Liber Primus
De rebus gestis
ANTONII CARAPHAEI
liber primus
Caput I
Antonii genus, parentes, patria.
Caraphaeum genus ex una Caracciolorum familia prognatum — Urbs Neapolis praeclarissimae cuiusvis familiae digna patria — Gens Caraphaea in duas divisa familias — «A Spina» cognominati antiquiores —
Foroliviensium reguli Carafiae gentis principes — Antonii parentes, patria.
Carafiam seu Caraphaeam gentem, quae, si unquam alias, sub Aragoniis maxime Austriisque regibus, ita crevit amplitudine, opibus, dignitate, ut facile inter Italiae praeclarissimas habeatur, ex una Caracciolorum, olim Caraczulorum dicta, familia urbis Neapolis indigena, qui de neapolitanarum originibus familiarum et successione ex vero et citra studium scripserunt, prodiisse commemorant 4. Est qui peregre eius accersat originem; sed is, atque adeo omnes qui certis dubia, solidis inania praeponunt, gravi iniuria patriam immerentem afficiunt, quasi vero indigna fuerit ex qua nobilissimae amplissimaeque familiae orirentur.
Urbs enim ab heroicis usque temporibus naturae cultusque deliciis tam praeclara, ut primus omnis memoriae scriptor, Homerus, dignam qua suas ornaret fabulas existimarit, et Parthenopem syrenum unam effinxerit. Reipublicae autem forma ad Svevos usque reges semper libera usi cives. Quum enim Romani a Campanis orbis terrarum imperium metuebant, neapolitana civitas, Capuae proxima, suis tamen legibus vivere
suique arbitrii in romanis partibus contra Hannibalem stare maluit, barbarique ducis, qui Pyreneos Alpesque formidabilis seu superavit seu rupit, crudelitatem artesque de praealtis muris despexit. Romani autem, iam rerum domini, eam, prae humanitatis studiis fideique erga suum nomen officiis, praecipuam habuere, et cum Neapolitanis Tiberius Nero Caesar Inarimem insulam pro Capreis aequo iure permutavit. Nero autem Domitius imperator, in neapolitano theatro musicos agens ludos, quanta fuerit urbis magnificentia quantusque cultus, dedit posteritati coniiciendum. Quam autem fuerit artibus celebris, quae libero homine dignae sunt, passim romani patricii confirmarunt, qui, transmarinam et longinquam Athenas usque liberorum institutionem prae patria charitate non sustinentes, Neapolim eos ingenuis artibus erudiendos mittebant. Cum autem decurrentes ab peninsula Scandinavia ingenti numero barbarae nationes sub aliis atque aliis ductoribus omnia late flamma ferroque vastarent, Neapolis ab iis omnibus integra egit. Quin argumentum haut sane spernendum et grave firmat, per id tempus, quo urbs Roma eorum direptionibus incendiisque excindebatur, praecipuos romanos cives, maris opportunitate — quod terra, undique infesta, unum iis effugium patebat — in eam secundo litore proximam et munitissimam urbem, in cuius amenissimam oram praedia et villas habebant, et quo rusticatum ventitabant, profugia quaesivisse. Idque satis manifesto evincunt quamplurima nobilium familiarum, quae omnes iam extinctae sunt, nomina 5, nam latini sermonis talem tantamque obtinent romanam urbanitatem, ut a barbaris originibus nullo prorsurs pacto deductae esse videantur. Et dum Gotthi magnae Italiae parti dominarentur, Neapolis, optimatium consensu et militari Belisarii fraude, graeca urbs, graeco constantinopolitanorum imperio se quidem commisit in clientelam, ut per suos tamen duces respublica regeretur. Sub Langobardis vero adversus tres in proximo principes Salernitanum, Beneventanum Campanumque suam obtinuit libertatem. Interea a Saracenis pulcherrimae magnificentissimaeque urbes, per omnes Interni maris oras, depraedatae aut desolatae iacere: Neapolitanis autem, per eos saepius infestatis, et urbs et civitas stetit. Postremo, a Northmannis Svevisque inchoatum, ab Andecavensibus regnum, in Italia praeclarissimum, constitutum; et Neapolis, a Carolo I regni sedes delecta, reges habuit splendore et amplitudine ut, in illa regnorum modestia, ceterorum Europae minores nemine. Ad haec, beneficia, sive Langobardorum sive Francorum moribus instituta et per Aragonios reges infinitis in subiectos imperiis aucta; quorum successiones, publicis tabulis inscriptae atque in aerarium inlatae, multo certius quam antiqua in Romanorum atriis disposita stemmata, familiarum nobilitatem confirmant. Ex urbe igitur, a duabus nationibus nata celebrataque — altera omnium elegantissima, graecis; romanis, omnium nobilissima altera — et perpetua omnium seculorum memoria, sive suae sive alienae ditionis, inter ceteras orbis terrarum inlustri, Caraphaeos haut sane poenitet suam gentis originem revocare.Ea vero gens in duas familias diducta, alteram «a Spina», alteram «a Statera» dictam. Qui Caraphaei «a Spina» cognomentum habent, antiquiores. Familia gentis princeps habetur 6, in quam Foroliviensium ditio, in Samnitibus sita, ab Andrea Caraczulo cognomine «Carafa» inlata, in ea tercentum ferme annorum spatio continenti, undecim successorum serie, servata est. In hac domo Antonius, in ulteriorem familiae spem, ex Marco Antonio et Maria Caraphaea, Foroliviensium ducis filia, anno MDCXLII, Uxenti in Salentinis posthumus natus est.
Caput II
Antonii educatio.
Domestici mores — Artes ingenuae — Naturae dotes — Quo eloquendi genere postea usus est? — Cur doctrinae civilis peritissimus cum admiratione habitus sit? — Cur interiorum literarum ignari reipublicae administrandae meliores? — Cur de re civili exempla utiliora praeceptis? — An literis regna fundentur? — Literae rebuspublicis necessariae ad earum incrementum et lumen — Philosophi ut rebuspublicis utiles? — Civilis viri instrumentum.
Prisca severitate et parsimonia eductus educatusque, quas bonas artes postea in publicum protulit. Nam praenimii rigoris notatus, et militaris aerarii supplendi, supra quam dici aut fingi potest, sagax, administrandi frugalissimus fuit.
Praeter ceteras libero homine dignas artes, palestrae plurimum studuit. Literis autem ingenuis non est admodum delectatus. Non ultra latinam linguam edoctus quam qua id sermonis genus postea tenuit, quo Germani, Hungari, Poloni aliaeque eius plagae gentes ad humani commercii necessitates utuntur. Numerorum linearumque doctrinam usu magis quam caussis edidicit.
Beatior autem natura et acris industria ea disciplinae vicia postea supplevere, nam ingenio ad excogitandum acuto, iudicio solido res sedulo meditabatur incipiendas, incoeptas fortiter pertendebat. Ex quibus mentis animique virtutibus genus eloquendi postea sibi paravit, rerum, de quibus agebat, proprium: ad deliciendos sibi animos quam lenissimum; perinde ad insectandum grave, rerum pondere et copia momentosum et plenum, per quod, uti per corpus sanguis, utilitas dignitasque perfusa. Nam qui in urbano homine reprehenditur verborum neglectus, decebat militem. Quod postea in potissima
caussa fuit ut hominum vulgus, qui extantia verborum lumina tantum advertunt, tenues prudentiae ductus et colores in recessu non cernunt, militarem virum doctrinae civilis peritissimum summopere admirarentur.Sed heic liceat vestigari quid sit quod in rebus publicis gerendis nullius interioris eruditionis homines aptiores spectati. An quia rerum altissimarum contemplationi longo tempore assueti facile mentem a sensibus abducant; et civili viro alacritas adprime necessaria, qua nedum id quod agit, ut aiunt agat, sed corporis quoque motus, vultus, vocis sonus et moras eorum, quibuscum agit, graviter advertat, ut inde quid simulent dissimulentve coniiciat: unde viri eiusmodi attentius nationum mores observant, aularum studia penitius explorant, rerumpublicarum arcana callidius scrutantur? An quia qui respublicas administrant quamplurima singularia nosse student; unde porro intelligunt qua quaeque pars et quantum conferat summae rei: severiorum autem doctrinarum cultores summa rerum genera intuentur, minuta negligunt, in quorum diligenti observatione omnis caussarum utilitas conlocata? Certe homines immensa naturae mente et cogitatione non pervagati exempla propiora et quadrantiora sequuntur, quae in deliberationibus potissimum dominantur. Unde forsan civilem doctrinam melioris frugis tradunt qui reges aut liberos populos historiis in exemplum proponunt quam qui eam disserunt per praecepta: quia utile ac dignum, ad quae duo politici maxime spectant, in ipso rerum actu advertuntur; cumque certis scientiae definitionibus contineri, tanquam cancellis, non ferant, prudentiae arbitrio committuntur. Postremo nosse quid quanque animi perturbationem sequatur, et quae sint propria cuiusque fortunae consilia, cum natura ipsa ex sese ultro prodat, rectius et expeditius pro re nata sensu ipso notantur quam ex abdita impeditaque mentis humanae doctrina subtilibusque rationibus intelliguntur.
Haec illud sequitur quod ut maxime bona consilia rerumpublicarum pariunt felicitatem, ea tamen ut plurimum expressit necessitas, cui fere semper sese sociam virtus addit. Nam
imperia electione perdi possunt, fundari autem non possunt. Quisquam enim facile profundit sua: aliena autem acquirere citra domini voluntatem vel ipsi industriae non datur. Innumeri reges libidine, aut liberi populi factionibus occidere: sed neque Philippo Macedoni, neque Pyrrho, fortissimis regibus, de invito Atheniense aut Romano quicquam decerpere licuit. Respublicas autem hostibus prodi velle significant eorum qui praesunt luxuries, avaritia crudelitasque; civium factiones, et effoetae deliciis ac voluptatibus vires. Neque adeo difficile est ex alienis conlabentibus imperiis suum constabiliendi nosse opportunitatem. Sed Summi Numinis providentia, cum in ceteris humanis, tum in hac re maxime dominatur, quae obscuris populis barbarisque gentibus eiusmodi offerre ac dare solet occasiones. Atque adeo regna et imperia fere omnia vi et armis fundantur; fundata vero, volunt ratione omnino diversa clarescere: studiis humanitatis.Non haec eo dicimus, quasi humaniores artes interioresque disciplinae reipublicae non conducant: cum eae maxime populos, inter quos excoluntur, dexteriores acutioresque efficiant; unde et politiora artificia et nova excogitata. Nautica certe, bellica ars et militaris architectura sine iis promoveri non possunt. Neque semper id, quod priscis Romanis, conducit: doctrinarum fructus peregre capere, et ignorantiam domi, ac proinde ferociam obtinere inter suos; quod hodie Turcae habent in institutis. Id enim sat est, ut eiusmodi imperium non omnino sua sit vi nixum: nam perfidi Christiani iis classes, quibus in Europam traiicerent, commodarunt; et, si non ultra eorum viribus sua consilia adderent, prudentes rerum hac una re censent id imperium, maxime formidandum, sponte sua defecturum. Sed praeclari scientia viri id conferunt in commune, ut ipsi minuta cognitionis semina excolant, unde alii porro pingui usu colligant fructus. Diverti desinam sub pollentis florentisque Europae regis auctoritate, qui hanc in ceteris regni artibus habet: ut res publicas interioris doctrinae viro demandet nemini, et tamen sacratiora severioraque literarum studia prolixe fovet.
Quare, cum egregium ad rempublicam factum ingenium, utilis historiarum memoria, prudens rerum publicarum observatio et longus et multiplex rerum usus virum civilem absolvant, non mirum si Antonius, ea quam modo memoravimus educatione et institutione vitae quam mox narrabimus, in politicis postea rebus eximius extiterit.
Caput III
Vitae institutio.
In Ioanniticam militiam conscribitur — Saepe homines vitae genus, quo post ea clari fiunt, imprudentes atque adeo inviti amplectuntur — Ob id ingenium in omnes partes excutiendum antequam genus vitae eligatur — Ioanniticae militiae tyrocinium init — In Gigeris obsidione spectatus — Militia navalis non tam amplam quam terrestris gloriam gignit, et quid ita? — Ad Leopoldum Caesarem militatum venit anno
mdclxv — Ab imperatoris cubiculo creatur — Eximias aulae artes exequitur — Ars aulae omnium praecipua — Eleonorae, augustae matri, charus — Quae efficacissima amplissimos honores ambiendi ratio —
Ad aerarii curandi artes potissimum applicat — Cur slavonica lingua olim septentrionalibus communis — Aerarii subsidia agricultura — Et elegantiae luxusque artificia — Populi eam habent mentem quam ipsis indit respublica — Galliae regnum inter bella ordinatum — Laus virtutis est: gloria tribuenda fortunae — Oeconomica et militaris doctrina, cum civili compositae, aulae ministrum absolvunt.
Adolescens domi in Iohannitarum militiam nomen dedit, quod ipsius gens apud eum equitum ordinem plurimum habet dignationis. Nam Caraphaeis e Roccellensium principum domo in eum numerum adscriptis familiare beneficium satis amplum est constitutum; et tum temporis Gregorius Caraphaeus multa inter eos pollebat auctoritate, qui postea eorundem equitum magister creatus est. Manebat interea domi deses, cum in sacris forte ludis, sub moderantis neapolitanum regnum conspectu, per iuvenilem ferociam caedem fecit: quem lapsum in sapientiam statim vertit. Animadvertens enim amplissimis saepe viris praeclarissimum vitae genus, ad quod egregia natura facti erant ipsique electione aberrabant, casum aliquem feliciter commonstrasse et quod ingenium in omnes partes excutere ipsi prudentia debuerant, ut ubi valeret intenderent, iis retexisse fortunam, — se eam admisisse caedem in eam partem accepit ut laboris, industriae, virtutis iniret viam. Itaque patria urbe
cessit, et in insulam Melitam ad Iohanniticae militiae tyrocinium traiecit, ibique Gregorii, gentilis sui, officiis statim inclaruit, sed multo magis per virtutis specimina quae in incursibus et navalibus proeliis semel atque iterum cum turcis piratis edidit. Praeter cetera autem in Gigeris obsidione plurimam tolerantiae in laboribus, alacritatis in periculis, modestiae in recte factis laudem promeruit.Sed, navale iam bellandi genus expertus, cogitans id, ut animosum maxime — nam contra ventos fluctusque saepe est quoque etiam dimicandum, et viri, intra angustos unius navis cancellos coërciti, pericula expectare constanter quam vindicare fortiter possunt, — ita prae terrestri, ubi prudentia magis dominatur, latiorque patet virtuti campus, non perinde gloriam reportare, mutavit consilium et ad Leopoldum i Austrium Romanorum imperatorem militatum ire constituit.
