, sed subiectis ultro punitis placat. Provinciam videre est funditus eversam, egentissimam nationem, principem contemptissimum, quem si forte mercator, nedum magistratus turca adierit, ei se vili mancipio abiectius demitti. Rursum Hungariam respiciant, et observent pristinas primorum durare opes; palatini amplissimum ac pene regium munus, ut qui eo fungitur in summorum Germaniae principum ordine censeatur, et, «celsissimi principis» praescriptione decoratus, ipsis Transylvaniae principibus loci dignitate praecedat; quatuor limitaneos regni duces aequo cum summis Germanorum ducibus armorum imperio pollere. Paullum Esterhasium, Hungariae palatinum, Aurei velleris torque insignitum conspiciant, quo reges principesque summi decorantur; Leopoldum Colonictium, ob praeclara in rem christianam merita, in amplissimum cardinalium ordinem, in quem Sigismundi Bathorei, Transylvanorum principes, et Casimiri, Polonorum reges, cooptatum; atque adeo qui bellicam virtutem aut civilis rei prudentiam cum obsequio in regem componunt, splendidissimos militiae ordines amplissimaque aulae praemia referre. At hercule, indignum christianam gentem bello inclytam christiani nominis hosti obsequium debere, qui, mehmedanae superstitionis instinctu, eos acri odio abominatur, et hactenus sinit inani quadam libertatis specie fruantur, dum ulterius suos imperii fines producat. Vix Varadini potitum, eo munimento iniecisse Transylvanis vincula servitutis, iisque superbe, avare crudeliterque imperitare. Quid, si ei Viennam capere et ulteriori claustro imperium munire contigisset? Scilicet iam ipsis, ut tot orbis christiani aliis splendidissimis regnis, infandi servitii compedes constrinxisset. Ea quae disserat omnibus Transylvanis, sed proceribus maxime formidolosa, cum Turcarum tyrannus in regni arcanis artibus habeat nobilitatem omnem atque adeo proceres redactarum provinciarum omnino delere, et ex eorum latifundiis suo militi adsignare «timarros». At sub Caesare, dum felicibus Germanorum aerumnis longe lateque in Hungaria proferuntur fines, et limitum ducibus armorum imperia et principibus regni viris beneficia ampliora sperari.Caput V
Transylvanorum sententias de mutando principe vel republica, quia lotharingicum laedunt foedus, repudiat; eiusque auctoritate senatus populusque transylvanus, novo foedere icto, obsequium in Turcas eiurat et Caesarem suum regem adgnoscit.
Transylvania mollissima Caraphaeo, qui absolutum et instructum inde militem iam educere in acies parat, cum Tartari expeditio, Transylvaniae metuenda, nunciatur — Cura eximia caesareae dignitatis — Caraphaei edictum gravitate refertum — Praecipua imperiorum tutela est ut cives sua republica contenti sint — Transylvani rogant Caraphaeum ut rempublicam ordinandam suscipiat — Nicolai Bethlenii sententia de republica transylvana ordinanda — Transylvania tartaricis inruptionibus obnoxia — Tartariae Krimneae vicina — Tartaricae artes belligerandi difficile caveri, difficilius vindicari — Domesticum exemplum et recens — Cur Germanus Transylvanusque uterque ab altero diffidens? — Qua ratione Transylvania a Tartaris tuta? — Apafii socordia — Telechii gravis potentia — Tetrae oligarchiae imago in Transylvania spectata — Reipublicae olim forma ex tribus apte commixta — Hodie reipublicae monstrum vel laniena — Populi oppressa libertas — Optimatum adflicta auctoritas — Principis contempta maiestas — Unum malorum solatium religionis libertas — Emendandae reipublicae ratio — Danielis Absalonii de ordinanda republica transylvanica sententia maxime aversa — Purgat perfidiae suspicionem — Suadet principem in ordinem redigendum et principatum omnino extinguendum — Ius Caesari fovere — Civilem rationem id velle — Et transylvanica mala id remedii flagitare — Imago liberi principatus corrupti — Transylvania omnium Hungariae malorum caput — Austriae domui infesta — Transylvaniae vices — Turcicum propagandi imperii arcanum — Transylvania turcicae subservire potentiae — Valachi Moldavique misera regni cupiditas — Transylvanos, Turcas, perduelles hungaros Techeliumque captare rerum turbandarum occasiones — Idcirco Transylvaniam in provinciam redigendam praesentibus legibus, usu olim temperandis — Mittendum praesidem non exterum, ob domesticum
et grave exemplum; sed popularem praeficiendum — Telechium ad id factum videri — Eius egregiae laudes — Qua arte respublica ex libera in regnum transformanda — Status stando probatur — Caraphaeus cum Transylvanis servat lotharingici foederis fidem — Turcarum protectio fons omnium Transylvaniae malorum — Misera provinciae facies — Caraphaeus edicit Transylvanis in Caesaris ne an Turcae fide esse velint — Si in Caesaris malint, quae imperata facturi? — Ablegati rem ad comitia revocant — Caraphaeus fiduciam praesefert et rem agit cum summa honestate — Legatis publice permissa potestas — Ingens Caraphaei auctoritas — Eximia rei gestae dignitas — Foederis caraphaeani formula.Ita Transylvani, ut quisque gente, ordine, conditione, fortuna distinguebantur, a Caraphaeo conciliantur Caesari, et, ex eiusdem auctoritate, omnia in lotharingico foedere promissa implent — nam et tributum expensum, et stipendium absolutum, et vestitus satis instructusque miles, et exprompti commeatus, et paratae vecturae, et virescebat in equi pabulum tellus, ut iam Caraphaeus pararet legiones hybernis educere, — quum nunciatum sulthanum Nuradinum in Poloniam infestum intrasse; multa Polonorum corpora in servitutem abegisse; inde substitisse in Moldavia, ut, cum germanus miles Transylvania egressus esset, eam tanquam calamitas pervasurus, hospitia germanica ulcisceretur.
Hinc provinciae metuens, ne Tartarus commoda inde Germanis suppeditata ulcisceretur, suppeditanda perpetuo excinderet, ut salva Caesari dignitas foret, et, si quid in ea lubrica re lapsus esset, sibi imputaretur, senatui populoque transylvano edicit «ad se, summum germanici exercitus ducem, ex vi ipsa imperii quod gerit, nec ullo Caesaris mandato, pertinere ut, antequam in campos legiones educat, ulteriori provinciae securitati provideat: quamobrem ad se legent qui secum ea de re agant».
Ablegati, ut Cibinium advenere, sententiae loco proponunt, «ut regna et imperia ab externa vi tuta sint, populos sua republica contentos esse oportere: nam qui suis legibus moribusque laetantur, ipso nationis consensu, multo magis quam arcibus praesidiisque, externam potentiam deterrent». Itaque
rogant Caraphaeum ut transylvanam rempublicam ordinandam suscipiat. Dux eos ut sententias scriptis consignent iubet.Nicolaus Bethlenius, vir vasti animi, sub aegrae reipublicae persona Apafium et Telechium vulnerat in hanc sententiam, qua non tam emendari rempublicam quam mutari principem cupit. «Transylvania, per adsitas Valachiam Moldaviamque, facillimis el nullo prorsus consilio prohibendis Tartarorum inruptionibus patet. Imprimis autem versus tres, quae dicuntur, ‘Ciculorum sedes’, ubi Boza vocatur, tam latus aditus hiat ut iustus exercitus, etiam cum impedimentis, commode penetrare provinciam possit. Tartaria autem Krimnea tam prope sedet, quae sex summum dies, tartarico belli more, suas in Transylvaniam catervas immittat. Praeterquamquod Tartaris campales munire vias ad agmina facienda haut sane opus: quaeque enim invia avia sunt pervia pernicissimo hosti. Neque praesidia, neque exercitus, maxime gravis armaturae, eos arcere valent, qui, palantes ac turbati, neque acierum ordines norunt neque obsidionum moras patiuntur: solum gnari late circumferre terrores, excurrere, diripere, incendere, devastare et longo circumductu arces eminus et hostium castra fallere. Transylvania in praeteriti praesentisque confinio seculi, dum eam germani milites fortissimi tuerentur, id satis misere experta est: nam, a desperatis quibusdam popularibus Tartari in auxilium vocati, caedes stragesque usquequaque et provinciae et Germanorum pari damno ediderunt. Hinc Germanus Transylvanusque uterque ab altero diffidunt. Miles, horum memor, se popularium fidei non audet committere: provinciales metuunt ne germana praesidia se munimentis contineant, et e turrium pinnis ignis longe lateque grassantis spectaculo delectentur. Quare nunquam Transylvania pacata egerit nisi Tartaris, Valachiae Moldaviaeque conterminis, prorsus deletis, aut Turcarum sub tributi onere socia et amica sit. Hoc regnum moderatur Michaël Apafius, insigni socordia princeps, privati hominis mancipium, cui insignia regni gestat. Eius auribus falsos rumores, insimulationes vanas, ambitiosas delationes excipit et cognoscit: unde tetris coniurationibus vexatus, togato