Ea opportunitate utitur quod Carolus Caraphaeus e Roccellensium domo, Gregorii germanus frater, Alexandri vii pontificis maximi ad Caesarem Germaniamque legatus, Viennae egerat, et anno superiore, consentientibus omnium studiis, Ratisbonae in conventu, cui Maguntinus et Treverensis pontifices et Bavarorum Saxonumque duces, omnes Imperii septemviri, adfuere, ab Alexandro purpureum Sanctae Romanae Ecclesiae cardinalis galerum accepit. Is igitur Antonium ex gentilitate sua, ac praeterea spectatae virtutis ac prudentiae a Gregorio fratre laudatum, in fidem recepit ac Leopoldo curatissimis officiis commendavit. Caesar, et claritudine generis, et cardinalis auctoritate ac in romanum imperium promeritis, et ingenuo viri aspectu cultuque, et multo magis sermonis genere, in quo veritas cum obsequio molliter conveniret, et, loco omnium, eiusdem fortuna permotus, eum principalis cubiculi ministerio decoravit.
Ibi Antonius principis ingenium, quidve adversaretur, quove propenderet, augustarum mores, ministrorum artes, imperii regnorumque haereditariorum constitutionem, subditorum studia, aerarii opes usumque sedulo serioque observare quae prompta erant, scrutari abdita instituit; ac interea, uti
inter exteros decet, tanquam in aliena republica versari videbatur. In sermonibus ne aliorum laudanda quidem ultro probabat, ne ea res quandam praeseferre videretur auctoritatem; rogatus quandoque sententiam, specie consultantis interponebat. Haec palam, dum ad interiores hasce aulae artes se compararet: a principe vel amplissimis viris dissimulata videri non intelligere; ut ad continendum arcanum consuefieret, ne quae palam quidem ageret profiteri; nunquam iners aut deses, neque satageus tamen; ipsum ocium negocii caussa conlocare et animi quoque relaxamenta ad aliquam utilitatem intendere. Cum vir politicus ea potissimum parte aestimetur, ut multa transigat, cum nihil agere videatur: unde in eo placidi species laudatur maxime, et quo magis eorum, quibuscum agit, amorem sibi conciliet, neque, acrem ostentans, a se eos ipsos alienet. Ad haec consuescebat: constanti observantia perrumpere obstructa; denegandi obtinere pudorem; colorem quaerere quem probaret; omnium ordinum sibi conciliare quamplurimos et a quoque quam posset sibi utilitatem suo tempori locoque destinare. Hac re maxime existimabat obsequii contineri naturam: quae velis ita molliter praeparare, et principi aut amplissimis aulae viris tam ad eorum ingenia studiaque accommodate opportuneque proponere, ut ii, quae ex vi ipsa rerum a te suaviter inlata faciunt, ultro facere, et tuo consilio, tanquam sua prudentia, delectari videantur.Ita morum sermonisque civilitate laudem apud aulicos simul et benevolentiam invenit. Imprimis autem Eleonorae, matris augustae, animum sibi adiunxit, cuius officiis apud Caesarem invalescens, magnus animi praecipuum in aula sibi olim futurum locum proposuit. Arduam enim pro acri, ut erat, ingenio reputavit ambitionis inire viam, magna sibi ab initio proponere, ut vel ima eo animi ardore et contentione assequi conaretur ac si ipsa peteret summa, ne parvo honore parto, uti pusilli animi faciunt, acquiesceret aut in privatam rem abuteretur, sed, eum ad ulterioris mox referendi meritum recte gerens, non tempore et mora, sed festinata gesti muneris publica utilitate, ad maiora dignus provehi censeretur.
Neque vero eam affectare potentiam constituit sibi, sed principi. Ex iis enim quae animadverterat intellexit quibus regni artibus imperator, uti inter christianos reges est dignitate primus, ita et potentia fieri posset. Primam ducebat rectam solidandi aerarii administrandique rationem; unde modestas privatim divitias, ingentes in publicum opes; domi concordiam, arma foris expeditissima. Cogitabat autem ingentem Austrio regi opulentium terrarum tractum parere, et memoria recolebat universam ferme septentrionalem plagam slavonica olim lingua usam esse non ob aliam sane rationem quam quia Slavonia, rerum ferax, mercium commeatibus commoda, in quamplurimas eius orbis terrarum partes pateret. At agrorum culturam primarium, non unicum aerarii subsidium censebat. Priscis enim seculis ex solis naturae fructibus publice partas opes, quia simplici victu ac vestitu humanum genus contentum erat: in hac vero cultus nedum elegantia, sed effuso luxu, ingeniosas earum rerum artes in precio haberi. Boiohemis, ut Germanis, eximia morae patientia; unde opificia in admirationem, usque tenuissima. Quanquam opinabatur populos ac nationes eam habere mentem quam ipsis indidisset respublica. Batavos rudes olim, hodie ingenii laude praestare: Atticam contra, omnium olim disciplinarum et artium inventricem, hodie stupidissimos Turcarum educere. Certe Hungaros satis superque ingeniosos: quare inter eos dissidia et factiones crebrae. Regna autem Austriacae ditionis Italiae contermina: ita indolis acumine proxima. Itaque confidebat fore ut austriaca regna, artium cultu excitato, immensas Austrio opes essent redditura. Obstare videbatur Austrium assiduis bellis a potentissimis hostibus exerceri; Germaniam autem religionis caussa in duas factiones distractam, eo regni consilia simul intendere, ut alteri neutra praepolleat; et vicinos reges opulentum imperium in proximo aegre ferre. Sed potentiam exercere, nisi alter patiatur, non licet; frugalem domi instituere rationem cuique dari, unde porro potentia. Et regna imperiaque, ut cetera mortalia, non extemplo extare cuncta, sed sensim crescere. Iamdiu Armandum Plessium et Iulium Mazarinium, cardinales amplissimos,
gallici regni recte habendi artes, dum internis externisque malis misere conflictabatur, prospexisse: nunc sentiri quanti profuerint. Multa tempore nasci quae non censeas: at consiliis in fortunae casus providendum. Nostrum esse eniti consiliis quam latissime de humano genere bene mereri: fortunae autem gloriam tribuendam tempore extitisse quod bonis consultis utendi obtulit opportunitatem.His rationibus ad curandi aerarii artes sedulo applicuit, quibus ad prima reipublicae munia se compararet. Cumque sola civilis vitae institutio, in aula continentibus bellis exercita, manca, debilis et viro militi aliena videretur, militarem adiungere censuit.
Caput IV
Meret prius in Alsacia, mox in Hungaria, et ab assiduo
in pluribus militiae ordinibus per gradus legitur.
Alsacia et Hungaria duo Germaniae claustra — Austria domus germanici imperii praesidium et decus — Assiduus militat sub Raymundo
Montecucculo — Scientiam militarem vestigat in ducis exemplis —
In variis nationum ad varia belli genera ingeniis — In rei frumentariae providentia — In militare imperium inquirere ad scientiam licet: ad parendi deliberationem flagitium — Praeclarum nationis nomen promiscuae genticorum virtutis praemium — In Offemburgensi Agenaviensique proelio strenuus rem gerit — Turmae ductor creatus —
Praeclarae ducis artes — In Hungariam transit sub Aenea Caprara militaturus — Cur gentiles peregri chariores — Arci Kalaviae praesidio imponitur — Eius tuendae difficultates — Cur qui servant, non perinde ac qui bello acquirunt, gloriae compotes fiant? — Et tamen sunt saepe utiliores — Viri in Iurchensi proelio egregia opera —
Germanorum equitum legionis legatus — Praestans honos quo decessor per gloriam defunctus est.
Bellum tum temporis ad superiorem Rheni ripam flagrabat. Cum enim Austrius Alsaciam Hungariamque, duo Germaniae claustra, habeat in ditione, cumque reliquos germanos principes summosque reges opibus vincat, si aliis unquam, his maxime temporibus, quibus Galliae regnum tantum invaluit, Austria domus, sua regnorum maiestate, praesidio decorique germanici imperii omnino esse iudicatur.
Eo igitur Antonius miles assiduus profectus est, quum summum armorum imperium gerebat Raymundus Montecucculus, qui cum Henrico Turena Gallo, suae tempestatis omnium praeclarissimo belli duce, de imperatoriarum virtutum laudibus gloriaque certabat. Itaque impense gaudebat Italus ab Italo sui temporis maximo belli imperatore belli artes condiscere.
Quare animum studiose applicavit ad eius ducis militarem scientiam vestigandam: quam utilitatem, agmen hac potius quam illac ducendo, sibi proponeret; cur id loci potissimum castris caperet; qua ratione praecipua ita aciem instrueret; cur modo equestri, modo pedestri proelio, modo divisis, modo universis copiis pugnandum, modo urgendum in hostes, modo cunctandum censeret; et — quod, ut omnium difficillimum, ita in ea scientia utilissimum est — qua rei bene gerendae oblata fortuna is pro sapientia uteretur. Ad haec observabat variam nationum militantium naturam: quae ad excursus et impetus, quae ad resistendi moras, quae pedibus, quae equo, ut alia alio telorum genere, quae gravi armorum tegmine, quae levis et expedita valeret. Praeter cetera autem notabat rei frumentariae tempori administratae commoditates et alia aliunde paratae compendia; eamque rem neglectam aut impeditam ingentia, et incoeptis et militi et agris ubi bellum geritur, damna et mala adportare. Ea igitur cura conficiebat: belli tempore, modo virtus adsit, summam reipublicae contineri, nam inde corporum vires, animorum alacritas, armorum inter pacatos innocentia, expeditionum in hostes maturitas, unde potissimum victoriarum felicitas. Ad hoc instar in rerum gerendarum caussas ad rei militaris scientiam comparandam inquirebat: cetera, ad belli usum, imperiis praesto esse, et alacri obsequio parere, ac in iis exequendis insigne aliquid edere conabatur, ratus facinora in bello egregia honores militiae promereri: cui rem vulgo et communiter bene gerit, sat praemii nomen nationis communi virtutis laude auctum esse.
Quare Offemburgensi Hagenaviensique proelio praeter ceteros sui ordinis locique assiduos strenuus spectatus miles, quo merito turmae ductor creatus. Ibi ita se comparavit: se suorum equitum his rebus primum: in agmine, in acie iis labore et virtute praeire, pericula antecapere; ubi faciundum militare opus, opera praemonstrare; non umbrae somnive deliciis a militum vulgo distingui, neque cibi vestitusque luxu spectari praecipuum: atque adeo, praeter ductum imperiumque, cuncta cum iis habere promiscua. Ita apud eos plurimum sibi
amoris conciliavit, quo permoti, rem bene gererent, ingenuo magis pudore ducti quam metu.Hinc in Hungariam ad bellum contra perduelles sub Aenea Caprara militatum missus. Uterque, Aeneas Antoniusque, ea provinciae forte plurimum laeti. Gentici enim, qui peregri una sunt, prae exteris, ubi versantur, quibus laxissimo humanitatis vinculo coniunguntur, ceu quadam sanguinis necessitudine se devinctos agnoscunt, quam domi inter suos, quia arctiori premuntur vinculo, non persentiscunt. Aeneas igitur, viri singularem in ducis muniis obeundis vigilantiam animadvertens (natura namque somni parcissimus erat et quandam in oculis vultuque insignem alacritatem praeseferebat), ei arcem Kalaviam, vulgo Kalò dictam, in Hungaria superiore sitam, quae Toccaiam et Zathmarium diversis itineribus et satis infrequentibus ducit, custodiendam attribuit.
Ibi Antonius insolenti belli genere asperoque exercetur, nempe inter perduelles, a quibus te muri non protutantur, ubi intus amici, clientes, cognati, a quibus metus ne adversarum studia partium foveantur, conspirationes succrescant, unde incauti tumultus erumpant. Sed enim ea arx, in deserto pene loco vastique agri aequore posita, quatuor quidem ingentibus ad angulos propugnaculis, sed antiqui operis ac semiruti, munita, tenui praeterluente rivo, ab Emerico Techelio, perduellium principe, obtinenda erat, repentino et improvidendo hoste, qui eam intus annonae difficultate, foris crebris incursibus, oppugnabat. Tamen Antonius, frugalitate et multo magis exemplo, qui aspere cum militum vulgo victitabat, ac per cautas eruptiones relatis quandoque e longinquo praedis, eum ad custodias vigiliasque sustinebat, in officio continuit oppidanos, arcem servavit.
Sed eos Caraphaeus labores inglorius pertulit; nam cum perduellium modo hac, modo illa manu ei res erat, quae, loco incelebri, tempore infrequenti, in latrocinii, non belli morem pugnabant. Neque servatae res eam vulgo pariunt virtutis opinionem ut partae. Vulgus enim quos rerum motus non sentit, nullos putat, et ubi vestigia factorum non videt,
facta esse non arbitratur. Et tamen in natura sunt quidam insensiles minutissimarum et omnem obtutum effugientium motus, ex quibus immensa haec mundi moles constat et circumagitur: at eos pauci sapientes viri, subtili ductu rationum, intelligunt; quod multitudini imperitae negatur, quae tantum pinguia rerum advertit. Saepe quiddam in gerendis agendisque rebus surdum caecumque maiora parit commoda iis quae perstrepunt aures et aciem oculorum perstringunt. Ita qui servat quod difficile alius obtinere possit, multo utilius gerit reciperante: nam qui reciperat, quae mala rerum mutationes afferre solent, non arcet, ac praeterea damna in reciperando perpetitur.Insignior igitur Antonii virtus in Iurchensi prope Cassoviam proelio spectata, ut ei, qui germanicam equitum legionem legatus ductabat atque in eo proelio occubuit, sit succenturiatus. Praestans is habetur honos quem quidem virtute assequaris: sed quid praestantius secum affert, in quem succedas, quo decessor ob eum virtute gerendum simul et vita defunctus est. Ea enim res testimonii loco habetur successorem eius muneris dignum esse, ne, recenti comparatione, is, qui honores tribuit, iniustitiae manifesto arguatur.
Caput V
Catherinam Cardonam uxorem ducit.
Catherinae mater — Margaritae augustae comes primaria — Pater et genus — Amplissimae matrimonii caussae — Nuptiarum gravitas — Coniugii occasio — Caesaris super eo matrimonio consilium — Contraria hispano legato ex iis nuptiis proposita utilitas.
Iam Antonius interea in Iohannitarum equitum numeris pro Leopoldo Caesare octo ferme annis in Germania Hungariaque meruerat; quum et viri praeclarae devinciendorum sibi animorum artes, et multo magis ipsa rerum series, ex qua caussa alia in aliam cuique proximam influunt, quarum cernere affinitatem nobis natura negatum, prudentia tantum tentare permittitur, uxorem ipsi obtulerunt.