bello complures annos exercitus, et multo magis anxius curis quam senio et corpore aegro confectus. Hinc procerum caedes, carceres, exilia, proscriptiones, eversae leges, plebs exhausta, oppressa nobilitas et, egente aerario, venalia omnia, paces inutiles, bella caussis simillima, legationes vel infidae vel socordes, et, crudelitati avaritiaeque reipublicae nomine imposito, cuncta paucorum potentiae servire. Reipublicae forma olim ex tribus commode mixta: penes principem summa rei cura; apud senatum deliberatio et auctoritas; universi populi, in comitiis curiatis per ‘status’ convocati, summum imperium et maiestas. Ea hodie vel monstrose confusa vel misere distracta. Nam potentia in ordinem lecta est et in Consilium cooptati primores. Ita princeps segnitia, optimates metu, multitudo dolis habetur. Libertas suffragiorum adempta, quae eo indicuntur ut potentiorum libidini serviatur. Etenim in iis, reipublicae principisque salute obtenta, clari virtute viri proscribuntur; pacis tranquillitatisque nominibus inductis, iniqua tributa imponuntur, quibus populus graviores sibi dominos commercantur et constabiliunt, legesque sibi ipsis exitiosas iubent. Hisque artibus, quindecim abhinc perpetuis annis libertas, sine re inane nomen, per ludibrium iactatur. Optimatibus nihilo gravior auctoritas, qui discordiis laniantur, suspicionibus deterrentur, delationibus opprimuntur. Ita saepe bona consilia, potentium vi, cum bonorum dolore et reipublicae detrimento, evertuntur. Hinc coniicere licet quam viliter maiestas apud principem iaceat, ut mirari detur quomodo haec respublica tandiu steterit. Cum haec diuturna mala, tum insolens hybernorum et grave onus, Transylvania perfert uno liberae religionis solatio, quae, ob publicam tranquillitatem, introducta quinquaginta ab hinc annis, mutua pietate toleratur». Igitur Caraphaeum orat «qui novellam provinciam emendandam suscipiat: nam mollissimam commodissimamque futuram spondet, modo eam humana et divina liberam agere sinat. De republica ex aequo bono ordinanda conventum edicat», et comitiorum habendorum rationem praescribit, qua suffragiis libertas, provisis aequalitas, rogatis sanctitas esset.Contra, Daniel Absalonius, studii in Caesarem diu satisque spectati, in sententiam maxime aversam concedere, inde exorsus 61: «non eum primum erga Caesarem suae fidei et constantiae diem, ex quo in Caraphaei venerat clientelam, per id tempus amicos inimicosque ex Germanorum utilitatibus delegisse; neque odio patriae (quippe proditores etiam iis quos anteponunt invisi sunt), verum quia Germanis Transylvanisque idem conducere existimaret. Igitur pro statuminanda salute publica, quae cum salute summae potestatis semper coniuncta est, censere principem in ordinem redigendum, eique in alias Caesaris ditiones, permutato patrimonio, commigrandum, eamque reipublicae formam omnino antiquari oportere. Hungariae namque regibus summum in Transylvania ius esse: ideoque regni consortem aemulumque non pati. Eam in hostium limitibus sitam provinciam; et claustra imperii per spectati obsequii magistratus tuenda; neque Transylvaniae, tot potentium perduellionibus fessae, aliud remedium quam si ab uno regatur. Corrupta republica, ubi eliguntur reges: ibi regni complures aemulos; uno rerum potito, omnes formidare formidarique; hinc res nusquam tutas, et omnia ad vim spectare. Principes, quae sunt regni, primum iis obsequium subiectorum redimere quo regias firment partes, deinde suae ipsorum domui addicere ut ulteriori potentiae provideant: privatos gentis primores per ius iniuriam parare opes, ut potentia regnum invadant. Inde aerarii difficultates; hinc multitudinem egentissimam; utrinque res novas et bella difficulter administrata. His de caussis Transylvaniam, praeterquam iniuste, inutiliter quoque ab Hungariae compage divulsam, quacum uno spiritu regenda est. Omnia enim, quae Hungariae funesta bella a Turcis inlata sunt, Transylvanis suas origines imputare et progressus: provinciam Austriae domui infestissimam; Bathoreos Ragoctiosque principes bellis cum Germano gestis insignes. Electionem in regnum intrusam id insolens et impacatum fecisse. Cum
autem sub Hungariae sceptro per waywodas moderabatur, non mediocriter floruisse. Potentium ambitione, modo turbidam, modo claram egisse sub principatu. Tandem principes, ut regnum obtinerent, per indignum christiana pietate facinus, Turcam in auxilium provocasse, qui libens mansuetum socii nomen sumit ut porro saevissimum domini ingenium prodat. Itaque, hactenus Turca orienti dominabitur orbis terrarum plagae, transylvanis principibus augendae in occiduam potentiae tanquam instrumentis usurum. Valachiae Moldaviaeque principes, quamquam regum mendicabula, in turcicis partibus obfirmatissime haerere, misera dulcedine captos inter urbium rudera humilesque casas regnandi: quid de Transylvanis, in his opibus, splendore et celebritate provinciae, putandum, si forte eos novandarum rerum libido incesserit? Turcis enim proferendi imperii cupiditatem bello occludi et fraenari posse; sed dolorem hungarici regni amissi et odium in christianum nomen extingui non posse: quare, per fas per nefas, ubi primum detur occasio, arma resumpturos. Omnes in Hungaria, quibus Caesaris clementia indulsit, perfidiae conscientia divexari; et Techelium Constantinopoli id agere, ut a Turcis Transylvaniae regnum beneficio referat. Ob has caussas Transylvaniam, Hungariae arcem, christianae pietatis ergo, in Caesaris potestate omnino esse oportere; eamque, praesentibus tamen legibus, quae opportuniori tempore rerum usui adcommodentur, in provinciae formam redigendam. Revocandum antiquum morem: praesidem mittendum, qui tribus nationibus moderetur. Exterum inutilem. Populares enim liberos adhuc sibi videri, cum secures et fasces videant gentilis sui ostentare maiestatem; et satis contumeliose haberi reputaturos, si nascentis reipublicae regimen extero permittatur. Rodulphum imperatorem Georgium Bastam Transylvaniae praeposuisse: natione indignante, inlico Stephanum Botschaium exortum, qui, perduellione facta rebusque motis, consilium disturbavit. Nam, ubi subiecti feroces et in proximo aemulus aut hostis imminet populo, qui nec totam libertatem nec totam servitutem pati potest, dandum aliquid quo nec libera sit nec servire videatur. Igitur populari summae rei procurationem permittendam. Ad id factum videri Michaëlem Telechium, cordatum gravemque virum, legum morisque patrii prudentissimum, ingenti animo et longa magnarum rerum experientia catum senem, plurima habentem in familia matrimonii pignora, charissimos reipublicae obsides; qua spectata hactenus in Turcas fide, eadem et multo graviori sperandum in Caesarem; cuius summa auctoritas apud suos ac exteros, et senilis dignitas ac spectabilitas oris vicem principis atque adeo praestantiam praeseferat, ut prorsus in vicario ipse omnino adesse ac regere videatur. Non praecipiti abruptoque gradu cuncta simul, sed omnia sensim a perniciosa libertate ad regni modestiam transformanda. Adulta enim vicia tempore et mora sanari; lenibus utendum remediis; novis rebus vetusta facies relinquatur, et sub iisdem adpellationibus vim aliam supponere; iura sarta tecta servanda; legum beneficia, et potissimum de religione inrogata, protegenda. Ita faciliores ad obsequium venturos, et de barbaricis victoriis partam sibi pacatam libertatem laetos fore. Statum autem res ipsas stando probaturas».Caraphaeus utriusque sententiae auctores egregiae pietatis in patriam et eximii in Caesarem studii privatim quemque laudavit. Sed iis memorat «Caesarem hac potissimum gloria delectari, qua foederum observantissimus habeatur, et per Lotharingiae ducem cum Transylvanis in castris ad Palaslavam pepegisse ‘patri filioque Apafiis principalem auctoritatem, populo transylvano libertatem servandam’. At enim omnia eius reipublicae mala a Turcarum protectione provenire, apud quos, grassante avaritia, omne nefas pecunia redimitur. Hinc ius sceleri dictum, astutiam pro sapientia, audaciam pro virtute, modestis ac verecundis segnis pusillique animi nomina indita. Ita, domestica industria posthabita, reipublicae curam in quaestum ponere; et, ob id ipsum, nullum disciplinis honorem, nullam fidei verecundiam; mercaturae lucra per fraudes quaesita, per vim amissa; ruris operas raras et divexatas; rudia artificia et vili in precio manus; et paucos ipsos dites largitionibus in turcicam aulam exhaustos, multitudinem
egentissimam. Idque tyrannidis utile videri consilium, ut socia regna ne intus viribus valida rectorem excutiant, neve foris opibus adfines reges adliciant, et, ut alibi alti et abrupti montes, alibi magna flumina, alibi immensa arenae aut maris aequora, ita quas humanus cultus nationes consociat latissima vastitate dirimantur. Nunc iam eos, hungarico regno ferme toto reciperato, non ultra excusandos quod sub Turcae superbo, saevo avaroque dominatu languescant. Eorum rempublicam infirmam potenti alicuius imperio inniti necessum omnino esse: vicinum Caesarem, ut dignitate praestat, ita potentia et fortuna florere, eiusque regni proprias artes iustitiam, liberalitatem, clementiam». Igitur decernant in Caesarisne an Turcae fide esse velint. «Si in Caesaris malint, oportere ut eiurent in Turcas obsequium, in Leopoldi et Iosephi, Hungariae regum, verba conceptissime iurent; et, ad stipandam regno securitatem ac fines Tartarorum inruptionibus obstruendos, omnino oportere ut oppida Corona, Hust, Kowar ac praeterea Görgöni ipsaque Fogara germanico praesidio firmentur».Ad haec ablegati respondent: «Se de tantis ac tam novis rebus decernendi nullam habere potestatem, nisi prius ad curiata regni comitia referant et super iis publicum consilium indicatur. Idcirco paucos dies orant, dum redeant iustis mandatis instructiores». Caraphaeus in re tam ancipiti fidere maluit quam cavere, et — ut tantae rei actae nihil quidquam vicii in omne futurum tempus obiiceretur, et iuxta provinciae leges ageret, et res ipsa eximiam honestatis speciem praeseferret populum transylvanum, sponte omnino sua, in conventu apud ipsum principem habito, ad antiquum Hungariae regis obsequium rediisse — sinit Fogarae libera haberi comitia. In iis igitur permissa potestas ablegatis ut apud Caraphaeum rei transylvanicae providerent quod aequius melius videretur.
Ubi cum his redierunt mandatis, Caraphaeus dies praestituit tres, quibus quae rogaverat, praecise iuberent. Telechius et reliqui omnes consentientibus studiis repromittunt. Unus omnium, Nicolaus Bethlenius, incredibili ardore animi intercessit. Ibi Caraphaeus per fastidium respondit «ut
Transylvani libertate uterentur sua: iuvasse tamen plane perspexisse eos, nulla necessitate adactos, sed ex mera libidine Turcis servire velle». Hinc, cum in Telechii tribum concessissent, omnes Bethlenium, ne perverso et importuno libertatis studio provinciam perditum eat, commonent commoventque. Ita die postero ad Caraphaeum omnes unanimi redeunt obsecrantque «ut quam ferunt aequissimam conditionem accipiat: se omnia a Caraphaeo inrogata facturos, modo Caesar populo transylvano legum beneficia conservet».Igitur tribus post diebus tabulas afferunt, ubi conceptis verbis perscriptum: «Senatus populusque transylvanus, nulla adactus vi, sed sponte omnino sua, eiurat in Turcas obsequium, et in Leopoldi Caesaris et Iosephi filii Austriorum et ceterorum deinceps Hungariae regum verba sanctissime iurat: ut, si quidquam eorum regum, seu re seu consilio, maiestatem minuerint, eius legis fraudem in se admittant. Id unice orare, ut sua legum beneficia sibi serventur». Lectum ratumque habitum in conventu, subscriptum signatumque a tribus nationibus, Saxonibus, Hungaris Ciculisque, in quibus universa Transylvanorum respublica continetur.
Caput VI
Ex novo foedere icto in urbes Kowar, Görgöni, Hust, Coronam germanum praesidium inducit ad ulteriorem provinciae securitatem; Coronensium motum tranquillat; Franciscum Veteranium armorum Caesaris imperio praeponit; Valachiae principis legationem audit.
Fogara permittitur libera principi — Coronenses tumultum faciunt, quem Apafius per senatores sedare conatur — Importuna Caraphaeo Coronensium seditio, sed tamen omnino coërcenda — Mittit Veteranium ut auxilio adsit Telechio, Coronenses expugnaturo, et sontes principi puniendos permittat, et quid ita? — Corona ad officium revocata — Censet alium in Hungaria, alium in Transylvania Caesaris arma dirigere — Quinque equitum legiones cum iusto peditatu tutelae Transylvanorum relinquit — Franciscum Veteranium imperio praeponit — Eius laudes — Mandatis instruit — Anxii amicorum de Caraphaeo metus — Aemulorum spes — Omnium opinio — Caraphaeus mittit ad Caesarem foederis codicillos — Transylvaniae regnum Caesari ex foedere restitutum cum praeclara rei gestae dignitate — Insperatum Caesari — Valachiae princeps ablegatum ad Caraphaeum mittit — Vera officii caussa — Caraphaeus benigne legatum habet — Valachi coërcendi ratio.
Mox immittere occipit praesidia in oppida recens conventa. Fogaram enim, quamvis depactam, germano milite liberam sinit, ut ibi in arce non satis munita princeps aliqua cum dignitate degat, cui quingenti omnino transylvani milites excubant vigilantque.
At Coronenses, qui, in Valachiae finibus siti, Tartarorum inruptionibus maxime obstare possunt, sumptis per tumultum armis, germano praesidio portas occludunt; et, moniti de eo quod, omnium ordinum consensu, pro salute reipublicae
gestum erat, audacter respondent «neque principi, neque adeo populo transylvano universo de Corona quidquam mutare licuisse».Apafius, ubi seditionem rescivit, senatores aliquot eo misit, sperans bonis consiliis ad officium redituros: at seditiosa plebs nihil obtemperavit. Caraphaeus iam legiones hybernis educebat, ubi id maxime importunum, et tempore quo minime opus erat, accidisse cognovit. Reputans vero arma Caesaris magnam dignitatis iacturam facere si una urbs universae provinciae decretis obstitisset, et grave imminere periculum ne reliquae regni urbes pravum exemplum sequerentur, eo libero Tartaris aditu relicto, cum ab oculis grave laboraret, Franciscum Veteranium, cum proximis ibi legionibus et tormentis aliquot, tanquam in principis auxilium, expedit, qui iam Telechium cum transylvanis copiis ad contumaces coërcendos praemiserat. Iubet tamen germanum ducem ut sontes principi puniendos permittat, ne omnium quisquam dicat Transylvanos ulla vi quidquam adactos fecisse, et ut princeps, sumens de reis poenas, rebus ipsis pacta secum nuper verbis inita confirmaret. Ita Corona biduo pacata: aurifex, seditionis primus, et aliquot ferociorum, ex vilissima plebe mota, capite plexi.
Erant qui eundem belli imperatorem armis Caesaris in Hungaria simul et Transylvania praeesse et uno spiritu utrumque gubernare regnum censebant. Sed Caraphaeo inutile visum, Hungaria maxime non usquequaque pacata. Regna enim, quo ampliora, eo difficilius regi, et longinqua maxime. Transylvanicas leges ab hungaricis in multis iuris partibus alias; et Transylvanos ipsos, ut suum regnum Hungariae provincia numeretur, dedignari, cuius princeps Hungariae palatino loco cedere fastidiat. Igitur quinque equitum legiones et iustum peditatum securitati provinciae relinquit, summumque imperium Veteranio deponit, duci militiae scienti, disciplinae severo, provinciae callido, auctoritatis non spernendae et adprime Caesaris studioso; mandatque ut provincialium studia, qualia ipse ei tradiderit, talia porro conservet, et quamprimum Karansebe potiri curet, ut Transylvania a Turcis, quam fieri possit, tuta sit.
Interim in aula amici Caraphaeum deplorabant in anceps incidisse malum, sive vindicet, sive ulciscatur: Transylvanos, acribus libertatis stimulis incitatos, ubi frondescant saltus in quos diffugiant, Tartaris adcersitis, eum cum omnibus copiis esse perdituros. Aemuli ridebant catum et suspicacem belli imperatorem a Transylvanis circumductum, ut iis sua consilia atque adeo germanam rempublicam proderet. Ex omnibus nemo prorsus inducere animum poterat Telechium — qui immortale odium in Austriam domum semper exercuerat, et fecerat obnixe omnia ut ei incommodaret, gravissimasque re ipsa dederat noxas — nunc, timore omni seposito, repente mutatum, sua studia in Caesarem omnia animitus convertisse: quum per comitem Herbersteinium ad Caesarem mittit foederis icti tabulas, et rem, ut gessit, omnem ordine exponit.
Ita Transylvania, lotharingico inviolato, per aliud foedus denuo percussum Caesari se voluntate submisit, servata romani imperatoris maxima dignitate, quod eius implorarint fidem iusta nedum aequa conditione ut sibi regni privilegia prorogaret. Caesar rem a Caraphaeo gestam accipit insperatam, eiusque ingentis meriti semper memorem fore et honorificis testimoniis, ubi se dent occasiones, dignaturum promittit 62. Transylvanis autem rescribit gratum adprime sibi eos fecisse quod ultro regem iustum legitimumque adgnoverint suum: contra quosvis hostes se eos omni ope protecturum promittit, ac brevi missurum cum summa rerum agendarum potestate legatum, qui iis regni privilegia confirmet.
Interea, Corona capta, Sorbanus Cantacuzenus, Valachiae princeps, per ablegatum, generosae stirpis equos duos Caraphaeo dono mittit, cum humanissimis literis laudeque refertis quod rem transylvanicam bene gesserat. Sed vera officii caussa fuit quod, Corona perdomita, Germanorum arma ad eum proxime admota erant. Nam, antequam Transylvania ea, quam modo narravimus, ratione Caesari firmaretur, per episcopum
nicopolitanum cum Ladislao Cziachio, Haidonum duce, simulaverat in Caesaris fidem venire, et Constantinum fratrem, Moldaviae principem, secum in eiusdem partes tracturum; sed semper cunctabundus, dum interea Tartaros frumento, equis pecuniaque iuvaret. Nunc igitur, metuens ne Caraphaeus, ad adserendas bellicae aequitatis vindicias, vi et armis auferret ea belli subsidia, quae ultro conferre cessarat, eum sibi conciliare nitebatur. Nihilo tamen minus Caraphaeus perhumaniter legatum habuit, et ad eum perinde respondit ut quam posset ex eo rem faceret: ceterum nunquam utilem Germanis, nisi Themiswar caperetur, existimavit. Nam graeca fide princeps in universa provincia nullam habens arcem, in qua paucae Germanorum cohortes turmaeve tutae agant, imminente eius cervicibus Tartaro, qui biduo aut summum triduo cuncta igne ferroque devastet: unde Caesari eo germanorum militum parvam manum immittere intutum, aut ingenti exercitu egentissimam provinciam obtinendam.Caput VII
Lippam, Lugosium et aliquot castella capit.
Lippae captae utilitates — Prima expeditio inrita — Tamen Taczatum et Zatvaranyam capit — Hostem liberaliter habet — Lippa exposita — Secunda expeditio — Salmosium capit — Lippam obsidet — Oppugnat — Imperatorius astus — Arcis descriptio — Incendium Lippae excitatum — Guidus Starembergius oppugnandae arci praepositus — Viri laus — Arcis deditio — Urbem communit et praesidio firmat — Alia captae urbis commoda — Sic Caraphaeus annum belli sextum auspicatur — Caraphaei de Guido Starembergio iudicium et praeclarum et verum — Arcem Lugosium capit — Ducis auctoritas — Arx praesidio firmata — Quam inde ut capiat utilitatem — Caesaris de Caraphaeo elogium.
Inter movenda tamen e Transylvanis castra Lippam recipiendam censuit, ut Caesar Marusio flumine compos fieret, quo Turcis in Transylvaniam aditus occluderetur, et Germanis e Transylvania Segedinum usque inoffensum pateret iter; Themiswar, et hinc Varadinum, in maiores redigerentur angustias; Bellogradum, atque ipsum Themiswar magis, a Varadino seclusum foret. Ibidus igitur aprilis (anno mdclxxxviii) eo cum iusto equitatu movet; sed, magnis imbribus, et inundato ex iis late agro, iter prosequi impeditus, ne militem perderet, agmen reduxit. Id tamen profuit iter, ut ei oppida dederentur Taczatum et Zatvaranya, utrumque ad urbe Deva tres leucas dissitum et primum in Marusii ripa fundatum. Et, quanquam bonam magnamque praedam inde agere posset, praesidia tamen libera Lugosium abire et bona sua sibi auferre permisit, rem Caesaris suis privatis rationibus habens potiorem, ut benignitas in hos usurpata ceteros facilius ad deditionem adliceret. Ita patefacta omnino via e Transylvania Lippam usque, neque ullum ulterius ad eam armis petendam obstaculum.