In augustae aula erat praecipua Herillensium comes, quae, et generis nobilitate et lectissimae foeminae virtutibus, a Mariana, Hispaniarum regina, Margaritae Mariae, quam Philippo, quarto eius nominis regi, filiam ediderat, primum in iuventae regimen, deinde Leopoldo Caesari nuptum missae comes itineris addita, postremo ab ipso Caesare ad augustae coniugis primariam cubiculi curam delecta. Ea autem tanta reginarum educandarum arte diligentiaque excelluerat, ut nedum Margarita ipsa, sed et Maria Theresia, Ludovici xiv Galliarum regis uxor, Margaritae germana soror, eam uti alteram colerent matrem, eandemque Mariana suas longinquae parentis obire partes ocioso animo sineret. Itaque eae tres maximae orbis terrarum reginae, quos ipsis charitatis affectus, sanguinis necessitudo pietasque excitaret, omnes in Herillensis sinu deponere 7.
Ea Castronovensium marchionem duxerat, virum e Cardona, una ex familiis prognatum, quarum conditores, Carolum
magnum in Hispaniam bellum contra Mauros inferentem secuti, in Catalaunia consedere: ex hac autem orti ab oppido Cardona, quod in ditione habuerunt, duxere nomen. Ab eo Catherinam enixa, quam, patre orbatam, secum in Germaniam duxerat, et in Mariae Antoniae educandae, quam Leopoldus filiam ex Margarita susceperat, secundas habebat curas.Sed, cum Margarita supremum obisset diem, Herillensis, seu ne praesentibus et observantibus augustae alumnae defunctae munimentis luctuosis et importunis afflictaretur, sive quod non eundem potentiae obtineret in aula locum, patriae et suorum desiderio integrascente, tandem in Hispaniam reverti decrevit. Ubi Mariana per eius literas id rescivit, quando Herillensi ita facere certum esset, saltem Catherinam in Germania manere volebat, ut Antonia neptis, amissae filiae solamen, hispanam foeminam, sub qua iam adolescebat iamque educandi arte spectatam, haberet comitem. Nam hispani proceres augustam puellam hispaniensibus formari moribus cupiebant, si quis ei in hispanicam monarchiam successionis casus se forte daret. Cum enim Philippus unum omnino filium superstitem, Carolum, reliquisset, et Maria Theresia, maior natu filia, quam Ludovico xiv Galliarum regi nuptam modo narravimus, hispaniensis se imperii successione abdicasset, opima haereditas, si Carolus in orbitate moreretur, ad unam Antoniam redire putabatur. Quare, quum postea Leopoldus augustus eam Maximiliano Emmanueli Bavarorum duci nuptui tradidit, in dotis legibus quoque cavit ut Antonia omni materni stemmatis iure sibi suaeque posteritati concederet: cuius cessionis ignari, rerum publicarum prudentes, quum postea Bavarus ab Hispanis perpetuus Belgii moderator creatus est, deflexa specie renovatum Philippi ii Hispaniarum regis exemplum coniectabant, qui Isabellam Claram Eugeniam sororem Alberto Austriae archiduci uxorem dedit, et dotis nomine ipsi eiusque posteris perpetuam Belgii provinciae procurationem demandavit, quo Austria domus pluribus fundamentis insisteret. His de caussis regina ad Herillensem scribit se cupere ut, prius quam Germania abiret, Catherinam matrimonio collocaret, polliceturque se eam Caesari omni officio commendaturam,
et Iosepho Spinolae Balbasensium marchioni, hispano apud eundem legato Viennae agenti, mandaturam quoque ut in eiusdem nuptiis suam publice ferret auctoritatem. Igitur Herillensis, quanquam a filia, cuius diligentissima erat, per omnem vitam segregari iniquo animo ferret, tamen, ut ei et Caesaris et reginae gratiam servaret partam pararetque maiorem, de viro ei deligendo deliberabat.Sed quae consilium differebat, sors maturavit. Mos enim aulae ut rusticandi temporibus summates viri primarias augustarum comites alius in aliam villam invitent et hospitalibus officiis prosequantur. Antonio Catherina cum matre evenere. Is igitur in villa, quam ad id utendam acceperat, tanta comitate, elegantia lautitiaque eas habuit, ut omnes aemulos facile superarit. Iis liberalibus viri officiis Herillensis devincta, eum coniugem filiae destinavit.
Probavit placitum Eleonora, ut quae Caraphaeo impense favebat; sed Caesar graviori consilio probavit. In Antonio enim amplissimi viri, qualis postea fuit, insigne specimen observabat. Uti et Antonius Pignatellius, tum temporis pontificis romani ad Caesarem legatus, ex augusto viri vultu, decora facie et oculorum vigore eximio, ac non vulgarem in sermonibus rerum prudentiam perspiciens, eum ad maximos olim honores provehendum praesagiebat. Quare, postea summus pontifex creatus, cum Antonius in Italia cum summa rerum gerendarum potestate ad italos principes legatus ageret, suo iudicio gaudebat, et cum neapolitano nomine gratabatur «popularem suum super Germanis, Italis Hispanisque praeter omnia maiorum exempla tantam habere potestatem» 8. Ob haec Caesar censuit, quando Herillensis esset in Hispaniam commigratura, Caraphaeum, ei regi subditum, eius filiae virum dari, ut apud Hispanos quoque de sua republica bene mereri conaretur; et per has ipsas, sed in contrarium tractas, rationes, rem probavit legatus. Malebat enim Catherinam Caraphaei quam germani viri domum induci, ut in Caesaris aula et militaribus campis regis sui studiosum haberet.
Caput VI
In superiore Hungaria mereri pergit
et amplioribus militiae ordinibus insignitur.
Bellorum civilium foeda atroxque conditio — Germanae equitum legionis ductor creatus — Duces severi militiae parentes — Qui militum ab eo delectus? — Quae corporum cura? — Adversus disciplinae quaestum obviam ibat — Ordinis militaris diligentissimus erat — Ordinis militaris virtus — Praemia ex merito et ultro, poenas severe et citas tribuebat — Immeritos praemiis affici in rebus belli periculosissimum — Vanitatem numerorum a sua legione prohibuit, gravium in bellis malorum caussam — Caraphaei legio laudatur a
Caesare — Eiusdem laus ex Lotharingii ducis iudicio — Caraphaeae legionis ius singulare — Legionum per acies confectarum restitutor —
Adversus Techelianos, usquequaque furentes, provinciam in partibus sibi commissam tuetur — Techelius contra Caraphaeum non temerarius — Ad Scepusii fines cum Techelio pugnat, fundit castrisque exuit — Militum tribunus creatur — Egregiae ducis artes — Quae in bello permittenda fortunae? — Sapientia est hostis stultitia recte uti —
Unde inter proelia ducibus mentis constantia? — Unde iisdem agendi patiendive modus? — Sapientia militaris ducibus gignit auctoritatem —
Eximia imperatoris laus — Belli dux et vir politicus utilitate aestimandi — Scita Caraphaei comparatio — Cur Caraphaeus non perinde belli dux ac vir politicus vulgo habitus.
Hinc Caraphaeus, Hungariam repetens, mereri pergit adversus hostis genus, a quo; cum nulla armorum honestas staret, omnia saeva nefariaque cavenda erant. Nam civilium bellorum auctores provulgatis sceleribus suas solent firmare partes; cumque earum duces quasi precaria gerant imperia (nam mobilis vulgi incertis studiis sustinentur), infinita est multitudinis armatae licentia, quae, caedibus ultro ferociens, nullum habet irarum modum; neque ducibus, ut maxime velint, licet clementia uti, ne a plebe, sibi sceleris conscia rerumque imperita et utramque ob caussam suspiciosa, perfidiae arguantur. Accedit quod poenarum severitas, quae perduelles victos
manent, ipsis, si forte vincant, ad crudelitatem animos acuant. At in bellis externis communes fere plerumque irarum caussae gloria nominis vel imperii amplitudo, quas res victoria, ab utra stet parte, decernit; cum in civilibus bellis privatae odiorum rationes quamplurimae, nec proeliorum exitu terminantur. Cum hoste externo, si stet a civibus obsequii fides, agri, tecta ceteraque inanima pugnant; at inter perduelles infensa et infesta vel ea ipsa quae tibi pacata esse videantur. Ob haec omnia Caraphaeus, cum gente insuper ad incursus pernicissima, cum insidiosissimo duce bellum gerens, multi agminis labore, plurima explorandi solicitudine, continentibus vigiliis exercebatur, ut victoriae loco haberetur in partibus sibi attributis ditionem in Caesaris obsequio obtinuisse.Hinc germanorum equitum legionis ductor creatus: is ibi mille et quingentum virorum rigidum se factum parentem ratus est, quos esset in bellicis meditationibus aut aerumnis aspere, in laborum ocio lenitate recturus. Principio itaque usque ad fastidium curiosus valentes procerosque corpore, ipso aetatis flore, feroces aspectu legere; militem in corporum cura, lautitia vestium et elegantia, equorum cultu sedulo observare. Intelligebat enim squalorem ac situm, uti equorum, ita hominum robori obesse, ita ut quod in copiis recensendis explicandisque nitentes equos virosque in speciem honestos, idem ad victoriam utiles faciat.
Invigilabat centurionibus ne disciplinae vilem facerent quaestum, neve miles ab iis iusti vacationem muneris, nedum aerumnam ullam redimeret, ut, opere aut opera militari omnibus ex aequo tributa, omnes aequo animo rempublicam gererent. Cavebat ne in agmine aut acie quicquam in motu statuve virorum equorumque inaequale unquam offenderet, unde eius legio unum corpus uno spiritu moveri aut stare videbatur: qua una in re omnis militiae bonus ordo continetur, ut una mole in hostes ingruat et quasi obiectus murus adversus insultantes obsistat.
Praemia vero sine ulla ambitione offerebat virtuti. Praesentes quoque poenas cum summa severitate in flagitia exercebat;
neque ad ordinem militarem viros, aut ab augusti matre aut Poloniae regina, Lotharingii ducis uxore 9, aut aliis principibus summis 10 commendatos, nisi meritos eosdem provehere: itaque apud eum una virtus sola non erat, et spectata pro commendata satis superque habebatur. Cogitabat enim, si urbanos honores non pro dignitate tribueris, quamquam id rempublicam labefactet, dari tamen emendandi vicii moras et appellationum temperamenta; at in rebus belli, si una cohors aut turma inter proelia, aut imperitia aut degeneri ductoris animo, summi ducis imperium praevertat, irreparabilem summae rei calamitatem afferre posse.Praeter cetera illam avarae militiae malam fraudem, quae saepe maxima bella perdidit, a sua legione omnino abesse curavit: vanitatem scilicet numerorum. Nam saepe reges decepti, cum multo plus virorum in exercitu, quam re ipsa habuerunt, se habere putarent, inani virium fiducia proelia commiserunt, qui, si veram copiarum rationem tenerent, detrectando pugnam, rempublicam conservassent. Itaque supplendi militis diligentissimus erat, nec vel unum in ulla suae legionis turma inanem numerum recenseri passus est.
His de caussis Caesar, cum forte recensendis copiis adesset quae in Hungariam ibant militaturae, ubi Caraphaei legionem egregiis equis, delectis viris instructam, armis insignem, vestibus elegantem, aspectu praeferocem traduci spectaret, suo in eum beneficio collato laetatus est; et Lotharingius postea praecipuam Caraphaei laudem esse dicebat militis delectum et curam 11. Itaque, cum postea militum tribunus creatus est, singulare ius in eum a Caesare constitutum, ut ipsius legio ab eo nunquam abscederet. Ob id alii legionum ductores aut duces summi praeclare secum actum esse putabant ubi eae sub Caraphaei imperio hyemarent, sub quo sciebant
militem suum recte curari et ab eo recipere quam lectissimum 12. Et is saepe querebatur «sibi fere semper iniungi ut alienas legiones perditas restituat, aliis autem foecundas gloriae provincias cum eo militum robore demandari».Cum suo igitur hoc milite in superiore Hungaria contra Techelianos perstat, qui, bacchantium similes, qua pervadunt, cuncta igne ferroque corrumpunt; cumque in crebris cum germano milite occursibus numero et insidiis victores fere semper extitissent, iam hostes imminebant toti provinciae formidandi. Itaque Caraphaeus sedulo invigilabat fines suae tutelae permissos ab eius lymphati hostis insultibus protutari.
Ubi Techelius novit difficile Caraphaeum nec opinantem insidiis patere, in oppida agrosque, queis praesidio erat, nihil temere audebat. Quare Antonio multa proeliis clarescendi praerepta copia: quod tamen aequo animo patiebatur, dummodo rebellionis incendium, omnia depascens, a finibus sibi commissis arceret. Tandem evenit ut, dum Scepusiensi ditioni praeesset, Techelius, satis fidens copiis quibus instructus erat, in eius fines irrumperet. Caraphaeus, pro solita vigilantia instructus intentusque, accurrit, adest. Committitur praelium acriterque pugnatur: hinc in minori numero virtus, illinc furor multitudinis et desperatio diu anceps eventum substinuere. Germanae turmae caesae quatuor, quae, ingruentem hostium vim sensim lassantes, superstitibus victoriam pepererunt; et Techeliani, castris exuti, ultra fines in fugam acti, ac Scepusii ditio servata.
His promeritis militum tribunus a Leopoldo creatur, ea singulari lege inrogata: ne ab eo ipsius legio unquam segregaretur. Is ad id amplissimum munus administrandum his se rationibus comparavit: ut prima curarum esset servare cives; deinde nihil fortunae committere, quod is prudentia cavere
posset, dictitans «fortunam in bello dominari oportere quae in ipsius sunt ditione, casus nempe humano consilio maiores; — eumque ducem, cui eae opportunitates secundant incoepta, fortunatum dici; cui autem incauta prospere eveniunt, temerarii subire notam; — neque fortunae imputandum quod ex prava belli administrandi ratione, si quam forte hostis instituerit, vincendi tibi captaveris occasionem: id enim ipsissimam sapientiam esse hostis stultitia recte uti». Hinc illud principio curare: ne te in eas angustias coniicias, ut tua de manu excidat libera rei gerendae potestas: tum, ubi gerenda est, omnia praecipere animo quae cadere humanitus possint. Unde inter proeliorum turbas duci nihil trepido aut festinanti summa mentis constantia et tranquillitas constat, quod nulla ei rerum facies nova surgat aut inopina; et, destinato in utramque fortunae partem proeliorum fine, neque auscultare irae et, adverso Marte pessundante, se dare praecipitem, neque cupiditati obtemperare, qua saepe victores, profligandi hostis avidi, ab eo abiecto perculsi sunt. Eam militarem sapientiam existimabat duci parare auctoritatem, cum enim de belli imperatore ea constet opinio: eum nihil temere aggredi vel conari, inde fiduciam addi suis, metum hostibus incuti; unde imperatoria laus egregia: magnas res metu armorum magis quam armis gerere. Ad hoc instar Caraphaeus amplissimum opulentissimumque Transylvaniae regnum, ut infra narrabimus, Caesari constabilivit.His igitur rationibus obfirmatus, sibi imperavit vulgi sermones contemnere, cui, suapte natura violento ac praecipiti, facile audacia pro fortitudine imponit, et ob rempublicam lubens degeneris pusillique animi ab aemulis insimulationem subire. Nam saepe dicebat 13 «belli ducem et politicum virum utilitatibus partis aestimari oportere: utrumque bonum, qui rempublicam auxerit, idque adeo si virium compendio magnam rem fecerint. Qui vero ob nullum aut exiguum fructum orbem concutiunt similes eorum esse qui precia rebus indicant, non ex ipsarum virtute, sed sua ex opinione, et apud
multitudinem inanem captare famam qui a sapientibus viris turbulenti homines dicerentur». Ob id eos non laudabat belli duces, qui, «pro quavis expeditione, Darii — ut dicebat 14 — copiis Croesique thesauris instrui postularent»: eos vero unos suspicere «qui ita bella administrarent ut paucis copiis parvoque aere maximas provincias confecissent». Ita Agriam Mungactiumque subegit, quae munitissima oppida si quis alius tentare vi vellet, ingentes utrobique exercitus confecisset.His de caussis apud homines scientiae militaris imperitos Caraphaeus politicus vir magis quam bonus belli imperator habitus est, qui tamen a Lotharingio, Caprara 15 aliisque praeclaris belli ducibus ac saniore bellici Senatus parte, quin et a Caesare ipso 16, optimi armorum ducis honestissimas retulit laudationes.