Non multo post, nivibus solutis, bismille peditum et quatercentum equitum Cibinio educens, et iusto tormentorum numero, proficiscitur, equo et homini victum fluvio Marusio devehente. Et, in agmine, arx Salmos dicta, ultra Marusium ad tormenti ictum extructa, quae praetereuntes Christianorum naves graviter infestabat, ad primum Caraphaei edictum dedita est.
Lucescente XIV kal. maias die Lippam pervenit. Observat urbem in Marusii margine sitam, munimenta explorat, oppugnationem designat; et qua hortorum saepes forte fortuna extenuatum militum agmen occulebat, in urbis conspectum educit; tormenta e regione disponit. Per foecialem obsessis edicit «ne extrema bellorum expectent et bonis aequis conditionibus urbem dedant»: quod propugnatores ferociter aspernantur. Igitur, die postero, murum tormentis ferit aperitque, ita ut hiatu viginti militum ordinem transversum exciperet; at arduus tamen erat enisus. Hinc scalas muro in diversa urbis parte admoveri iubet, tanquam illac oppidum adgressurus, ut eo hostes divertat. Adcurrunt. Interea per hiantem murum ferme incruentus enititur in urbem germanus miles. Coguntur hostes in arcem, quae satis munita in angulo urbis eminet, duplici claustro et undante fossa circumdata. At enim, dum Caraphaeus ignitas pilas in apertum deiicit murum, ut inde hostem ignium terrore disturbet, proxima aedificia contrahunt flammas. Altrinsecus Turcae, dum se in arcem recipiunt, alia succendunt ut corrumpant hostibus praedam. Ita perpetuam noctem conflatum incendium restingui non potuit. Die ab instituta oppugnatione quarto, aedificiis arci proximis potitus, disponit tormenta et oppugnationem Guido Starembergio demandat, in qua insigne bellicae virtutis specimen dedit. Sub media nocte iniicere ignitas pilas in arcem instituit, et tantum hominum pecudumque eo coactum ut neque ignium vim vitare neque propugnare arcem possent. Hinc ingens animantium strages edita. Qua per lucem perculsi, arcem dedunt, ea accepta lege: ut foeminae puerique liberi dimitterentur; reliqui, in quibus bismille fortium militum, omnes inconsultae ferociae captivitate puniti.
Sic Lippa capta, quae munimentis restituta, firmata praesidio, liberam Marusii navigationem Germanis praebens, Transylvaniae opes bello utiles facit; Varadinum, Giulam, Ienum hostibus intercludit; et per eam victoriam belli sexto anno per campos aciesque gerendi fausta feliciaque auspicia capiuntur. De ea re per ipsum Guidum Starembergium Caesarem docet, cum viri laudatione, quae postea non fefellit, «eum habere in exercitu virum magni specimen ducis, a quo praeclarissima quaeque belli facinora expectet».
Eodem ipso die quo praesidiarius Lippae miles captivus agitur, mittit sexcentos equites in arcem Lugos dictam, ad Themis ripam in Transylvaniae finibus extructam, quatuor a Lippa leucas distantem, ac per duos Turcas praefecto significat, «si extemplo arcem dedat, suam mansuetudinem experturum; sin expectet ut veniat, promiscua usurum caede». Minis severi ducis territus, praefectus statim paruit, ac tercentum Turcae ac Rasciani liberi emissi. Relinquit ibi praesidio ad biscentum Germanos et hungari militis quantum satis, ut, si ususveniat, cum Lippae praesidiario milite Themiswar infestent, tueantur Marusium, prorsus ne hostis cum Varadino communicet. Ubi Caesar Lippam a Caraphaeo ita captam cognovit, id honorificum de duce protulit testimonium: «Nihil Caraphaeo ad summi ducis gloriam deesse quam ut ei maximae belli provinciae decernantur» 63.
Caput VIII.
Summus exercituum quaestor creatur.
Rodulphus Rabatta, summus exercituum quaestor, moritur — Aeneae Caprarae urbanum de Caraphaeo dictum — Gravissimum ex se summi quaestoris munus — Eo summa armatae reipublicae continetur — Eius duae partes: acris disciplinae militaris cura et bonus aerarii usus — Severae disciplinae bona, flagitiosae mala — Conservatur ferreo poenarum rigore, exprompta praemiorum largitate — Bellis auro opus — Immensae bellorum necessitates — Aes tempori erogandum — Insigne inter urbanas et militares necessitates discrimen — Aerarii copia et militiae disciplina utraque alteri commoda — Ab utraque innocentia militis: unde ruris opera et commercia non impedita, et alacritas ad terrores, et sua gaudent republica cives — Princeps in bellis ad rem una et gloriam spectare debet, ut bello partis perpetuo fruatur — Exercitus tempori instructi utilitas in bellis maxima — Expeditiones cur ita adpellatae? — Angusti aerarii mala — Maturitas quid in bellis valeat? — Duo exercitus quaestoris officia: inspicere castrorum mores, tempori providere necessitates — Hinc muneris recte administrandi difficultates — Immensus copiarum numerus, et ex multis et variis nationibus — Hungaria belli sumptibus iamdiu impar — Provinciae hereditariae tribuendo aeri lassatae — Victoriae infertiles — Maioribus semper copiis militandum — Vectigalium necessitas — Transylvania longinquo bello substentando minor — Civilium exterorumque bellorum grave ad hanc rem discrimen — Cur difficilius faciant munus hungari limitum duces? — Et maximi et magnificentissimi qui militant principes? — Et copiae sociorum? — Cur munus odiosum? — Hybernorum dispositio invidiosissima, et quid ita? — Munus ob recte facta inglorium — Obnoxium adversae famae — Omnibus molestum et grave — Idque adeo sub Leopoldo, clementi principe et liberali — Caraphaeus nescius dissimulandi — Exterus, inimicis onustus — Caesar de quaestura Caraphaeo demandanda deliberat — Aemuli mira arte opponuntur — Bonvisius cardinalis Caraphaeo impense studet — Aeneae Caprarae pro Caraphaeo suffragatio — Kinskius sub certis legibus quaesturam offert Caraphaeo et ut suscipiat exhortatur — Caraphaeus eam repudiat — Aemuli Caraphaeum in invidiam
trahunt — Caprara, Kinskius et Bonvisius Caraphaeo favent — Egregium Innocentii pontificis maximi de Caraphaeo iudicium — Sapiens Caesaris temperamentum — Sine exemplo quaestura Caraphaeo cum eximia dignitate demandatur — Honorificentissimum Caesaris de Caraphaeo testimonium.Dum autem Caraphaeus Transylvaniam in Caesaris redigit ditionem, Rodulphus Rabatta, summus exercituum quaestor, inter anxias eius muneris curas, quod cum bonorum laude diu gesserat, supremum obiit. Quamplures praeclari armorum duces id ambire: unus Caraphaeus petere negligebat. Unde Aeneas Caprara per literas ad eum urbano adludebat ioco: «Eum, mercatoris similem, optimam mercem in armariis penitus conditam habere, nec copiam eius facere nisi rogatum» 64.
Sed enim is id declinare munus, quia onus intelligebat a quo esset omnino opprimendus. Noverat enim eo summam armatae reipublicae contineri, quam, in eo rerum statu, haec omnino duo columina sustinent: severa militiae disciplina et ars aerario bene utendi. Castrorum enim officiis recte factis, arctiori pietatis vinculo constringi cives, conciliari socios, adlici exteros, terreri hostes. Contra, corruptis militiae moribus, bellicam virtutem resolvi, ducum imperia negligi, licentiam armari: unde exercitus ludibrio hostibus esse, calamitatem adferre civibus et invidiae odiique flammas conflare principi. Haec non vitaveris, illa non assequutus fueris, nisi flagitiorum militarium poenas ad ferream regulam quam rigidissime exegeris et habeas praemia recte factis exprompta. Principio igitur aes abunde parandum. Bella enim non armis maxime, sed expensis geri, per quas efficacia arma et utilia fiunt: neque bellorum sumptibus ulla arte unquam praefinias modum. Sed et aes tempori quoque erogandum, nam omnibus publicis necessitatibus eminus occurrendum. Tamen urbanas res, tolerabili accepto damno, pati moras; at hercule militares, si, quum instant, sentiantur, prorsus opprimere. Et aerarii copiam et
militiae disciplinam utramque alteri commodare: militem enim, iusto et repraesentato stipendio contentum, facile ab alieno abstinere manum; et, milite innocente, frequentari ruris opera, celebrari commercia. Et uti, praesentibus gravibusque in flagitiosos exemplis editis, mali a noxa deterrentur, ita, e copioso aerario amplis tutisque in promeritos stipendiis erogatis, addi bonis animos ad praeclarissima quaeque audenda, atque, ad hoc instar, tum paganos, tum milites sua gaudere republica, non invidere alienae. His duabus utentem regni artibus, principem armis belli et rem sibi et gloriam, ad quas ambas spectare debet, simul parare, et imperii fines non cum incerta fortuna, sed stabili felicitate proferre. Ei exercitus rebus omnibus tempori instructos agere; eaque una re omne bellorum precium fieri, et prosperas evenire expeditiones, quae vel ipso nomine flagitare videntur celeritatem. Nam in aerarii angustiis et difficultates et precia rerum intendi: contra, maturando, commoditates locorum ad pugnas, opes agrorum ad vitam occupari. Quare in omni rerumpublicarum memoria res praevertendo maxima ex parte bene gestas. Ab exercitus quaestore haec duo omnino officia praestanda: invigilare castrorum moribus ut coërceatur licentia, tempori providere belli necessitates ut iis mature occurratur. At poenarum arbitrium penes belli Consilium esse; vectigalia aerarii praefecto pendi. Se prospicere e provinciis hereditariis, et praeterea Bavaris, Franconibus, Svevis aliisque Germaniae sociis populis Hungarisque, duas et quadraginta legiones quaestori exercitus demandandas; qui ingens copiarum numerus, ac varia et diversa nationum genera, Alexandri animum, Croesi opes percellerent. At, iam a secundo usque belli anno, Hungariam tantis belli sumptibus imparem, et nunc eam a Caesare alia ingenti tributi parte adlevatam. Provincias autem hereditarias aeri contribuendo iam pridem lassas et confectas: victorias per vastas terrarum regiones proferri, et maioribus semper copiis in sequentes annos militandum. Aerarii autem fundos, imperio prolato, non perinde ampliari: at neque arma sine stipendiis, neque stipendia sine vectigalibus haberi posse. Nunc Transylvaniae opibus exercitum instruendum; sed, si ultra Essechum porro ferantur arma, eam provinciam suppeditandis tam procul belli sumptibus exhauriri. In Hungaria partium studia nondum subsedisse; et, uti externis bellis, in quibus pro nominis gloria aut publicum ob praemium pugnatur, victoriae ut plurimum proeliorum exitu terminantur, ita, cum civilibus armis privata odia exerceantur, victores tum vicisse putant quum funditus victos omnibus fortunis everterint. Hungaros autem apud suos limitum duces de castrensibus delictis dicere caussas; in bello adesse principes maximos et magnificentissimos, quos non audeas frugalitatis monere; socios e bello rem magis quam gloriam quaerere. Ad haec maiores casus quoque praestandos, inundationes agrorum, frugum calamitates rubiginesque: nam data ab hostibus damna imprudentiae imputare possis. Ob haec munus administratu difficile, ob illa odiosum. Nisi aes de aerario erogetur, summam rerum in militis salute stare, eumque quoquomodo servandum: hinc populorum incusationes. Si id non omnibus suppetat, ex eo veteranum victitare necessum esse; si quid supersit, eo novum militem supplendum: hinc ducum querelas. Ipsam autem hybernorum dispositionem ex iusta belli ratione quam invidiae plenissimam? Saepe parva loca multo milite, ad reprimendos hostium tumultus, firmanda: amplas urbes paucis numeris praebere hospitia, si praemunitas. Robur exercitus in steriliori ut plurimum agro, quia in hostium limite: nequiores in pinguibus campis, quia tutis. Atque adeo munus, cui adversi bellorum casus palam imputantur: si ex bello recte administrato victoriae parentur, inglorium; omnibus molestum et grave, quod virgas et secures ostentet, merita saepe differat aera; quod, si usquam invisum, apud Caesarem maxime, clementissimum et liberalissimum principem. Se militiae fraudes et quaestus nescium dissimulandi: exterum et satis habere inimicorum.Caesar tamen ad Caraphaeum spectabat; sed haerebat quod eum superiori Hungariae regendae adprime necessarium, eiusque provinciae adversus Techelii insultus clypeum esse
intelligebat. Et aemuli id principis iudicium veris laudibus, invido tamen adfectu confirmabant, ne vir quaesturam referret et procul haberetur a Caesare. Cum enim Hermannus Badensium marchio, Consilii bellici praeses, qui cum ipsius vi muneris, tum summi principis amplitudine in belli rebus decernendis gravissimae fuerat auctoritatis, nuper honorificentissima legatione, in qua diu permaneret, Ratisbonam a Caesare missus esset, metuebant, ne Caraphaeus, ad principem accedens, in summum potentiae locum eniteretur. Amplissimus tamen Bonvisius cardinalis efficacissimis urgebat officiis ut Caesar id Caraphaeo munus demandaret, ut qui longo eius belli usu adprime nosset per hyemes curare militem, et in aestates bella ita disponere ut non modo sine magno intertrimento, sed ingenti cum fructu victoriae pararentur. Hinc Caesar prae ceteris Aeneam Capraram rogat an virum tanto muneri idoneum censeat. Qui respondit «eum unum spectatum sibi videri: etenim centum ferme virorum millia continenda in officio et vitae ac belli necessariis instruenda inexperto committere satis periculosum, nam facile una offensione summam rem ruituram».Igitur Caesar, in hanc partem inclinans, Kinskio mandat ut tentabundus quaesturam offerat Caraphaeo, quam in utraque Hungaria Transylvaniaque, non autem in provinciis hereditariis obeat, et eam ipsam belli Consilio, cui pro praeside Ernestus Rudgerus Starembergius praeerat, et aerarii praefecto Wolphango Rosembergio‐Ursino submittat, ut abdicet se legionis imperio et pro eo Hungariae regimen sibi prorogari petat. Kinskius conditiones viro proponit, et, ut suscipiat, exhortatur: «quod, eo munere, viam sibi ad sanctissima Caesaris consilia muniat, quo facile porro possit ad summum aulae fastigium pervenire» 65.
At Caraphaeus quaesturam alieno arbitrio et fide administrare, exterum, solum, inter tanta odia, non posse retur: ne,
si forte adversa cadant, ab aemulis obruatur quod in eas angustias res Caesaris redegerit ut iniquis conditionibus pacem cum Turcis paciscatur. Et, quanquam eum honoris gradum ambiret, tamen tam abiecti non esse animi ut adstrictiori, quam Rabatta, potestate fungeretur: nisi enim ex hereditariis regnis quoque tributa coëgerit, de bello administrando plane diffidere. Legionem autem ex singulari Caesaris beneficio sibi, hactenus viveret, adtributam esse; et satis ipsum sibi infelicem videri si in quaesturae munere supremum obiret diem. Et ea lege quaesturam initurum, ut habeat in acies et pugnas imperium. Multum enim de fama sua Caesari iam indulsisse, quod, ut eius rem faceret, «deses ad focum armorum imperator» ab aemulis inludatur: recens exemplum, ipsum Rabattam, qui in strigoniensi proelio sub Bavaro duce equitatui imperavit. Hungariae vero moderationem nedum ambire, ultro excusare: iam enim sibi molestum supra viginti annos inter infensos infestosque versatum esse. Providere suam hanc muneris declinationem grave aemulis invectivarum argumentum praebituram; sed solari recte factorum conscientia.Ubi cognitum Caraphaeum quaestoris munus repudiasse, inlico eum differunt aemuli, «nedum contemnere amplissimos honores a Caesare per summam largitatem oblatos, spernere quoque; scilicet audire vanas amicorum laudes, omnem christiani nominis imperiique romani spem in eius prudentia et virtute sitam; et praecipuo eius merito frangendum antiquum morem, quo exercitus quaestura belli Consilio et aerarii praefecto subiicitur, cum duntaxat quaestoris referre tempori belli necessitates, bellici Senatus decernere subsidia, eius qui aerario praeest aes erogare ius sit. Sed enim perspicuum et palam eum adfectare potentiam et velle suo unius arbitrio regere cuncta».
Hinc Caesar diu anceps agit. Caprara interea insimulata purgabat; Kinskius Caraphaei meritum legibus eximendum suadebat, «ne ea cunctatione tempus utendi seditione ab Turcis facta praeteriret»; Bonvisius instabat «quod Innocentius pontifex maximus omnem belli utiliter porro gerendi spem in
eo viro sitam esse existimabat, et anxius agebat ne detrectaret». Sed ubi, praeter omnium spem opinionemque, aemulorum invidia devicta, Transylvaniam Caesari cum tanta utilitate dignitateque restituit, temperamentum excogitatum, ut exercitus quaestura, belli Consilium et praefectura aerarii unum conlegium facerent, ut neque his quidquam detraheretur et omnes aequa dignitate censerentur.Ita sine exemplo quaestura Caraphaeo cum facultate Caesarem recta adeundi, retento legionis imperio, et plena rerum gerendarum potestate demandatur. Amici ad eum scribunt «ut munus tantis his legum beneficiis ornatum ineat, quo eius obsequium in principem potentiae est exaequatum. Iam palam omnibus Caesarem tanto studio et dignitate eum prosequi ut praeterea neminem, et protulisse honorificentissimum de eo elogium: ‘Talem virum praecipuum sibi esse oportere’. Videat ne princeps tantam liberalitatem pari indignatione commutet, ne aemulis eum funditus perdendi detur occasio, neque amicis ullus ei opis ferendae locus» 66.
Caput IX.
Themiswariensem provinciam armis petendam censet; sed bellogradensis decernitur.
Duplex in annum MDCLXXXVIII belligerandi ratio, quarum altera bipartita — Bellogradensis expeditionis difficultates — Varadiniensis provinciae molimina — Themiswariensis incoepti utilitates — Caraphaei gravitas — Bellogradensis provincia decernitur, et quas ob utilitates.
Ita Caraphaeus, summus exercituum quaestor creatus, longo Hungariae usu et Lippensi expeditione nuper edoctus, belli per eius anni aestatem gerendi duplicem omnino rationem videt: alteram Essecho Bellogradum; alteram, cis Tibiscum, aut Varadinum aut Themiswar oppugnare.