Caput VII
In belli techeliano‐turcici initia et caussas excursus,
quo Caraphaei in eo gesta illustrius exponantur.
Turcicum imperium totum factum ad vim — Eius iam quoquo versus defixi fines, ab occidente tantum per bella proferuntur — Fines in Africa —
Ab oriente plaga iidem qui romani fines — Par Turcarum Persarumque potentia — Cur Turcae a Tartaris abstinentes? — Compotes cuiusque vicini maris — Limes imperii turcici ab occidente Moschum, Polonicum, Hungaricum regna et Venetorum respublica — Caussae intenti
Turcarum odii in christianum nomen — Quae Turcis adversus Christianos aeterna bellorum inlecebra? — Cur ex omnibus hungaricum regnum maxime infestatum a Turcis? — Turcae proximo continente potiundo adiacentes obsident insulas — Bellogradum turcici, Vienna christiani imperii claustrum — Initia ab Hungaris per procerum factiones — Hungaria, «domina gentium» dicta, factionibus deartuata —
Optimatum Hungariae de eius regni constitutione sententia — Regna per successionem delata diuturniora — Turbidorum procerum consilia — Facultates — Vires — Opportunitates — Bellicosum gentis ingenium — Constitutio — Limitanea militia — Regni palatinus — Regiae
Curiae iudex — Auxilia — Rebellionis colores — Transylvanica aula rebellionum Hungariae fucina et rebellium asylum — Ad casum quaqua se daturum se comparant — Wesselenianae coniurationis historia —
Franciscus Wesselenius prima fax — Petrus Zrinius — Franciscus Ragoctius — Franciscus Christophorus Frangepanius — Franciscus Nadasdius — Stephanus Techelius — Coniurationis successor Emericus
Techelius — Transylvanus perpetuum coniurationis fomentum — Zrinianae coniurationis summa — Coniuratorum nefaria in Caesarem ausa — Perversa perduellium consilia — Praecipuorum coniuratorum exitus — Emerici Techelii eicon — Factionem sibi parat — Coniurationis tempus locumque obit — Transylvanus ei bellum contra Caesarem gerit — Quod mox restinctum — Hungariae regnum adfectat sub turcica clientela — Caesar induciarum fidem a Turcis requirit —
Techelii excogitatissimus dolus — Helenam Zriniam uxorem ducit —
Mungactio potitur — Toccaia insuper et Patakio et Letnicze — Principem se gerit et apertum Caesaris hostem — Imminet Hungariae formidandus — Hungariae princeps a Turcis appellatur anno mdclxxxii.
Sed iam fortuna Caraphaei virtuti opportunitatem parat amplissimam summis armorum imperiis clarescendi, occasione
belli techeliano‐turcici oblata. In quo quia is praeclarissima incoepta sive consiliis expedivit sive armis confecit; et imprimis ingentes exercitus, exhausto aerario, summus belli quaestor, expromptis stipendiis substinuit; Eperiesina coniuratione vindicata, teterrimos perduellium conatus oppressit; Mungactioque capto, eorundem partes afflixit; Transylvaniam, praecipuum eius intertrimentosi belli fructum, in Caesaris obsequium redegit; plurimumque de pace Turcis danda agitavit — quo eius acta gestaque illustriore ad narrandum sita sint loco; — eius belli, non per partes, ut alii fecere, sed ex genere, quae una scribendi ratio utilis ad legentium doctrinam, initia caussasque altius latiusque narraverim.Turcicum imperium, egregie comparatum ad vim quae, nisi crebro exerceatur, resolvitur, quoquo versus per terrarum orbem longe lateque diffunditur. Sed ab omni reliqua terrarum plaga haeret: in occidentalem vero nunquam none sine prolatorum finium progressu movetur. In Africa namque regiones natura cultuque bonas Aegypti continent claustra; immenso arenarum aequore dissita vectigales reges habent; per cetera vasta fames sitisque et lethalium serpentium immaniumque ferarum pericula, Aethiopes, ibi gentium potentes, arcent. Qua sol exoritur iidem ferme fines, qui olim romanas, nunc turcicas provincias disterminant; et Persa — qui, olim Romanis Parthus, nunc Turcis sophus, mutato nomine, idem metuendus hostis — in minori quidem regni ambitu, sed civilitate cultioribusque artibus intentiores acutioresque vires exercet. Nam quod Persis stemmatum nobilitas, id Turcis generosa ianicsarorum militum institutio ad bellicam virtutem compensat; et, ut illis robur atterunt vitae deliciae, ita his quidam animorum stupor alacritatem obtundit. Itaque, pari ferme potentia, et acerrimis ob diversas quas colunt superstitiones odiis, quae una utrisque perpetua bellorum caussa, victoria partis diu neuter insistit. Sic Turcis ab ea parte ulterius dominandi libido occlusa. In septentrionali autem orbe Tartaros sylvestris horridaque vita per immensos camporum tractus sub dio palanterque agitata tutos facit: neque enim ea civium frequentia
turcica respublica scatet ut colonias in devictas terras deducere necesse sit; et provincialium magistratuum avaritia crudelitasque urbes civibus, agros cultoribus passim vastat. Ad haec Tartarorum hamus, in Osmanici imperii successionem, sicubi olim ea exhauriatur familia, vocatus, excursiones populationesque, quibus unis valet, Turcis sibi aeterno belli foedere iunctis, in eorum, quibus cum bella gerunt, perniciem, saepe gratificatur. Quicquid autem insularum hoc immenso terrarum continenti adiacet interiacetque iam ei imperio paret.Itaque eius ulterioris dominationis cupiditati una ab occiduo sole regna obiiciuntur Moschum, Polonicum, Hungaricum et Venetorum respublica, quae, a borea austrum versus perpetuo fine directa, universum christianum nomen a turcica vi, quasi interiectus murus, protutatur. Hinc indignationis stimuli musulmanico fastui adduntur, quod Constantinopolis, imperii sedes in hoc continente sita, unde dignitati foret eius hostes quam longissime agere: at ab unaquaque earum, quas numeravimus, gente multas magnasque terrestribus proeliis accepisse clades per expeditos nuncios triduo aut summum quatriduo obnunciatur, et auctoritatem existimationemque regni graviter minui opinione potentiae longinquas ditiones in officio continere, et in proximo maximos exercitus a paucioribus fere semper hostium copiis fundi profligarique. At hercule turcica tumiditas infremit maritima armorum dignitate a Venetis longe superari, quod ingentes ipsorum classes ab iis victae, incensae, obrutae, depraedatae; cumque nuper iam Cretae potirentur victores, a venetis triremibus ad Hellesponti fauces regiam saepe obsideri, ut vitae necessariis laboraret. Neque hanc, ut persicam, uno spiritu potentiam regi, nam Moschi Polonique inter se infensi, et Polonus, Austrius Venetusque aliud alii conducere sibi putant. Hinc Turcis adversus eas gentes bellorum fomes aeternus.
Sed enim moschum polonicumque regna parum inde imminuta, sive quia par regnis cuiusque virtus, sive quia Tartarus, cui magis praetenduntur, ea suis praedationibus servat: quare neutrum alteri praepollere in sui perniciem curat.
Veneti trium regnorum Euboeae, Cypri Cretaeque inlachrymabilem iacturam fecere: sed insulis longe dissitis, quas Turca suo continente e proximo quasi perpetua obsidione cinxerat, tandem potitus est. Damna cominus gravissima perpetuo tercentum ferme annorum spacio Hungaria accepit, quia prae ceteris ea Constantinopolim versus per ipsius Turcae ditiones magis insinuatur, et inde tamen reliquo christiano orbi dominandi spes promptior. Intelligit enim barbarus hostis, sibi Bellogrado stante, suas Europae provincias constare, et, Vienna Austriorum capta, ad cetera Christianorum regna invadenda patere viam. Ob has caussas bellis Hungaria turcicis continenter infestata, nec unquam iis impetita quin, in pacis foederibus feriundis, aliquid insigne ad regni amplitudinem vel securitatem abstractum.Initia autem ab Hungaris usque facta per procerum factiones, quibus Hungaria, antiquitus «domina gentium» dicta, miseris modis dilaniata ac discerpta, et provinciae, tanquam disiecti artus, primum in minuta imperia sub suis quaeque regulis, quos «despotas» dicunt, abiere, deinde aut in turcicas provincias redactae, aut in iis principes Turcis quoque vectigales constituti. Sic iam inde quum Baisetes, Turcarum dominus, eius ditionibus primum adhaesit, Bulgaria, Boznia, Dalmatia, Croatia, Slavonia turcico dominatui servire; Transylvania autem, Valachia Moldaviaque in principatus Turcis mancipatos dilapsae. Post vero quam Soleimanes, Bellogrado, Serviae principe urbe, expugnata, patens invasionibus, Viennam usque, munivit iter, Strigonium, primam divinarum caeremoniarum sedem, Budam, regni caput, vi cepit, Viennam ipsam obsidione tentavit: unde in meliorem Hungariae partem turcici imperii fines producti, et ab Soleimanis successoribus nunquam non Hungaria, sub nativis regibus, afflictata et aliquid inde decerptum. Postremo, cum regnum ad alienigenas Austrios per successionem rediisset, ex iisdem caussis alia bellorum initia extitere.
Nam qui procerum Austriis principibus fidi bonique erant, praesentia et tuta obtinere satius rebantur. Etenim per tot, tanta tamque diuturna, quae Hungaria ab intestinis dissensionibus
accepit mala, rebus ipsis experti erant eam reipublicae formam, qua regnum per libera comitia demandaretur gerereturque, omnino inutilem esse: omnia ferme regna principio ita fundata; sed utilitate compertum melius successione deferri et, unius arbitrio, cuncta regi, et ex omnibus rerumpublicarum formis hanc firmam ac stabilem ad temporum perennitatem longissimis per terrarum orbem regum successionibus perpetuisque doceri. Itaque Hungariae, discordiis civilibus fessae, censebant rationem non aliter constare posse quam si uni redderetur.Alii, vasti cupiditate, vetera et incerta respicere; vicinisque Polonis regnum per suffragia delatum invidentes, ex sua gente atque ordine ad id fastigium evehi, seu studiis et ambitu seu vi et factionibus, exoptare. Neque ea fluxa putare vota, memores Franciscum Botskaium, acri et plusquam civili animo virum, armis contra Rodulphum Caesarem impie sumptis, Hungariae Transylvaniaeque principem fuisse renunciatum. Animos ipsis faciunt opes privata fortuna maiores, clientelae ex quibus iustos exercitus possint conscribere et munitissimae, quas beneficio habent, urbes arcesque; et quae bonis civibus sunt argumenta ut modesto Austriorum regno laetentur, inde turbidi ad id evertendum captare opportunitates. Nam in communi ad momenta virium expendunt suam gentem ferocem, bello inclytam, liberrime constitutam, et inter duo praepotentia imperia, germanicum turcicumque, tanquam in freto aestuantem, atque ex ea viginti ferme virorum milia sub quatuor hungaris quoque ducibus ad fines tutandos sub armis agere, et hungarum militem aperta urbium custodire, germanum, tanquam ab eo obsessum, arcibus insidere. Itaque per flagitiosos in ea militia dispersos sperant faciles cum hoste commeatus, vicina conloquia, utraque inobservata, et per eosdem confidunt prodi posse rempublicam. Opportunus quoque novandis rebus quandoque visus est amplissimus regni magistratus, «palatinus» dictus, appellatione pene regia decoratus 17, et in comitiis, loci dignitate, vel Transylvanorum principe prior.
Is, libertatis hungaricae custos, adversus regis placita, siquae forte eam minuant, intercedit. A palatino commodus quoque reputatus regiae Curiae iudex, idem summus armorum regni praefectus et omnis controversi iuris disceptator.At sive haec deficiant seu non sufficiant, recordantur Gabrielem Bethlenium Georgiumque Ragoctium, transylvanos principes, prosperis armis sibi adsertores fuisse. Libidini dominandi libertatis colores inducti, decretum Andreae regis, cognomento Hierosolymitani, super libera regni electione desiderari, grave stipendiorum indictum onus, adversus germanos magistratus querelae. Haec omnia superstitione perfundunt, nam ea gens Lutheranorum Calvinianorumque aliisque omnis generis novatorum erroribus labefactata, et Austriis regibus expedit Hungaros romanam sacrorum religionem profiteri, quo maiori pietate cum finitimis Turcis bella gerant. His consiliis capiendis Transylvani principis aula veluti curiam praebet; et, si secus cadant, eadem offert suffugia, nam Transylvania «Hungariae arx» vulgo dicta. Succedentibus incoeptis facile, quibus Austrium nomen invisum vires seu clam seu palam sociaturos sperant. Dubiis rebus Turcarum implorandam opem constituunt: desperatis autem ausorum gloriam superesse.
Hinc wesseleniana coniuratio, ex iisdem caussis concepta, aliis atque aliis initiis extitit. Nam, a Leopoldi regno instituta, sub diversis auctoribus argumenta quidem mutavit, idem tamen foedum obstinavit consilium, quo tandem tantorum fons malorum erupit ut, ipsis auctoribus exitiosa, non modo Hungariam, sed imperium christianumque nomen universum in turcicam pene abriperet servitutem.