Si bellogradensis expeditio decernatur, inter eam urbem quidem et Essechum nullum obstare munimentum, quod eam valde diuque remoretur. Sed has aliunde rei gerendae prospectat difficultates. Savum eam urbem adluere, et Tibiscum Theminque non procul inde in Danubium immergi, qui saepe tam longe lateque agrum inundant, ut pontem Essechiensi nihilo breviorem producere necesse sit. Omnino igitur providendum ne christiani milites, inter aquarum incerta trepidantes, aut alveorum haerentes coeno, Turcis de superiori riparum loco commode deturbantibus, ad certissimum exitium obiiciantur. Quare pontem faciendum ut Savus ipse traiiciatur: si prope Bellogradum, facile hostes opus prohibituros; sin superius paullo, qua copiae ad eam urbem porro circumducantur, Turcas ibi armamentarium et penus condidisse, unde in omnes Hungariae urbes belli et vitae utilia depromunt. Belli rationem suadere hostibus ut ibi castris praesideant: quod si mature effecerint, tota ibi belli mole Christianis pugnandum, et tamen incerto eventu. Et, ut inde Turcae exturbentur ac feliciter
Bellogradum perveniatur, aestiva in agro habenda ab hostibus radicitus devastato; commeatus per unum et alterum pontem traiiciendos, qui, inundante flumine, facile abrumpi possint, et ancipitem belli administrationem duobus pontibus receptui providere, atque extenuato agmine commeare impedimenta, quae per terrestre longumque iter essent cum ingenti et difficultate et sumptu convehenda.Si Varadinum oppugnatum eant, quanquam in finibus ad manus prompta omnia belli instrumenta, tamen id esse munimentum omnium Hungariae praestantissimum et, postquam Transylvania in Caesaris ditionem redacta est, numeroso ac praeferoci praesidio firmatum et omnibus ad acrem longamque obsidionem sustentandam instructum: quare eo totis belli viribus esset incumbendum. At necesse ultra Danubium valida castra habere posita, ut eius longe lateque patens ager obtineatur et hostibus Dravi traiiciendi adimatur facultas, ne libera ad Essechum inferant arma, Sigetum et Canissam stativis liberent et forsan in Stiriam usque inruant: nam raro ibi germano militi laboranti e tam longinquo ferme desperatum auxilium.
Utilius videri Themiswar adgredi, non satis munitam urbem, et arcem prae illa Varadini infirmiorem. Ita facilius Transylvanos e proximo regi, Tartaros coërceri, Valachum cingi ut opem in belli necessitates sive ultro sive coactus conferat, superiorem Hungariam custodiri, Varadini praesidium intercludi, ac, si porro oppugnare placeat, facilius capi posse. Iam, Lippa capta, Marusium fluere Caesari, eique belli commeatus et cito et tuto devehere. Si ita Caesari videatur, decernat ut Heislerius ab Hungaria, ipse e Transylvania Lippam conferant arma, ibique ipse exercitum recenseat: nam, ubi ad Themiswar universus consederit, nullo negocio Titul, non longe positum, aliqua copiarum parte inde deducta, captum iri, et ita Tibiscum, omni, qua fluit, tractu, liberum fore. Reliquum Caesaris copiarum, in inferiore Hungaria hereditariisque regnis dispositum, Segedini cogendum, et pontibus duobus, altero super Danubio Essechum versus, altero super Tibisco ad Segedinum, exprompto agant auxilio, sive id Themiswar
sive Essechum expostulet, et, in omnes adversae fortunae casus, universae christianae vires in utraque provincia per Segedinenses pontes ultro citroque communicent.Intra nonas iunias obsidionem institui posse. Turcas, Constantinopoli turbantes, non ante kalendas augusti copias in proelia educturos, ipsosque prohibitos Themiswar auxilio levare, nam pons eis super Danubio vetaretur. Instituta expeditione, Techelium Bellogradum abigi, metu ne a Germanis intercludatur; eoque pacto ab tota superiore Hungaria exterminari, et facultatem integram Caesari, post Themiswar captum, Bellogradum adgredi, cum themiswariensis oppugnatio non ultra dies constet. Bellogradum in proximo; eius praesidii magnam partem Sophiam versus contra Gengienem pasam eductam, ut eum quoquo modo debellent, ne forte cum Christianis coniungat vires; oppidum ambitu vastum et male munitum: si quam celerrime agmen ad Danubii ripas corripiatur, et cum alio exercitu, in Slavonia merente, per interiectum pontem societur, sero hoste et infirmo, quam mature Savum traiecerint, tam facile potituros.
Confert in hunc exitum orationem: se haec censere insolentem dubia pro certis obdere, ne, si e sententia non successerit, sibi auctoritas minuatur.
Tamen Caesari immotum stetit Bellogradum oppugnare ob ingentem eius urbis utilitatem. Nam ad sinistram Danubio, dextra non procul inaccessis montium iugis clauditur: quibus faucibus obseratis, omnis quam latissimus ager a tergo rei bene gestae fructus esset, et uno praesidio omnia hactenus bello parata protegerentur. Et, ubi ei oppido ingens hostium exercitus praesideret, sine noxa id omitteretur incoeptum, et Bozinae regnum invaderetur, ubi quamplurimi Christiani, ut turcicum excutiant iugum, arma Caesari caperent, et Arzigovinae latissimus ager et, post Aegyptum, uberrimus, in hybernis suum militem sustentaret. In eo agmine Themiswar oppugnari et Varadinum incendi posse.
Caput X.
Ad bellogradensem expeditionem proficiscitur, ut cum Aenea Caprara, sub Maximiliano Emmanuele Bavariae duce, rem gerat; in agmine Titul capit; exercitum transylvanico commeatu reficit; Christianorum bellogradensium legatos audit; Bavari et Lotharingii dissidia componit.
A Transylvanis mille boves Caraphaeo dono dati — Sed is eorum accipit solum usum — Caussae cur Caraphaeus non prius Transylvania egreditur quam pacata Corona — Cur expeditio bellogradensis tardior? — Unde facta impeditior? — Osmanes Gengienes civilia arma vertit in Christianos — Lotharingius in morbum incidit — Bavarus petit bellogradensem provinciam, omnium hoc bello praestantissimam — Bellogradum olim Hungariae palladium — Bellogradum captum praecipua Soleymanis victoria — Totius orbis christiani propugnaculum et veluti Constantinopolis porta — Caesar provinciam Bavaro demandat — Aeneam Capraram belli legatum creat — Et Caraphaeum iubet ut cum Caprara Bavari gloriae subserviat — Alba‐Regalis iam ante reciperata ex generosa aliorum ducum cum Carapaeo aemulatione — Iisdem conditionibus deditur quibus Agria Caraphaeo — Caprarae in traiiciendo Dravo aerumna — Illochum et Peter‐Varadinum capit — Caraphaeus in agmine capit Titul — Segedini ab oculis aegrotat — Desideratur in castris — Caesar vota concipit pro Caraphaeo — Commeatu transylvanico exercitum reficit — Audit Christianorum bellogradensium legatos — Bavarus ad exercitum adest — Omne belli punctum in Savi traiectu — Turcae impediunt, obturbant, deterrent — Magnanimitas Bavari virtutem addit Christianis — Techelius iusto exercitu arcere conatur, sed nequidquam — Osmanis errores — Techelium contra Christianos traiectos immittit — Techelii audacia Germani virtute repulsa — Quae perduellium pugnandi ratio? — Reliquae copiae eodem die per pontem traiectae — Bellogradi imago — Osmanes castra turcica et suburbia bellogradensia incendit — Validum Bellogradi praesidium relinquit — Mehmedem pasam propugnationi proponit: ipse in campis rem gesturus — Bavarus urbem circumvallat
et opera oppugnationis instituit — Caraphaeus tormenta de Buda devehenda maturat — Semendria incensa ab Osmane — Caransebe Veteranio ultro dedita — Res Turcarum perculsae — Verisimilis coniectura, sed falsa comperta, Osmanem iterum seditionem coeptare — Oppugnatio instituta — Dissidii initium inter Bavarum et Lotharingium duces — Lotharingius Bellogradum iter facit — Bavarus eum accedere Bellogradum non patitur — Caraphaeus flectere Bavarum conatur, sed nequidquam — Res christiana universa in praecipiti — Casus temperamenti capiendi oblatus — Caraphaeus pro Lotharingii dignitate agit — Bavarus de gloria impense solicitus — Caraphaeus, eam Bavari anxietatem promovens, alias dissidii caussas praecidit — Caraphaei ad Lotharingium oratio — Lotharingius et Bavarus conciliati — Oppugnationis progressus — Comes Serenius adgrediendae urbi praepositus — Impetus in urbem faciendi ratio — Clarorum virorum funera — Rerum difficultas — Bavari ducis praeclara virtus voce et exemplo spectata — Nova militi obiecta aerumna — Egregiae Bavari ducis artes — Urbs capitur — Arx deditur — Incomparabilis victoriae dignitas utilitasque — Ut victoria utendum Caraphaeo videtur — Bozinae expeditio importuna — Bozinae principes Illyrici reges dicti et reges Arzigovinae appellati — Bozina finis olim turcici imperii — Difficilis aditu — Immunita — Expeditionis pericula — Cunctando victoriae subducta utilitas — Caraphaeus Bellogradum, ut licet, munit — Semendriam valido praesidio firmat, et quem in usum?Ubi Caesar hanc belli ea aestate gerendi rationem destinavit, Caraphaeus inlico ad expediendum agmen adplicuit. Eique Transylvani ad impedimenta tam longo itinere devehenda mille bovum largi lubentesque dant dono; sed is, frugali generositate, solum eorum accipit usum. Iamque, ut memoravimus, moverat castra, quum aliquot dies eum remorata est Coronensium seditio, qui ad officium omnino revocandi erant, cum ob quas supra tradidimus caussas, tum quod tam procul exercitus duceretur; quamobrem Transylvaniam nedum oportebat, sed necesse erat relinquere usquequaque pacatam. Sed enim moras expeditioni adtulere partim de demandanda exercituum quaestura lenta et diu vexata deliberatio, partim anni natura ad imbres continenter gignendos comparata. Unde commodum fuit primo vezirio periculis, quae turcicae reipublicae et ingentia et certa imminebant, occurrere; praevalido urbem Bellogradum praesidio firmare, Osmane Gengiene ei urbi ferre
subsidia e campis iusso, a quo, summi armorum ducis imperio contra hostes delato, seditionis tranquillationem redemerat. Ita temporis utilitates et plurimae et maximae perierunt. At hercule arduam eam effecit provinciam morbus in quem satis incommode inciderat Lotharingius, qui sua spectatissima auctoritate rem gereret.Igitur dux Bavarorum, princeps bellicae gloriae flagrantissimus, cum intelligeret id belli facinus omnium, quotquot unquam eo bello erant edita, praestantissimum — nam id oppidum erat olim veluti Hungariae palladium (signa enim et vexilla, ab Amurathis usque ad Soleymanis tempestatem, Turcis erepta, ibi ab hungaris regibus adservabantur) — et qui de ea urbe victoriam retulisset magno Soleymani hostimentum faceret — ut enim ille, postquam eam urbem, quae non solum Hungariae sed est totius orbis christiani propugnaculum cepit, sibi suisque successoribus ad proferendum longe lateque in occiduam plagam imperium regiam viam munivit; ita, eadem urbe recepta, Caesari Constantinopolim facillimam occupatu patere, cum nulla post Bellogradum sit urbs munita, quae eius victoriae usum praepediat; et, sede imperii capta, unde in reliqua Europae regna auctoritas viresque intenduntur, non plurium seculorum decursu, sed brevi unius atque alterius anni curriculo hac orbis terrarum parte felicissime exuat: — his de caussis, studio eius gerendi belli inflammatus, iam inde quum Munachii erat, per Theodorum Strattmanium a Caesare eam provinciam petiit. Quam ei Caesar, tum amplitudine viri principis, qui tanto armorum imperio cum summa dignitate fungeretur, tum eius in augustam domum egregiis et constantibus meritis commotus, decrevit. Aeneam Capraram eius legatum creavit, et Caraphaeum iussit ut, in inferiorem Hungariam maturans, quaesturae munus capesseret, et cum Caprara tanti principis viri gloriae inserviret in ea armis gerenda provincia, in qua omnis rei christianae fortuna in utrumque momentum stabat.
Iamque in ea Hungariae parte res prospere geri, occepta Albae‐Regalis deditione. Etenim ab anno usque superiore,
quum Ciokakum et Palota receptae, commodum visum urbem, in earum arcium conspectu sitam, stativis circumsidere. Tandem, Agria Mungactioque deditis, in generosis Germanorum animis gloriae aemulatio virtutem exacuit quod Caraphaeus munitissima oppida duo, captu ardua ac difficillima et tam longinqua, per hyemis saevitiam, parva militum manu cepisset; ipsi autem Albam‐Regalem, Sigetum et Canissam, Turcarum contra Viennam propugnacula, adhuc in hostium ditione esse sinerent, et agrum omnem, Danubium inter et Dravum situm, eorum praesidiariorum infestis excursibus incultum squalere perpeterentur. Igitur Albam‐Regalem, urbem Budae dignitate secundam, ubi Hungariae regum sepulchretum erat et eorundem acta adservabantur, oppugnant, et VI idus maias, iisdem quibus Agria conditionibus deditam, recipiunt. Canissam autem et Sigetum acrius circumsidunt.Sed mox Caprara multa fecit, multa tulit in traducendo Dravum exercitu, nam, anni tempore hyemen perpetuam referente, multa, imbrium vi, et, fluminis inundatione, omnia alte lateque medio iunio mense stagnabant. In Danubii tamen ripa Illochum et Peter‐Varadinum capit: primum utile, secundum necessarium et ipsius munimenti praestantia et quia commeatum in superiorem Hungariam praebebat. In qua Caraphaeus, agmen ductans, Titul cepit, quod unum oppidum Turcis superstabat ad dexteram Tibisci ripam, antequam in Danubii fluentam nomenque decurrat.
Sed, ut Segedinum pervenit, iterum ab oculis graviter aegrotare, quibus ab udo Hungariae caelo saepissime laborabat. Desiderabatur autem in exercitu, ut sua quoque auctoritate militum animos erigeret, Lotharingii morbo perculsos, neque dum Bavari praesentia firmatos. Quod Caesar ut rescivit, ob Caraphaei salutem palam vota concepit. Et exaudita: nam brevi convaluit, et Peter‐Varadino Caprarae coniungitur, ac, Titulii capti fama, et stipendio de Transylvania opportune soluto, et commeatu curribus quingentis devecto, in praesens reficit et ad posteros labores confirmat.
Mox audit Christianorum legatos Bellogrado missos, qui
orabant ut se mature e turcico iugo liberatum veniret. Dux laudat eorum studia, in quorum praemium, prospere cadentibus rebus, eorum bona et ante parta, et quae in ea expugnatione quaesierint, intacta iis fore pollicetur. Quae res postea dedit ut, adpetentibus Bellogradum Christianis, Turcae, popularium animis diffisi, extemplo suburbia et castra ad urbem posita incenderint.Tandem iv idus augusti Bavarus ad exercitum, quadraginta fortium Germanorum millibus et quamplurimis Hungarorum copiis florentem, advenit. Tentat, per insulam Zingarim dictam, Savum traiicere, qua in re totum eius incoepti molimen. Turcae, ut persentiscunt, eam fortiter occupant. Igitur Bavarus per iter ad ripam consitis arboribus densum infra vestigabundus pergit, et ad duas ferme horas commodum amnem invenit, ubi angustior fluit. Nocte silenti eo deferri naves iubet: sed, dum in flumen deducebantur, ad sonitum Turcae, veriti quod res erat, ad alteram adcurrunt ripam caecisque telis infestant traiectum. Glandium sibilis nautae, nocturnis insuper imbris intendentibus metum, perterriti, ad ripam rursus adpellunt, naves deserunt et inter proxima dumeta occultantur. Non hortatus, non minae proficere, et tamen in paucis eius noctis horis omne rei bene gestae precium situm erat. Igitur dux binos aureos numos in audentes edicit, cum cuique degeneri peccatum ipsa nox ignovisset. Statim recurrere ad transtra, complere milite naves, impellere alacri animo remos. Techelius, cum duodecim equitum millibus et ingentibus Tartarorum catervis duabus et perduellibus hungaris, Germanos, ad alteram ripam adpropinquantes, tormentis arcere obnitebatur. Sed hi, navium ordinibus in medio flumine confertis, et, quo propius accederent, maiori copia in hostes ignita tela coniicientes, eos tandem ab ea ripae parte disturbarunt, ubi ad diluculum usque quinque Germanorum millia expositi.
Ubi, inlucescente die, Osmanes germanum traiectum iam castra munire conspexit, fremere quod tam insperata occasione abusus fuerit, qua christianum exercitum, in alto gurgite turbantem, omnem prorsus delere speraverat; et tamen denuo
Techelium mittit cum sex peditum equitumque millibus ut castrorum latus, quod non omnino Germani aggere et vallo munierant, adgrederetur. Sed in aequo maiori virtute repulsus perduellis, qui ausus erat tanti exercitus robori, sub tali duce, obstare atque officere: quando rebellantium ea propria pugnandi ratio est, discrimina, semper ac detur locus, fuga declinare, et, duntaxat circumventos, desperatione simulante virtutem, fortiter agere. Inlico Bavarus pontem e navibus faciundum imperat, eodemque die effectum reliquae copiae libere ocioseque sequenti nocte superarunt.Sexto idus augusti Bellogradum castra movit, quam, super Tauruni ruinis conditam, Albam‐Graecam dixere. Ea in Hungariae finibus sedet, Serviaeque angulo, quem Danubius Savusque describunt, ubi ille huius tum aquas tum nomen absorbet, et hinc iis fluminibus, hinc procul continuo inaccessorum montium iugo fauces custodit, e quibus turcicae vires in Hungariam universam evomuntur. Suburbia fertilium agrorum conspectu amoena; urbs magna ex parte adluitur Savo, et in edito arx munita mediae imminet urbi. Non procul inde castra communitissima et ad bellum hungaricum gerendum instructissima posita.
Sed, ubi exercitus christianus urbem conspexit, extemplo vidit eam magno tetroque incendio conflagrare. Nam Osmanes, Christianorum animis diffisus, metuit urbem e castris eius praesidio positis propugnare: quamobrem et castra et suburbia incendi iussit cum ingenti Christianorum clade; tria insuper ianicsarorum millia praesidio urbi imposuit; Mehmedi pasae propugnationem permittit; se ab apertis campis auxilium iis facilius commodiusque adlaturum pollicetur. Non enim arbitrabatur ullo pacto Germanum eam urbem, et sua vi munitissimam et forti milite abunde firmatam, circumsidere diu posse, omni circum agro late vastato, et de adlatis procul commeatibus misere victitantem. Sed et exercitui iam Caraphaei providentia cibi pabulique multum erat, et fors praeterea tulit ut, dum castra festinanter incenderet, ingentem frugum copiam ibi conditam hosti intactam reliquerit.
Ubi tam trepidas Turcarum res Eugenius princeps a Sabaudia, ad explorandum incendium missus, renunciat, accedit Bavarus, observat urbem, ab Savo Danubium usque circumvallat, et ab laeva, qua ad castra spectabat, statuit oppugnare, ubi octo ingentes turres, quarum sex rotundae, duae quadratae, id urbis muniunt latus. Improbo labore aggeres educti, aperti cuniculi, extructi tumuli ubi tormenta locanda: quae quia de Buda cunctantius mittebantur, Caraphaeus, aere dato, misit qui citius deveherent. Interea ter obsessi ferociter, ut opera disturbent, erumpunt: ter ferociter ab obsidentibus repulsi sunt.
Et additur Christianis animus, per tentoria divulgato Osmanem Semendriam, ad dexteram Danubii ripam, triginta passuum millia Bellogrado dissitam, incendisse et abduxisse praesidium: Veteranium autem Caransebe, sine omni vi inlata, ex Caraphaei praescripto potitum. Unde coniectum non temere Turcas, ubique perculsos, de Bellogradi salute cogitare non posse. At alii, magis ex similitudine veri quam ex re ipsa, putare Osmanem, primo vezirio de Bellogradi propugnatione ea quae praestanda erant pollicitum, cum hostium virtutem, opinione longe maiorem, in Savi traiectu spectasset, metu ne meritas vani ingenii lueret poenas, Nissa, Sophiam versus, profectum esse, ut aliam Constantinopoli tunc faceret seditionem. Tandem devecta tormenta, et contra unam quadratarum turrium quam descripsimus, contraque adstructas hinc atque hinc loricas sunt conlocata.