Franciscus Wesselenius, Hungariae palatinus, prima veluti fax, eam flammam corripuit, temporis successu in maximum Asiae Europaeque incendium exarsuram. Is, gnarus a Caesare arcana consilia elicere eaque prodere coniuratis, vivus mortuusque pollentiores regni proceres plurimamque nobilitatem suas sive duxit sive adeo traxit in partes 18. In iis praecipuus
Petrus Zrinius, Croatiae regni moderator, «banus» vulgo appellatus, Nicolai Zrinii frater, qui «Turcarum terror» dictus est et invidissimo apri dente inter venandum ceciderat. Is, generis amplitudine clarus, fratris gloria celebris, virtute fretus sua, magnisque adfinitatibus potens, Franciscum Ragoctium, Georgii Transylvanorum principis filium, quem Helenae Veronicae, gnatae suae, nuptiis sibi conciliaverat. Franciscum Christophorum Frangepanium, qui unus ex ea splendidissima domo supererat, uxoris suae fratrem, suas seduxit in partes. Transversi et in eas acti Franciscus Nadasdius, supremus Curiae iudex et, cum aliis proceribus, Sthephanus Teöcheölius sive Techelius Kesmarktensium comes, Arvensi ditioni cum summo imperio praepositus, cuius tandem filius Emericus indignantia eius teterrimae coniurationis fata clausit. Hisce omnibus seu clam seu palam perpetuo affuit Michaël Apafius, Transylvanorum princeps, sive potius Michaël Telechius, qui sub socordis principis persona vim tenebat transylvanici principatus.Zrinianiae coniurationis haec summa: civium virtus in Turcas non ex principis arbitrio, qui summam belli pacisque potestatem habet, moderata; honores, a Caesare, sive ad devinciendos sibi sive demulcendos eorum procerum animos, frustra demandati, adrogantia eorundem merita; intutae principi honorum petitiones; repulsae in perduellionem erupturae. Hinc primum novarum rerum arcana vota; mox turbidae voces libellique; posthaec immania ausa in sanctissimam Leopoldi vitam vel iustis hostibus detestanda. Nam ferro eum in arce Kaszsza 19, Viennae igne, Pottendorfii 20 apud Nadasdium veneno, tollere decreverunt; sed infandi doli seu principum fortuna seu coniurationum fato retecti. Ex iis indiciis desperatio; ex desperatione tumultus, quibus in germanum militem incautum nec opinantem saevitum; per temerata hospitia summi
Caesaris intercepti duces; apertum postremo bellum. Interea apud libertatis intemperantes impatientesque servitii stulta ac perversa consilia regnum tot proceribus inlustre, qui infinita in clientes exercent imperia, in libertatis statum transformare, vel turcico dominatui vectigalem principem inter eos summates constituere, qui reges suos, libera omnino maiestate praeditos, fastidierunt ac divexarunt. Itaque sub effraenis libertatis specie vecors grassabatur adfectatio potentiae. Per omne id tempus a Caesare lenia remedia tentata; sed apud conscios se aspera meritos frustra erant. Tandem, quum Germanorum virtute perduellium victa vis et regni prudentia eorundem delusus furor, lex maiestatis in praecipuos coniurationis exercita, lapsae multitudini indultum: Zrinius, Nadasdius ac Frangepanius securi percussi; Wesselenius enim communi fato poenae praereptus est; Ragoctius vi et armis ad Caesaris obsequium retractus; Stephanus autem Techelius ex aegritudine animi obiit, dum Arvae obnixe substinet a germano milite obsidionem.In profugis autem eius filius Emericus, dubia forma adolescens, sexum ementitus, custodias fefellit ac in Transylvania receptus est. Is, incredibilis confidentiae iuvenis et inexplenda dominatus cupiditate, cui nunquam fortuna, qui nunquam fortunae cessit, perduellionem longe gravius integravit. Etenim, praestantis formae dignitate solers, lectissimarum animos foeminarum inlicere earundem studiis ad potentiam utebatur. Itaque, adfectata cum Telechio adfinitate, filiam eius sibi desponderat. Tum temporis Leopoldus Caesar bellum ad Rheni ripam cum Ludovico xiv, rege Galliarum, gerebat; cumque Galliae Poloniaeque reges in gratiam rediissent — quam restitutam amicitiam Bethunesiorum regulus, Polonae reginae germanus frater et magni Poloniae cancellarii sororius, galli regis nomine, in Poloniam cum eo rege venerat gratulatum — multi per id regnum bello sueti ac militia dimissi ociabantur. Per has igitur occasiones Telechius, ut futuro genero regnum pararet, Apafio auctor est ut profugos in fidem recipiat iisque bello adsit. Hinc Transylvanus, tum suis, tum alienis conlectis viribus,
ex quinque et viginti virorum millibus exercitum conscripsit, et exulum nomine bellum Telechio, armorum regni perpetuo duci, administrandum permisit. Sed, cum id a proscriptis, et Techelio maxime, in montanis avare gereretur et seditio a militibus ob non soluta stipendia facta esset, vix incoeptum refrixit. Et Neomagensi pace perduellium hebetatae vires, atque a polono rege proscriptio in eos, qui amplius in eam militiam nomina darent, sancita est.Hinc idem Telechius ad Turcas convertitur, et, auctoritate qua apud eos purpuratos plurimum pollebat, rem Wesselenio, Zrinio aliisque inrito tentatam (quia Turcae per omne id tempus Cretensi bello distinebantur) perfecit, ut Emericus Techelius a turcica aula Hungariae princeps certo tributo imposito appellaretur, ea lege ut, eo mortuo, electio ad regni comitia rediret. Arripuit eam subigendi hungarici regni ansam Mehmedes iv, Turcarum imperator; et Kameneco Polonis, Neosolio Germanis, Venetisque Creta ab se bello abreptis, hanc opulenti bellicosique regni clientelam, veluti victoriarum cumulum, addere praeclarissimum ad aeternam imperii sui famam putavit. Kara Mustapha, summus turcici imperii procurator, quem dehinc primum vezirium cum Turcarum vulgo appellabimus, principem sua sponte venientem rapit ut, novo per hanc occasionem exorto bello, lubricum domi munus, foris intrepidantius gerat. Itaque respondet «Mehmedi promptum in fidem Techelium recipere, sed exercitu instructissimo opus esse ut eundem constabiliat armis».
Caesar, ubi a Turcis ingens bellum apparari sensit, Albertum Capraram ad turcicum senatum ablegat, qui ab eo Raabensium induciarum fidem reposcat; clarum autem Saponaram ad Techelium mittit, qui eum ad obsequii officium reducat. Sed is, cum sat a Telechio sibi munitam ad regnum viam intelligeret, sciretque eum, quia Caesarem plurimum laeserat, necessario suis in partibus perstiturum, eius filiae repudium mittit, eoque facto Saponarae probat se iam a Transylvano principe, sive adeo a Telechio, Caesaris hostibus, descivisse; et tam doctis dolis eum circumducit, ut per vana
obsequii promissa non modo Caesaris clementiae restitutus sit, sed insuper eius auctoritate Helenam Veronicam Zriniam, maiorum imaginibus tumidissimam, Petri filiam viduamque Ragoctii, saevam immitemque foeminam, quia inter aspera atrociaque versatam, uxorem duxit, et, cum regia pene dote, acerrimum Zriniae Ragoctiaeque familiae ulciscendae suam domum invexit incitamentum et earumdem fata. Mungactio, firmissimo omnium Hungariae munimento, in Poloniae finibus sito, ad sua explicanda consilia opportuno, quod in Ragoctiorum pupillorum ditione erat, potitus est; et a Saponara Toccaiam et Patakium et Letniczem, arcem in Trenchiniensi ditione sitam Moraviaeque imminentem, quanquam omnia haec munimenta germanum praesidium insideret, consensu tradita accepit.Iamque haec vulgus putare Techelium, tot tantisque beneficiis ex clementia Caesaris ornatum, induisse civilem animum, neque adversus eum Turcas esse concitaturum. Sed is extemplo, non ultra privatum se ferens, Mungactii sedem ponit; ibi consilium, thesaurum et cetera aulae habet; ac, detracta tandem persona, perduellem Caesaris profitetur; ex Hungaris Transylvanisque exercitum conscribit; et, a budensi praeside turcicis auxiliis auctus, Cassoviam, Hungariae superioris principem urbem, vi, Eperiem et Leventiam voluntate capit. Dum popularium studiis et hisce victoriis florens pollensque suspicitur et fovetur, sulthanae matris et Hibrahimi, praesidis budensis, officiis fretus, quos amplis donis sibi devinxerat, legatos ad primum vezirium Philippos mittit, qui sibi Hungariae regnum beneficio dandum orent. Ii, cum Kionka Bejo, callido et Techelii in utraque fortuna addictissimo homine, agere iussi sunt. Ita anno mdclxxxii, dum Fulekum ad deditionem cogeret, principe Transylvanorum praesente aliisque factionis proceribus, Hungariae princeps a turcico senatu appellatus pronunciatur: turcicus pileus, framea falcatusque ensis et regium paludamentum, regni insignia, tradita, et eius auctoritatis codicilli, «athname» dictum, recitati, et Fulekum, fausti sive rectius infausti ominis loco, ex primi vezirii mandato funditus eversa.
Caput VIII
Vienna obsessa, Caraphaeus, in Poloniam ablegatus,
eius regis auxilium maturat.
Karae Mustaphae eicon — Privatae belli ab eo suscipiendi caussae — Cur
Turcae aulae armorumque potentiam hominibus novis, leges et sacra patriciis permittunt — Turca gens stolide superstitiosa — Ianicsari turcicae militiae robur — Belli apparatus — Auspicia — Iaurinum provincia destinata — Imperiorum copiarumque distributio — Turcis abstrusissima expeditionum consilia — Color bello inferendo quaesitus —
Caesar in foedus vocat Innocentium xi pont. max., Iohannem iii Poloniae regem — Summum belli ductum Lotharingio duci demandat —
Anno mdclxxxiii Mustapha Iaurinum obsidet — Incredibilis Techelii perfidia et astus — Mox, Techelio proponente, Viennam obsidet — Starembergius Viennam propugnare iussus — Caraphaeus Cracoviam ad celerandum auxilium ablegatus — Cur is potissimum ad id munus delectus — Offendit difficultates et moras — Falsum aliquot polonorum procerum arcanum potentiae — Ubi Turca reges sibi vectigales constituit? — Et quandiu regnare sinat? — Vienna capta, Germaniam Italiamque dubio urgeri malo, Poloniam certo premi — Polonus post Persam Moschumque primus Turcis in opinione potentiae — Turcae prosperis rebus ferociunt — Armis parta nonnisi vi restituunt —
Viris magis quam muris propugnant urbes — Vienna Germaniae
Italiaeque a Turcis claustrum — Caesar de polona republica meritus —
Austriorum proprium pacificos regna habere et pro sociis sumere bella — Polonus rex agmen rapit — Caraphaeus in Austriam redit —
A Lotharingio regi obviam remittitur — Metus ne Mustapha regem in agmine adoriatur — Regi, Silesiam ingresso, Caraphaeus fit obviam —
Exercitus christiani recensio, instructio, duces — Utilia Turcarum ducum consilia contempta, inutilis callidaque Telechii sententia probata — Proelium — Christianorum victoria — Vienna liberata — Polonus rex regium vexillum capit et Mustaphae praetorio potitur.
Per has, quas supra memoravimus, caussas initiaque bellum extitit adprime memorandum, quod duum maximorum imperiorum alterum perdidisset, sive Turcae duce meliore usi essent, sive Germanis victoria uti licuisset. Sed summae rei gerendae Kara Mustapha, ex ordine praefectus, vir foemineo
ambitu et principali, ut quidam tradunt, stupro a sulthana Mehmedis parente ad Osmanici imperii proximum a principe fastigium evectus; supra gentis morem intolerabili fastu, avaritia inexplebili et, quae expressior pusilli animi nota est, crudelitate foedissimus; sed malis aulae artibus, adulatione, malitia, simulatione, vanitate, perfidia, amplissimam sustentabat eius muneris dignitatem. Duobus maxime pravis animi adfectibus ad id bellum movendum inductus, ex quibus res bellicae fere semper male geruntur: auri cupiditate et alienae virtutis formidine. Avaritia enim ei odium adversus praecipuum civium ordinem, qui superstitionis una et legum custodes sunt, quam acerrimum incendebat. Nam inter turcicae reipublicae instituta illud fundatoribus imprimis utile visum est: ut armis aulaeque ministeriis et provinciarum moderationi fortunae filii, inter bellicosas nationes quaesiti et e matrum uberibus rapti, pro suae cuiusque indolis merito admoverentur; qui certos commonstrare parentes possent, legum scientia et immensis in falsas caeremonias profusis opibus ditarentur; neu vires, per necessitudines auctae, abeant in factiones, et divitiae iuris et superstitionis professione essent principi tutae. Formidabat autem praeferocem et iam insolescentem praetorianorum militum virtutem, a quibus Hibraimi patris fauces laqueo conlisas esse recordabatur. Itaque, perverso consilio apud gentem stolide superstitiosam, aversis infensisque iis qui falsae religioni iurique praesunt, et iniustae expeditioni, per quam induciarum frangebatur foedus, omnia improspera obnunciabant, bellum sumere, et per agminum aspera, ardua obsidionum, proeliorum iniqua, turcicae militiae robur, in quo ferme uno victoriarum spes omnis sita, extinguere statuit. Tali duce talibusque consiliis, ex omnibus Osmanici imperii legionibus et sociorum auxiliis exercitus centum octoginta virorum millibus formidandus conscribitur, cunctis belli vitaeque necessariis magnificentissime instruitur, et sub vexillo, augustissimis auspiciis aucto, quod Turcarum imperatori ad bellum progredienti praefertur, Hungariam versus formidabile movet agmen. Diserte provincia demandatur armis expugnandum Iaurinum, ita comparatis imperiis distributisque, ut primo loco Mustapha, post eum Haly pasa, sua tempestate belli dux praeclarissimus, uterque Apafii sive Telechii consilio rem gereret; et, ut Mustapha in inferiore Hungaria centum, Haly cum Techelio in superiore octoginta virorum millia ductaret. Tum demum turcicus senatus Alberto Caprarae, quem diu miris suis celandarum expeditionum artibus morati erant, iusti belli colore inducto, respondent: «Hungaros crebris in suos fines incursionibus tumultibusque foedus ultro violasse: itaque suo se iure uti in Hungaria clientem principem, qui turcici imperii fines aeternum pacatos regat, bello statuere».His trepidis Caprarae nunciis extemplo Leopoldus Caesar a Germaniae principibus rebusque publicis, quae ex tempore licuit, auxilia concit, et per Georgium Adamum Martinictium, legatum Romae agentem, cum Innocentio xi pontifice maximo, per Carolum autem Waldstainium, Cracoviam extra ordinem legatum, cum Iohanne iii eius nominis Polonorum rege, christiani nominis communicata ope defendendi sub certis legibus sancit foedus: Carolum Lotharingium, sibi, Heleonorae sororis, quae Michaëlis Polonorum regis vidua fuerat, nuptiis, paratum adfinem, virtute et scientia militari spectatissimum belli ducem, germanici imperii summum armorum legatum creat. Is Neosolium obsidet, munitissimum oppidum in Austriam maxime insinuatum, ea spe ut, priusquam Turcae adventarent reciperato, ibi primos virium impetus obtunderent, si forte Viennam obsessum venirent: quod ei consilium, immo omnem tuendae Hungariae rationem, sex Hungarorum millia foeda mox perfidia corruperunt, qui difficilem Sancti‐Gotthardi aditum, sibi commissum, hostibus, ad eosdem transfugae, praebuerunt.