Quum dissidii initium extitit, quod nisi Caraphaeus composuisset, rem certe christianam perdidisset universam. Iam Lotharingius dubio diuturnoque convaluerat morbo, et Bellogradum versus instituerat iter, ut ei provinciae summus armorum Caesaris legatus moderaretur. Bavarus id nullo omnino pacto pati obfirmatus. Adferebat enim «supremum in eam aestatem belli arbitrium sibi a Caesare esse permissum. Iam, in Europae Asiaeque conspectu, Bellogradi obsidium instituisse: nominis iacturam nullis postea gloriae argumentis reparandam facturum, si genus humanum pervadat de se opinio id incoeptum suo ductu suoque imperio effectum dare nequivisse.
At Lotharingium tot tantisque rebus praeclare gestis maximi armorum imperatoris famam comparasse, ut, si multum de ea alteri concedat, tamen sat abunde ei ad amplissimi nominis aeternitatem superesse. Et promerere suam socii fidem, qui in eo bello ingentem auri vim profudit et suis haut spernendis auxiliis Caesarem per omne id belli tempus perpetuo constanterque iuvavit, uti nunc sibi, quoque augustae domus adfini, hunc Caesar commodet locum gloriae comparandae».Caraphaeus, munificentia principis, sociali fide et generi pietate summis laudibus exornata, monebat tamen «turpe esse quemvis honesto loco natum, nedum Lotharingium, castris prohibere aut uti assiduum merere ducem et principis viri dignitate et summi armorum imperii legati amplitudine et rerum bello gestarum gloria nostrae omnique futurorum memoriae praestantissimum». Nihilomagis Bavarus his dictis quidquam de sententia dimoveri: quin, gloriae stimulis incitatus, eo decurrebat ut, «si Lotharingius ad eam imperandam oppugnationem accederet, se inlico sua abducturum auxilia, iturumque obviam, eumque ad singulare certamen provocaturum, in quo de ea contumelia armorum iudicio redderet sibi rationem». In tam praecipiti abruptoque res christiana stabat loco.
Forte fortuna evenit interea quod Caesar Bavaro mandat ut, «ubi usus sit, ad se evocet sex Germanorum millia, quibus Ludovicus Badensis cum Croatis in Slavonia rem gerebat, et, capto Bellogrado, cum iis copiis ad occupandam Bozinam mittat». Hinc Bavarus argumentum sumit ut Lotharingius eam suscipiat provinciam. Caraphaeus probavit consilium, «sed parvum exercitum, quem summus armorum Caesaris legatus pro dignitate ductaret, eum esse censebat». Igitur rogabat, «quando staret sententia, uti ei sex legiones de castris bellogradensibus adderet». Bavarus principio non auscultare: tandem, Caraphaei precibus fatigatus, in id convenit: «modo Lotharingius Bellogrado procul abeat, ut omnem a se opinionem amoveat eum obsidioni moderari». Id maluit Caraphaeus, ne, si prope Bellogradum Lotharingius rem gereret, aliqua
belli forte existente necessitate, Bavarus aliam, mox aliam ab eo legionem praesidio subsidiove evocaret, et eo pacto dissidii caussae integrascerent. Sed summe anxius agebat an Caesar rem probaret, an Lotharingius assentiretur. Interea is iam ad Bellogradi castra adpropinquabat. Quum ei Caraphaeus, per officii speciem, sed magis rei ipsius caussa, fit obviam, ac, perturbati similis: — In summo — inquit — rei christianae discrimine de tua aequitate aliquid, dux inclyte, spopondi, et multum de Caesaris iure adtrectavi. Nisi ignoscatis factum, non queror sane quas nimiae pietatis dedero poenas, subeundo Leopoldi offensiones et tuas: sed ipsius rei christianae exitium perhorresco. Dux Bavarus Bellogradum suo ductu imperioque expugnare flagrantissime cupit, potens Germaniae princeps, sociorum omnium liberalitate, fide, constantia facile primus, magno animo iuvenis et vehementer insistens semel deliberatis. Dignitatis tuae apud eum partes egi: sed is te rerum bello gestarum gloria ita abundare ait ut commode hac sibi concedere possis. Vide, obsecro, in quam discriminoso sit res sita loco. Id hostes optarunt, ut suae turbae in Christianos reciderent. Iam voti bona ex parte damnati sunt, cum iam apud eos militares tumultus consederint, et misera sane rerum conversio fieret, si quas victorias ob turcici exercitus seditionem nos de hostibus referre oportuerat, nunc ii ob ducum Christianorum certamina de nobis reportarent. Quod si (avertat Deus omen!) acciderit, quem ultro semper ambivit honos, tuae gloriae invidi te carpserint invidum alienae. Iam innumerae et maximae et munitissimae hoc bello a te oppugnatae captaeque urbes: passim in Hungaria de ingentibus Turcarum exercitibus fusis, fugatis, caesis profligatisque statuta tropaea. Parce huic triumpho, ut omnis temporum posteritas praedicet Lotharingium, pietate et magnitudine animi, victorias aliis summis belli ducibus parandas lubentem permisisse, qui ab eo multum imperatoriae artis didicerant, et id adfectarunt ut quondam eius similes essent.Dux, alto animo, et septemviri desiderio morem gessit et Caraphaei consilium laudavit. Hinc pergit ad castra. Bavarus
ei fit obviam: hinc ducit ut castra quemadmodum munita ac disposita, tormenta locata, apertos cuniculos aliaque opera visat, quae cuncta arte effecta probavit. Mox ad prandium invitat, et inter dapes evocantur equitum legiones sex, quas sub imperium accipit; inde proficiscitur, ut procul hostes observet et id obsidium protegat; exercitusque universus venientem, super poculis, et abeuntem armorum fragore salutavit.Et iam tandem crebris densisque tormentorum ictibus turris diruta, et hinc atque hinc late perruptus murus, et cuniculo succensum id muri latus ampliter patefactum. Hinc Bavarus urbem adgrediendam comiti Serenio demandat, quocum uno Caraphaeus semper contubernium agitavit, ut iam sub «fratris» praescriptione ad eum literas scriberet. Bis mille fortiorum militum ad impressionem faciendam deligit; et, ut obsessos distrahat, alios qua urbs terram spectat, alios qua fluminibus lambitur navibus impositos, iubet obsessis impetus simulacrum offerre. Alacriter primi conantur enisum: a propugnatoribus vulnera spissa ingruunt frequentesque caedes. Sed ab dextera comes Auerspergius gravi vulnere invalidus, comes Scharffembergius et Emmanuel Frustembergius occubuere. Tantorum casibus virorum miles incipit trepidare. Ibi dux, mira animi corporisque praesentia, suis audaciae, terrori hostibus adest, uno proclamans atque altero: — Commilitones, quem enitamini, gradu omnis christiani nominis gloria, Turcarumque excidium definitur. In hoc superato muro terminus alte defixus haeret, quo omnia hoc bello parta firmantur. Heic Constantinopolis portae patent, nec ulla reliqua belli aerumna perferenda: heic opulentissima Turcarum regia expugnatur. Iuvet meminisse Viennae obsessae et graviora quae invicta virtute superastis; atque innumeris maximisque victoriis, quas de hostibus per inexpugnabiles captas urbes, per ingentes editas clades retulistis. Nunc, perpetua an fluxa sint tanta bona parta, decernitur.
Quibus magno animo dictis, suoque magis exemplo, tantos iam cedentibus animos addidit, ut iam muro per summam virtutem potiti sint. Iamque ad caedes praedamque celerabant
gradum, quum profunda post murum obiecta nec opinantibus fossa, alter agger, alterum vallum praesumptae victoriae intemperantiam compescuit. Hinc super muri ruinis alia muniunt castra, hostibus graviter infestantibus opus.Dux inlico integros fessis submittit, qui irarum impetu fossam transiliunt; vallum subeunt, superant, tenent; per urbem diruunt, et quantum de victis licuit, tantum audent. Arx, effuso per captam urbem praesidio, cum trecentis militibus extemplo ea lege dedita, ut iis et Mehmedi pasae vita captivitate constaret. Ita VIII idus septembris praeclara urbs, quae a Soleymane ac successoribus Turcarum dominis octo et sexaginta supra centum annos ad proferendum in occidentem plagam imperium patuit, nunc Caesari vere Augusto ad Constantinopolim capiendam regiam viam munit, cum nullum interea munitum oppidum obstet quin ea turcici imperii sede potiatur.
Capto Bellogrado, ita Caraphaeo ea victoria per tempus utendum videbatur: «quando iam Semendria recepta erat, Themiswar armis adgredi, et omnia quae Turcis in Valachia praestant munimenta occupare». Nam de Bozina invadenda alienum omnino tempus censebat. «Quanquam enim ea regio antiquitus tantae esset in ea orbis terrarum parte praestantiae ut eius potentes illyrici reges appellarentur, et in ea feracissimus Arzigovinae ager, a quo postea Bozinae reges regno indidere nomen; tamen claustro locorum praecipuus olim fuit Turcas inter et Hungaros limes. Nam inter excelsa montium cacumina situm regnum, et per amfractuosas arctissimasque alpium fauces sine tormentis, sine commeatibus penetrandum, ubi cum nullum sit munimentum, castra super rigentibus montium metanda iugis. Gens vero mollissime tractanda, ne, durius habita, alio convertatur, unde leviora onera ferat. Itaque germanis copiis inter abruptarum alpium horrenda, et ex gentis pudore precariam animam sub rigente caelo ducere satis periculosum esse» sentiebat. Sed per suetas deliberandi moras, iam adpetente autumno, Themiswar quoque, inter paludum stagnantia situm, iam invadendi tempus praeteriit.
Igitur Caraphaeus Bellogradum pro re et tempore communiri curat, et Semendriae, hosti omnium proximae urbi, bis equitum millia praesidere iubet, qui secundo Danubio eam provinciam infestent, universae Bulgariae tributa imponant, hostium explorent conatus, eosque in Bozinam commeare prohibeant.