Interea iam Turcarum imperator Bellogradum pervenerat et Mustapha Iaurini oppugnationem instituerat, cum Techelius ad Essechienses pontes advenit, et in concione per summam perfidiam astutiamque suum in Turcas obsequium est contestatus «quod Caesar, Zrinianis nuptiis munitisque urbibus sibi permissis, suam elevare fidem apud Musulmanos frustra
conatus sit, qui ad primum vezirium iam contendit consilium adportaturus ut Austriam domum funditus evertat». Quod extemplo executus, Mustaphae Viennam obsidendam proponit, longe faciliorem captu, opulentiorem praeda et amplissimi christiani orbis claustrum. Mustapha, turcicum gerendorum bellorum institutum aspernatus in proxima imperium armis producere, temeraria superandi Soleymanis famam cupiditate, profundae avaritiae explendae libidine, bellicae gravitatis immemor, vix institutam Iaurini obsidionem solvit, et agmine, caedibus incendiisque late truci, Viennam contendit. Et per ea quae utrinque sive temeritatem sive consilium, seu virtutem seu fortunam praebuisse, eius rei monumenta produnt, Vienna obsidioni parata est et Caesar sospes, qui, inde excedens, urbis propugnationem Rudgero Hernesto Starembergio, spectato duci, permisit, eodemque tempore Caraphaeum ad regem Poloniae legavit ut quam primum auxilium maturaret.Is prae ceteris ad eam legationem delectus, nam ita arma profitebatur, ut, dum a militiae muniis vacare licebat, scriptoribus de re civili sedulo attenderet; vir italico ingenio, facilis alienos mores induere; in aula spectatus, ad animos perspiciendos sagax eosque sibi convertendos lenissimus; ad res agendas ancipites dexter, ad urgentes acutus, firmatus animi ad repentinas; imprimis gnarus dura ita disponere ut sponte sua quam mollissime cederent. Accedebat diu in provincia Poloniae contermina versatum, propius Polonorum animos consiliaque introspexisse. Is, Cracoviam properans, studia partium, aerarii angustias, turbulentam in eius praefectum de reliquis institutam accusationem aliasque obiectas aliunde moras offendit, et aliquem eorum Techelius persuaserat slavico sarmaticoque nomini conducere eadem forma constitutam habere rempublicam: quibus de caussis quinque equitum millia, non plus, eo ad eam diem in procinctu habebantur. Igitur is, omnes boni legati obiens partes, uti quisque in ea republica maxime potens res Caesaris aut adversari aut negligere visus est, ita eos abeuntibus in hanc sententiam dictis aggressus est:
«Rem christianam universam in praecipiti abruptoque vacillare; quanque diei cunctationem sera seculorum solicitudine haud facile reparandam; Viennam ab omnibus Asiae viribus acriter obsideri. Si pro Hungariae regno Techelius turcicis auxiliis certaret, excusari posse privata aliquorum consilia conterminum habendi principem qui sit Caesare longe minor. At turcici id esse arcanum imperii: in eius finibus adversus externam potentiam clientes locare principes, qui, tanquam obiectae moles, hostium impetus sustineant ac durent, ut, externis tuta malis, loca interius dominata pace ocioque fruantur: ubi vero regna eo metu libera habere possunt, ea in suam omnino ditionem redigere. Itaque, Vienna capta et Austria subiugata, in Hungariam Transylvaniamque, Techelio Apafioque in ordinem redactis, Turcarum dominum suos praesides dimissurum. Sed in urbe, quae Germaniae Italiaeque propugnaculum adversus Turcas habetur, pro Caesare Mehmedem imponi, si ceteris inutile inhonestumque, Polonis maxime. Italis enim Germanisque Galliarum potentiam imminere, christianam, cultissimam et elegantissimam tamen; sed Poloniam a proxima Turcarum et Tartarorum vi longe lateque urgeri premique, omnino miserum esse: quando Polono dignum, si foedus cum Caesare omnino sancitum non esset, ipsa poloni nominis dignitate, ad praesentissima firmissimaque ei ferenda auxilia commoneri commoverique. Nunc qui apud Turcas, post Persarum [Moschorumque] regna, primi ferme vigent opinione potentiae, eos, foedere iam icto, cunctari, id Turcis augere animos et non temerariae iisdem coniecturae facere locum Polonos turcicarum virium haerere metu. An expectare ut eo munimento hostis potiatur, quo maiori gloria reciperent? Sed enim exploratum satis Turcas prosperis rebus supraquam credibile est insolescere et ferocire; et, vel afflictis fortunis, difficillime quod semel armis arripuerunt exuere. Ad haec eos, seu stoliditate seu virtute, pectorum muro aperta urbium propugnare: quid putandum, ubi munitissimam totius Austriae arcem sint defensuri? Ad arcendum hostem nunc non sat esse Germanorum auxilia, et polonica impense desiderari ut deiiciatur:
quasnam aliunde subitas arcessendas vires ne barbari, torrentis instar, in Germaniam et Italiam diruant diluantque? Galliae regem centum ferme virorum millia sub armis ad Rheni ripam habere. Atqui Christianorum summam in fortunae casum dari non oportere ut regno gallico haec forsan, sed certe cum ingenti intentae potentiae fructu, maxima gloria prodatur, rem christianam restituisse, quod decus Poloni eandem servando praeripere certo possint. At hercule auxilium implorare Caesarem de polona republica bene meritum; et, praeter vetera, satis recentem opis ab eo ipsis adversus Suecos latae memoriam inter eos celebrari. Referendam a generosa Sarmatarum gente gratiam Austriae domui his regnandi artibus clarae: avitis regnis pacatam frui, et tantum sociali fide praestare ceteris.»His atque talibus proceres cunctantes extimulat, regem, sua sponte cupientem, inflammat: qui, cum praecinto, quem diximus, equitatu primum corripit agmen, et paucorum dierum spacium manentibus permittit, quo reliquae copiae, quam celerrime conscriptae instructaeque, consequantur.
Caraphaeus vero, regem praevertens, citato itinere in Austriam redit, et, spe iam adventantis auxilii, animos Germanis addit. Ibi Lotharingius — qui, soluta Neosolii obsidione, Klosterneuburgi cum exercitu agebat, ut de proximo confirmaret obsessos et cum polonico auxilio, uti adventabant, maturius iungeretur — eundem Caraphaeum cum delecta legione regi obviam, officii caussa, misit, et ut, locorum gnarus, tutiora ei viarum compendia commonstraret. Nam iustus suberat metus ne Mustapha, recentibus integrisque Transylvani, Valachi Moldavique auxiliis reparatus, bonam magnamque exercitus partem adversus Polonum inferret, divisum fessumque in ipso agmine aggrederetur, et de omni auxilii spe obsessos Viennenses deiiceret. Enimvero Budae praeses, experientissimus belli dux, id ei consilium dederat: quod homo ingenti fastu aspernatus est, putans vel magnum fortemque orbis terrarum regem non ingenti stipatum exercitu fundere, facinus esse Techelii viribus dignum, non suis. Itaque rex, ubi Silesiae fines
ingressus est, Caraphaeum obviam habuit, et, itinere omnino inoffenso, in oppidum quod Krems appellatur pervenit. Ibi iunguntur vires; ad octoginta millia recensentur; traiectoque flumine, agmini proelioque instruuntur. Dexterum Polonus, sinistrum Austriorum Lotharingius, medium Germanorum agmen Maximilianus Emmanuel Bavariae et Georgius Saxoniae septemviri ducunt.Ubi adpropinquare hostem Turcis renunciatum, Budae praeses suadebat «non oportere intra eas stativorum angustias ab hostibus impeti; in apertiora evadendum; vicinos caedendos saltus; praealtum aggerem producendum; atque inde tormentis infestare hostes et ferre obsessis auxilium prohibere». Atqui Hadrianopolis praefectus solvendam omnino obsidionem censebat, «sub magni Soleymanis exemplo, qui, paribus ferme copiis, sub eiusdemmet urbis quam obsederat muris, Carolum v imperatorem haud expectare substinuit». Sed Mustapha neque obsidium solvere, et cum hostibus, Kalembergio monte descendentibus, congredi maluit. Eiusque consilii auctor imprimis Michaël Telechius fertur, qui cum Transylvano nuper advenerat. Etenim astutissimus homo, veritus a Turcis, ne, Vienna capta, Transylvania prorsus redigeretur in servitutem, ut praesens vitaret malum, sperans porro rerum casibus Hungariam a Germanis liberam fore, id facile Turcarum duci suasit, qui et ianicsaros ardua obsidione delere, et urbem ad iniquissimam deditionem cogere, et ingenti de Christianis victoria inter praeclaros suae tempestatis duces censeri, omni, uti insipientium est, amoto metu, sperabat. Ita, ianicsaris ad oppugnandam urbem relictis, triplici quoque instructa acie adversus hostem enititur. Acriter pugnatum; victoria a Christianis feliciter stetit; ac Vienna, oppidanorum constantia, militum virtute, fortiumque ducum vigilantia et exemplo, saevam diuturnamque oppugnationem perpessa, tandem liberata est. Turcae in acie fusi caesique: ab obsessis, eruptione sub idem tempus facta, obsidentes in fugam acti. Christianorum duces victoria gaudere; milites praeda laetari. Turcarum undique profugia, latebrae, caedes, vulnera, servitutes, atque adeo
utrinque omnia evenere accideruntque, quae summam utriusque fortunae commutationem sequuntur. A Polonorum rege inauspicatum Turcarum vexillum captum, et cum eo Turcae suam belli fortunam captam putare: quae Mustaphae quoque tentorium, cum ingentis precii supellectile, et epistolarum scrinium regi manubias obiecit. Cetera spolia postea rex secum abstulit: vexillum ad Innocentium xi pontificem maximum Romam misit.Caput IX
Pro summo exercitus quaestore in superiore Hungaria munus gerit, Techelium fundit et de belli porro gerendi genere cum Aenea Caprara iuxta sentit.
Destinat Eperiem obsidere — Lotharingius Neosolium, Caprara et Caraphaeus Cassoviam obsideri censuerant — Polonus rex Strigonium arma converterat ceperatque, fuso iterum hoste — Eperiei obsidium dilatum — Caraphaeus Rodulpho Rabattae in superiore Hungaria substituitur — Multorum de Techelio et Turca iam debellato iudicium — Hungarorum spectata fides — Paulli Esterhasii palatini laus — Croatia, Turcis subdita, a Georgio Erdodio ferme excisa — Techelius repulsus ab Hungaris, fugatus a Litthuanis, qui Ragoctiae agrum vastant — Rerum hungaricarum commutatio — Caraphaei de bello techeliano sententia — Techelii ingens vel afflictis rebus audacia, praefracta improbitas, nefanda versutia et mirae vices — Reparato exercitu, Scepusium invadit — Arcetur a Caraphaeo — Dolum adhibet — A Caraphaeo eluditur — Pene circumvenitur — Eiusdem Techelio responsum — A Caraphaeo caeditur et fugatur — Mustapha turcicae virtutis extinctor — Cur apud Turcas palam in acie belli consilia? — Mustapha acri flagrat invidia — Ad poenam turbulenter deposcitur — Interficitur — Pravus reipublicae mos duces res male gestas capite luere — Seitanes et Soleimanes summi belli legati — Ingens Poloni de Tartaris victoria — Novus Turcae hostis Venetorum respublica — Belli caussae — Initium — Imperii turcici aerumnae — Turcae una belli mole res gerunt — Caraphaei de turcico bello iudicium — Turcicae reipublicae forma ad tyrannidem, lege, armis, pecunia constituta — Aeterna animorum beatitas praemium servitutis — Fati persuasio ad ferociam — Sacris profana miscet — Iidem legibus et superstitioni praepositi, ad dominatus formidinem — In omne ius fasque unius arbitrium — Mediocres virtutes amat, comperta crimina punit — Acris arcanorum custodia — Principis summus timor et reverentia — Primus vezirius rerum procurator — Omnis gloria principis: aliorum invidia — Cur graves et crebrae inter aulicos simultates et delationes iniquae? — Cur viliter serviunt, superbe dominantur? — Et spissi procerum casus? — Pax cruenta — Miles semper et ubique paratus — Ianicsari ceu praetoriani — Spahii veluti minutae coloniae — Ianicsarorum generosa educatio — Eorum genus — «Principis filii» dicti, coelibes, unum imperatorem spectant — Numerus — Spahii — Timarri militaria Turcarum
beneficia — Numerus formidandus — Ars turcici imperii proferendi — Turcae olim equestribus proeliis potentes — Unde expeditionum celeritas — Agrorum vastitate claudunt imperium — Cur terrestri bello gaudent? — Pax in belli usum comparata — Omnis domi vita castrensis meditatio — Unde bonus in bello miles — In castris bene lotus fotusque — Abominandum nefas bello subservit — Aerarii artes — Privatim parci — Publice magnifici — Eius fundamentum imperii aequalitas sub tyrannide — Turcae solum leges vel arma curant — Equites, perpetui assidui — Agriculturam servis, peregrinis mercaturam et artificia permittunt — Portoria — Tributa — Victarum gentium onera — Corrupti mores — Ianicsari principi formidolosi et inobsequentes — Uxores ducunt — Exercent foenus — Primorum filii in eam militiam adscribuntur — Spahii mercaturae dant operam — Deliciae et luxus — Avaritia et ambitus — Bellum persicum maxime hungaricumque aversantur — Nunquam Turcae pacem petere — Cur, adflicti, una re prospera resumunt animos — Ingentes etiamnum imperii vires — Prudentum consilium de eo imperio excindendo — Cur in foedere cautum ut Moschus in eam belli societatem conveniat — Digna polono rege de ratione eius belli gerendi sententia — Turca quod hostis genus? — Quam facile integrare formidandas vires potest? — Duplex imperiorum armis delendorum extrema ratio — Neutra probatur — Una media, qua Magnus Alexander usus — Eius difficultates — Cur crebrae a Turcis seditiones in Persarum, in Christianorum finibus rarae? — Quando imperia occidunt? — Militia germana nunc longe melior quam Soleymanis temporibus.Exercitu in hyberna digresso, Caraphaeus in superiorem Hungariam proficiscitur, ut ibi cum Rodulpho Rabatta, summo exercitus quaestore, iunctis copiis Eperiem obsideat, quando non licuit Cassoviam aestivis reciperare. Etenim christiani duces omnes viennensi victoria utendum censuerant. Sed Lotharingius Neosolium, uti ultimam de Hungariae regno relatam a Turcis praedam, ita primam omnium recipiendam sentiebat; Aeneas Caprara cum Caraphaeo tota belli mole Cassoviae incumbere iudicabant. «Ea enim ad deditionem adacta, omnem superiorem Hungariam principis urbis exemplum secutam, ad officium facile redituram; et oportere nefaria principatus possessione principio Techelium exuere, unde belli initia extiterunt; neque utile videri, dum intestino hoste attinerentur, externum persequi.» Sed polonus rex, in perduelles a suo
principe armis animadverti, sibi cum communi hoste rem geri; et urbem Neosolio Cassoviaque digniorem, Strigonium, summo Hungariae pontificatu augustam, a Soleymane, fortium Turcarum imperatorum ultimo, captam, suis armis dignam oppugnari ratus, aggressus, fusis iterum proelio hostibus, brevi ceperat. Sed consilium de Eperie oppugnanda Rabattae et Caraphaeo aliae belli rationes distulerunt. Nam, ut advenit Antonius, Rodulphus a Caesare Lincium evocatus est, acturus de belli subsidiis comparandis; eique Caraphaeus cum in quaestoris munere in ea provincia gerendo, tum armorum, quae ductabat, imperio suffectus est; quod nemo melius et aes parare eiusque compendia facere cum optima fruge nosset, et, eius provinciae expertissimus, omnes Techelii artes calleret.Interea ob tot tantasque tamque insperatas de hostibus perduellibusque partas victorias, aliasque ab ipsis hostibus, quas mox memorabimus, caussas, plerique omnes iam afflictum Techelium, iam turcicum imperium funditus eversum putare.
Et quidem haec de Techelio opinari, nam Hungari ad octo millia ferme equitum peditumque, in quibus quamplurimi inlustri loco nati, per omne id tempus sub Paullo Esterhasio, Hungariae palatino, egregiam Caesari operam, fidei documentum, navarant; et Esterhasius ipse, quanquam Techeliam, Emerici sororem, domi nuptam haberet, tamen, privata necessitudine publicam habens potiorem, in Techelianos infestissimus ferebatur. Georgius autem Erdodius, Croatiae procurator, et dum Vienna oppugnabatur, et post viennensem victoriam, innumera oppida arcesque, in ea regni parte Turcis subiecta sitas, diripuerat, incenderat, devastarat. Quinimmo ipsum Techelium, dum munimentum Eperie non procul obsidet, Hungari obsessi vi et armis arcent; Litthuani fugant et omnem Ragoctiae ditionem igne ferroque corrumpunt. Igitur, victoriis ad Viennam et de Strigonio relatis, tanta rerum hungaricarum commutatio facta erat: ex facinoris audacia conscientiae vecordia; minae in preces versae; novandi studia sive detestata sive coërcita; Techelio, omnium malorum auctori, omnes omnia mala imprecari; in perduelles profugos intenta Turcarum
odia, in contumaces iustae Germanorum irae, in redeuntes tempori ad obsequium Caesaris commendata clementia. Respublica interea, quae semper bonorum est, gravissima belli mala perferre. Ita, adflictis partibus, iam Techelium iniusto violentoque excidisse regno coniiciebant.Sed Caraphaeus nihilo remissius adversus eum, sed, iuxta ac integrum ac florentem, bellum gerendum censebat: nec enim eum sententia post unquam fefellit. Nam per id ipsum tempus, quo eius res tam perculsae erant, iussus tanti admissi a Caesare veniam implorare, se ei subiicere dedignatur: quin, posita «comitis» sub «Hungariae principis» praescriptione, edicta proponit. Qui, tantis Turcarum viribus excitis, christianum nomen universum perdere conatus erat, et novas de Numine opiniones ad studia partium obtinenda fovebat, omnesque romanis sacris initiatos ab usurpato eiecerat regno, octingentos Polonos, dum domum redeunt, trucidaverat, et quamplurima Germanorum corpora, ex insidiis capta, Tartarorum hamo dono miserat in servitutem, quo concitaret contra Polonum; ad pontificem maximum et venetum senatum literas scribere per summam audaciam substinuit, quibus «se in wesselenianis partibus natum aiebat et civile bellum pro Hungariae libertate agitare: idque nihil quicquam cum Turcis contra Christianos commune habere». Mox, duplex animi, veneto quoque per summum pontificem in belli foedus conciliato, apud turcicum senatum sententiae loco proponit uti «musulmanorum dominus suum sacrorum principem 21 in Persiam mittat, qui eum regem moneat pontificem romanum omnes christianos reges contra suum imperium concitasse ut mehmedanam legem funditus evertat, eaque ratione persuadeat ne se forte interea bello petat, sinatque potius pro communibus Mehmedanorum aris focisque ab eo securum pugnare» 22. Et vero per omne ferme eius belli consequutum tempus spectatus est homo totiens adflictus, erectus; perditus, servatus; Turcis
odiosus, protectus: modo catenis oneratus, mox honoribus et imperiis amplissimis auctus; nusquam constanti sede, tandiu consistere; diffisus saepe suis, sui non diffidere; et per ingentem perfidiam confidentiamque fere sempere defuisse aliis, nunquam sibi.Non diu abiit quod hoc Caraphaei iudicium rebus ipsis comprobari coeptum est. Nam Techelius, a factione desolatus, instaurat vires; infensa Turcarum odia auro et arte delinit et in studia convertit; infestatus a Litthuanis in suo, infestat acrius aliena; et sub anni exitum cum iusto Hungarorum, Turcarum et Tartarorum exercitu in Scepusiensem agrum ingreditur, illac in montana aut in Trenchinienses fines penetraturus. Ut ad urbem Iglum castra ponit ut Posoniensem conventum turbet, quem super perduellionis crimine lapsis condonando Lotharingius habebat, Caraphaeus, ubi id per exploratores, per quos cuncta Techelii tentamina speculabatur, rescivit, Brisnensem ei aditum occludit ne in montana per Neosolienses fines inrumpat; cum certo peditatu alium ad Rosembergam occupat, ne in uberrimi soli Trenchiniensem agrum invadat. Techelius, ubi his Caraphaei consiliis se praepeditum sensit, Emericum Gergeium ad eum mittit, tanquam de venia sibi imploranda cum ipso agat. Interea, cum exercitus commeatu misere laboraret, divisit copias, et partim in montes cum Pethnasio Rosnaviam versus, partim cum Tunyoghio versus Iolsuam dimisit. Ubi gnarum id Caraphaeo, Franciscum Veteranium, militum tribunum, Muranum versus expedit, qui Techelianos Iolsua et Rosnavia deturbat. Marchionem Auriam, suae legionis legatum, in Scepusiensem agrum ire iubet, Kesmarkt, proprium Techelii oppidum, occupatum. Ita Techelius, cum se iam circumveniri animadverteret, Cassoviam versus se recepit; et Gergeius ad eum haec Caraphaei verba retulit: «Mirum sane esset si Techelius Italum meditatum decipere velit: qui Saponarae verba dedit, sibi certe hautquaquam daturus». Interea, cum copiis quibus imperabat, subsidiisque a Lotharingio propere accersitis, in eum tam subito invectus est ut pernici hostis solita celeritate uti non plane licuerit.
Nam ad oppidum Unghvar dictum cum Techelianis congreditur; magnam eorum partem caedit; reliqui super aspera montium ultra Scepusiensis agri fines, qua Poloniam pertingunt, sese recipiunt.Ob ingentes autem clades, quas Turcae a Christianis acceperant, et mala quae ipsi ultro sibi dabant, iidem, qui Techelii partes oppressas, turcicum imperium iam eversum arbitrabantur. Etenim Mustapha cum trepidantibus copiarum reliquiis sese prius Budam, mox Bellogradum receperat, in quo turbato trucique agmine Budae praesidi, summae apud turcicum senatum auctoritatis viro, fauces collidi iusserat, et per multas iniquas falsasque caussas optimum quemque belli ducem substulerat, in quibus praecipuum ianicsarorum praefectum, ne reipublicae pessime ab se gestae delatores secum in regiam urbem adduceret, stolida dissimulatione, qui omnem exercitum suae stultitiae adhibuerat testem, ex turcico instituto ut in acie belli consilia palam omnibus habeantur, metu ne clam summi belli duces rempublicam forte prodant. Sed enim duo potissimi reipublicae, quos infensissime oderat gravissimeque laeserat, ordines, ianicsari et qui iuri et superstitioni praesunt, in summam eum invidiam trahebant, religione universis incussa «fractum contra fas gentium foedus a Summo Numine vindicari, et nefas auctorum caede expiandum». Quas, saevas contra Mustapham, turbidas contra se, voces ubi Mehmedes, Constantinopolim reversus, palam fundi cognovit, eum interfici iusserat, pravis inertium imperatorum exemplis insistens, quibus summa armorum imperia summis belli ducibus sine ullis certis mandatis delata sunt, qui tamen de rebus vel fortuna male gestis capite suo reddunt rationem. Quo more reipublicae damno peccatur, et, apud aliam gentem aliqua ingenii vi praeditam, deterrerentur duces quicquam fortunae committere, quae rerum bellicarum bonam semper sibi vindicat magnamque partem. Sed obtusae mentis homines iis exemplis passim editis nihilo fiunt cautiores, atque in ingentibus imperii viribus, et quae quam celerrime reparantur, Turcae vix sentiunt quantum mali ea res ipsis olim sit adlatura.
Primus igitur vezirius creatus est Hibraimus pasa, ruentibus rebus fulciendis impar: eo tantum laudandus nomine quod invitus. Seitanes Soleymanesque, summi belli legati 23, alter contra polonum regem, qui, in Poloniam reversus, per obsecundantem hyemem Cosacchorum exercitu in Budziachum immisso, ingentem Tartarorum stragem ediderat; contra Germanos alter in Hungariam dimissus est. Sed et alius iam ei hostis extitit, Venetorum respublica, quae, paullisper ambigens de eius foederis ineundi dignitate, ob cives legatosque suos saepe a Turcis superbe avareque habitos — quas iniurias sapienti consilio privatim perferre, publice dissimulare solet, — tandem, temporis opportunitate extimulante et ab Innocentio pontifice maximo impulsa, ex gentium iure ad animum revocavit, et, initio a Morlaccis sumpto, cum Caesare ac Polono in belli societatem convenit.
Ita, turcica re conturbata, experientissimis belli ducibus a Mustapha extinctis, fortissimo legionario milite deleto, perculsis undique religione animis, tentatoque arcano quo id imperium una belli mole semper aut premere aut premi curavit; qui spei plus aequo fovebant, iam eius imperii finem adesse, corruptam iamdiu rempublicam nunc dilabi, iam Turcas Constantinopoli atque adeo universa Europa exutos sibi oculis cernere videbantur. Qua de re Caraphaei, qui in eam partem, quae tutior esset, peccabat, cum Aenea Caprara, qui iuxta secum sentiebat, sermonem per literas habitum in eius monumentis reperio: in quo, quia de Turcarum depravatis moribus multa disserit, ut intelligatur quantum a primis institutis deflexerint, non ab re fuerit brevi excursu, cum caussis suis eius reipublicae formam contueri.
Turcica respublica eximio ad tyrannidem ordine constituta, atqui ad priscos scythicae originis mores accommodata. Gens enim stolide ferox, abiecta et vilis, omnium egena et ad servitutem nata, erat sane metu, aspere, superbe crudeliterque continenda. Hinc lege, armis, pecunia ita fundatum imperium,
ut haec omnia unius utilitate aestimentur. Vana enim lex aeternam animorum beatitudinem meritis erga principem praemio proponit — unde vecors civium obedientia; — falsam de Fato persuasionem inducit ut sint destinata morte ferociores; sacris suae ridendae religionis formulis profana reipublicae concipit; et qui falsi numinis caeremoniis praesunt, eos iuri interpretando disceptandoque praeponit; omniaque religione perfundit quo formidolosior sit dominatus.Hinc omne ius fasque unius arbitrio permissum, et omnes principis iussa adspectare. Quia dominatus eximias virtutes et postrema vicia perinde odit, magna mediocribus recte factis proposita praemia, atroces manifestis compertisve criminibus poenae, utraque repraesentata, et aequa omnibus: unde ardor aemulandi acrior, metus validior quam poena, et, ob eas caussas, obsequium in principes effusissimum. Indidem executiones praecipites, arcanus terror, in principis placita inquirere exitiosum.
Imperatoris aut inter arma conspecti formido, aut maior e latebris reverentia. Unus veziriorum princeps eius subit vultum auditque vocem: neu dominatus arcanum potentiae veziriorum obtinendae subserviat, Turcarum tyrannus consulentem de republica senatum sub aulaeis celatus tristi observat silentio. Is rerum dominus, primus vezirius procurator, omnes industrii ut unus ocio pari tantae potestati fruatur. Ita imperatores aut sua virtute clari, aut alienam recte factorum gloriam ad sua auspicia transducunt: cum enim auctorum sanguine male consulta aut gesta expientur, princepes aliena invidia peccant.
Quia vero, praeter Osmanicam familiam, nascendi conditio omnibus aequa est, plurimum apud eos aemulationis invidiaeque: quare aula delatoribus referta; amplitudo lubrica; egregia virtus exitiosa; aemuli namque nedum fortuita, sed vel recte facta in crimen detorquent; et inter obtusa ingenia leves suspiciones pro exploratis argumentis haberi. Ita trepidis omnibus unus princeps securus. Ad rempublicam accedunt ignobiles, viles ac dura passi et, ob id — obedientia observantiaque
in superiores insigni, in subditos minoresque superbia intoleranti — iactabundi, adrogantes, fastuosi ubi sunt honoribus cumulati: ex qua morum insolentia frequentes casus. Eo autem impio instituto — principem in suorum necem, unde aliquis publice metus, durare, et fortium virorum formidolosam virtutem opprimere — saeva domi pax res custodit.Miles autem non legitur, sed semper instructus, semper intentus adest: alter factus a principe, alter iam bello spectatus. Prioris ordinis «ianicsari», posterioris «spahii» appellantur: illi, pedites, ad regiam urbem principis tutelae; hi, equites, veluti minutae coloniae, imperii custodiae agunt. Ianicsarorum institutio ad virtutem militarem tam generosa, ut stemmatum quamvis nobilissimorum animos superet: quare per plura saecula invicti, in iis exercituum robur, et ab iis omnium victoriarum adorea. In eum numerum adlegi concessum nemini, sed forte datum inter nationes bellicosiores perquiri et e christianarum parentum sinu abripi pueros, in palaestrae claustris adolescere, et coelibes nulla re alia nisi militia exerceri. «Principis filii» dicti; eaque adpellatione superbi, unum imperatorem tanquam parentem verentur, ceteros omnes insolenti fastu despiciunt. Quadraginta millium numero, ex quo dignitas urbi, securitas principi, ipsis fiducia, ceteris terror. Spahiis in spectatae virtutis praemium villae pagique 24 stipendiorum loco adsignati. In ea militia, uti in coloniis romani, ita turcici imperii firmitas et ab ea etiam amplitudo: ad quadringenta equitum millia expeditos semper sub armis per omnes imperii partes habere. Unde Turca tam facile ex captis regnis militum numerum auxit; et per tot secula osmanicae vires acriores intentae horum industria ac vigilantia, ne beneficiis forte exciderent, quos aemuli infensi servabant, an et arte equestris militiae exercitia celebrarent, ut in desidis vel ignavi mulctati beneficium porro delator succederet. Hinc ea gens praeter ceteras equitatu formidabilis, hinc in exercitibus cogendis celeritas,
hinc omnis victoriae spes in vi proeliorum sita. Hac ingenti praesentique militum copia freti, arcibus non firmare fines, quos longe lateque vastant ut inde hostes fame ac siti submoveant. Urbes muro clausas perraras habere; et terrestribus bellis pollere student, gnari continentis terrae dominos adiacentium insularum potentes esse. His viribus navalium bellorum et muniendarum urbium imperitiam compensant.Tales prisci mores, ut omnia pacis in usum belli componerent. Ei generi victus cultusque assueti tamquam omnis vita in acie exigenda esset: sine ullis gulae inritamentis famem expellere; eadem adversus sitim temperantia; abstemias inire coenas; humi sedere; innupti iuvenes super pellibus humi stratis dormire; venatu exerceri; silentio cuncta peragere. Nihil in urbe molle; amantium nequitiae occultissimae; et foeminae obnuptae foris incedere; truci musica delectari; poëtis fortium virorum facta perpetuum esse argumentum; atque adeo omnem domi vitam castrensem meditationem videri. Hinc porro in bello laborum, inediae, sitis, aestus frigorisque iuxta patientes; frugales commeatus; in agmine, in acie silentium; in stationibus vigilantia, vecors in proeliis furor, ubique ordo et concordia, ac spe meliorum libenter extrema pati. Una urbanarum in castris cura: militem lautum et adversus caeli saevitiem bene tectum; unde virorum robur. Cetera foedissime etiam provisum, ut, quamvis foeminae castra non sequantur, earum tamen nullum sit desiderium. Eae postremo aerarii artes, pares necessitatibus opes, civium frugalitate et parsimonia comparatae: nam privatim vestium inornata elegantia; aedes, quales sub tyrannis, humiles et e ligno; non signa, non pictae tabulae per domos suspiciuntur; nullus aleae lusus, et simplices parcaeque mensae. Publice autem magnifici in templorum hortorumque cultu, ut splendide religent animos, tuto relaxent. Plures pro re cuiusque uxores, ad gentis frequentiam. Nullus pro censu ordo, nulla honorum successio; opes publice partae reipublicae recidunt. Inde cuiusque virtuti aequus ad rempublicam aditus, firmissimum eius imperii fundamentum, quo sub acri tyrannide praecipuo libertatis
commodo utuntur. Nullum censent lucrum nisi quod vel armis in bello vel domi religionis legumque professione sit partum; et ob agros iam stipendiis adsignatos, inlibato ferme aerario, bella gerunt, nam spahii de suo aere instructi agunt et pugnant. Agris autem per servos cultis, tantum naturae fructibus contenti, illos [mercaturae atque] industriae Graecis, Armenis, Epidauriis aliisque, praeter unos Hispanos, relinquunt. Cumulant aerarium multa et varia portoria, ingentia sociis tributa indicta, onera imposita victis intoleranda.Sed iamdiu depravati mores. Nam ianicsari iam norunt imperii vim suis in manibus sitam, cumque imperatorum sanguine foedari sint ausi, in lubrico ea respublica est, vulgato arcano posse principem a multitudine impune sperni. Per haec imperatorum sibi usurpant electionem, qui ab iis donativo adclamationes et novi regni auspicia redimunt: unde ab iisdem idem turcico quod romano imperio a praetorianis imminere fatum prudentes rerum coniiciunt. At enim, cum ianicsari hodie coniugiis commerciisque dent operam, liberorum charitate et vilis quaestus studio attinentur. Praeterea eam militiam hodie primores filiis suis, per delicias eductis atque educatis, commercantur: quare non amplius mira in bello, quae olim, praestant. Spahii autem, ubi imperantur, nequiores servos ad bellum mittunt: dum ipsi interea exercent mercaturam et foenus. Neque ea beneficia militaria praemio sed precio dantur: unde adsectatur saepe eorum militum clades, quo aliis divendantur. Quibus ex caussis turcica virtus graviter imminuta. Postremo turcicum communem imperiorum conditionem iam patitur: cum enim tot debellatis regnis ad se ingentes divitias traxisset, animi Turcarum captivis deliciis capti sunt et antiquam Asianorum molliciem induere. Et, luxum prosequente avaritia, nihil pecuniae impervium; omnia donis ac muneribus praetentantur et corrumpuntur; occlusa virtuti via, ubi largitiones et ambitus. Itaque ocio delectantur: inviti bella ineunt, persicum maxime ob longinquitatem itinerum et deserta terrarum, hungaricum ob arcium obstacula crebra et diversum pugnandi genus.
«Iamdiu — disserebat Caraphaeus — turcicae reipublicae haec depravata instituta. Sed nihilosecius bello semper imperium protulisse, nec Turcas unquam ultro petiisse pacem: semper dedisse tamen, et quidem cum aliquo ingenti emolumento, rogatos. Esse quidem falsa religione perterritos; sed gentem stupidam, et quae belluarum instar nonnisi praesentibus occupantur, uno secundo belli eventu elatos resumere de integro animos. Bonos belli duces ferocesque milites Mustaphae aut bello aut fraude cecidisse; sed ingentes eius imperii vires non facile una alterave clade accepta defecturas. Qua de caussa qui id imperium optime norunt, ut excindatur, id dare consilium: ut christiani principes, cum Persarum rege foederati, utrinque bello confodiant; atque id censere tamen cum iam erant ita corrupti Turcarum mores. Non sine numine Turcas mentem eius ultro inferendi belli induisse, ut, per eam occasionem divinitus oblatam, Polonus, romanus pontifex Venetorumque respublica cum Caesare contra turcicam potentiam firmissimum foedus inirent; sed eius legibus sapienter quoque cautum ‘sedulo curari oportere ut secum Moschus quoque arma consociet’. Cum enim turcicae vires, cum tartaricis aeterno foedere iunctae, Persae potentiam, cum Moscho item aeternum foederati, compensent, ad eam deprimendam vim hoc ingenti addito momento opus esse, ratos ut, sine Persarum conlata ope, unis Christianorum armis turcicum imperium excindatur. Et vero polonum regem sat expendisse has turcicas, quas nunc putant adflictas, vires, qui id se, magno rege magnoque belli duce, dignum gerendi belli genus per hosce ipsos dies proponit: ut Caesar cum germano milite in Hungaria turcicarum copiarum robur, quae ad hos imperii protegendos fines tanquam propugnaculo agunt, occupet deleatque; ipse, citato agmine et per viarum compendia, Constantinopolim, imperii sedem, petat; Veneti, classe potentes, Hellesponti fauces occludant, ac principi urbi maritimos commeatus ab Aegypto et omni Mediterraneo mari prohibeant. Nosse namque cum eiusmodi hoste rem geri, qui aut bello nunquam petendus, aut quam celerrime opprimendus sit. Nam, si ad
angustias redacto tempus detur, tantisper dum ad sua se instituta recipiat, iis recte usum mox redire longe ferociorem. Unum veziriorum principem reipublicae scientem et bellicosum virum creatum, qui a ianicsaris spahiisque militarem disciplinam rigide exigat, intra breve temporis curriculum maxime formidandos exercitus educere in hostes posse. Ad haec ingentem terrarum tractum, urbibus celebrem, aut externis nationibus inundari, quae, indigenis omnino deletis, novam gentem reponant, aut paullatim et per partes adquiri, ut sensim in victoris imperium coalescant. Sed neque delere nationes christianae mansuetudinis esse, neque foederata bella diu gesta rerum experientiam planum facere. Unam mediam patere bellandi viam brevem et ingruentem, nempe qua magnus Alexander Persarum monarchiam uno et item altero secundo proelio subegit. Sed magnis celeribusque bellis suscipiendis aut pinguia et exprompta aeraria oportere aut rerum omnium egestatem. Foederatum militem non poenitere patriae quemque suae: quare commeatu instructum esse ducendum in aspera, idque adeo quod cum Turcis res sit, qui a finibus longe arcent hostes fame sitique, et in hungaricis bellis victorias primis annis nullos ferme parere fructus. Inter omnia infensa infestaque exercitus esse ductandos. Graecos enim, quibus Europa turcica scatet, acriori odio romanum nomen habere quam Turcarum gravissimas, quibus premuntur, iniurias, et Turcis quoque subdi, magna ex parte haeresi labefactatos, qui religionis libertatem ab iis libentes tributo redimunt. Neque esse ut spes aliqua in Turcarum seditionibus sita sit: eas enim in Persarum confinio saepe fieri, qua autem fines spectant ad Christianos nunquam. Ibi namque superstitionem discordem efficere ut respublica ipsa displiceat; sed in principe urbe tumultus natos quia displicent qui reipublicae praesunt: ita ut eius generis turbae nihil aliud sint quam bonae reipublicae desideria. Igitur, cum nihil inter hostes subsidii, instructissimo omnium rerum commeatu opus esse. Sed iustum praeterea subesse metum ne turcicis viribus Christianorum consilia suppetant, qui tantam terrarum marisque accessionem foederatis inviderint. Occupandas igitur gravissimas hasce difficultates pecunia tanti belli necessitatibus repraesentata. At Poloniam, immodica comitiorum libertate aegram et exhausto continentibus finitimorum bellis aerario lassam; Venetos languere adhuc ex nupero cretensi bello aspero ac diuturno; Caesarem liberalitatis et munificentiae gloria gaudere; romanum pontificem tam eminentis virtutis moriturum et senem. Atque adeo imperia non occidere alia nisi alia melioribus institutis aut oriuntur aut emendentur. Et nostris quidem in melius, quod acrius bellandi genus, fortiores belli et maiori numero duces, ferociores milites quam Soleymanis temporibus, bella prius cum Gustavo, deinde cum Ludovico xiv gesta pararunt. Sed ob has ipsas caussas metus ne christiana arma secum ipsa confligant.»Per has igitur rationes Caraphaeus, ut Turca omni Europa prorsus eiiceretur, id bellum instructissime intentissimeque et quam celerrime administrandum esse sentiebat.
Caput X
Summam rem ad Budam primum obsessam servat; Neosolium turcicis auxiliis intercludit; cuius uti et mox Eperiei expugnationibus adest, et Cassoviae dedendae opportunitatem praebet.
Budae obsidium — Caraphaeus ad bellum rhenanum mittitur — Quod induciis quiescit — Tres praecipuae prisci hungarici regni urbes — Ad Budam Christianorum res impeditae — Caraphaeus ad servandam rem christianam celeriter accersitur — Caraphaeus hostem a proelio deterret — Salvis rebus, Budae obsidium solvitur — Una opera Neosolium hostibus intercludit et Agriam — Techelianos semel atque iterum fundit caeditque — Neosolii reciperandi utilitates — Anxia Turcarum de eo obtinendo cura — Eius obsidium decretum — Caraphaeus obsidionem subsidio firmat — Caraphaeus sub Caprara in superiore Hungaria rem bene gerit — Caraphaeus Techelio vincula praestruit — Techelius Transylvaniae regnum apud Turcas adfectat — Artes Telechii quibus Techelium perdat — Techelii de regno furores — Techelianarum rerum vicissitudo.
Sed anno belli secundo (mdclxxxiv) Germani pro sua fortuna et virtute expeditionem deliberant. Nam Neosolium, intimum Turcarum in Austriam munimentum, quod commeatus secundo fluvio per Danubium Budam deferri facile prohibebat, omittunt; et urbem regni caput — cui, in Turcarum potestate redactae, Posonium in Hungaricarum urbium principatum suffecta — armis cingere aggrediuntur.
Per idem tempus bello turbatur Rhenus, ad cuius ripam Ludovicus xiv suo ductu rem gerit, et Lucemburgum, unum e Germaniae ab Rheno claustris, oppugnatione maxime infesta capit. Qua victoria Germania pene perculsa est: unde Bavarus eo sua convertit arma, et Caesar Capraram, Caraphaeum aliosque duces cum iusto exercitu, ut Gallis obsisterent, misit. Sed, induciis mox cum Ludovico depactis, arma Caesaris, iam
belli gallici metu liberata, Hungariam repetebant, ubi ad Budam Lotharingius rem ita gesserat.Secundo flumine in Danubii, quod Hungariam interfluit, ripis tres praecipue urbes magnis inter se intervallis, longisque fluminis amfractibus dissitae, celebrantur: Strigonium, Buda Bellogradumque; prima religione, secunda dignitate, tertia munimento principes prisci Hungariae regni. Sed, uti eae urbes minora oppida, supra infraque flumen sita, sua continent maiestate, ita et haec omnia alia alius securitati pro virili conferunt in commune. Ad hoc instar, Vicegradum et Pestum Budae incolumitati subserviunt.
Igitur Lotharingius Vicegradum obsederat ac reciperaverat; mox Pestum obsessum perrexerat; Budae praeses contenderat; eoque repulso, Pesto potitus erat. Hinc Budam circumsederat et oppugnabat. Obsessi constanti ferocia sustinebant obsidium. Interea obsessores, aut adversi Martis aut vexatae naturae fato, ad decem milia occubuerant sive obierant. Heic Caraphaeus cum suo et bavaro equite a Lotharingio desideratus, «quando nemo melius ab hostium insultibus militem protegeret imperiaque servare nosset». Itaque per eius literas imperatus iter quamocissime maturare: «ab ea enim mora vel celeritate magnam summae rei partem in utrumque momentum pendere» 25. Praesto adest et cum his legionibus obsessores protegere iussus. Seitanes cum pollenti exercitu appetit ut in obsessam urbem auxilium inducat. Sed Caraphaeus ita, milite disposito, aditus obstruxit et operibus communivit, ut hostis, ab ea parte nihil ausus, abscesserit. Mox Lotharingius in morbum incidit. Succedit Bavarus et arcem oppugnare instituit. Seitanes redit, eique germanus exercitus opponitur. Ibi Turca, dum per levia certamina distinet hostem, ab inobservata parte strenuum in urbem immittit auxilium. Quamobrem Lotharingius, viris imminutus, rei frumentariae indigus, crudescente hyeme infestatus, Pestum solo aequat, inferiora Budae urbis
incendit, obsidionem dissolvit. Id adversi aliquo tamen pacto solatae sunt Virovicza ad Dravi ripam, a Iacobo Leslaeo capta, et, trans Danubium, Marchovitza, Ragoctiae urbs, quam, subministrante belli subsidia Caraphaeo, dominus Schultius subegit, et Techelium bis ad Eperiem fudit, fugavit.Ut in hyberna discessum, Caraphaeus, qui in institutis habebat militem hyemes semper proximis aestatibus utiles commodasque transigere, in superiore Hungaria ad Zendraviam 26 castris positis, auxilia et commeatus, quos Neosolium Hibraimus, Seitanis successor, mittebat, occipit impedire, quo eodem tempore ab Agriensibus prohibebat. Cumque nosset quingentum perduelles Agriam contendere ut, Turcis sociati, eo commeatus inveherent, comitem Tertium cum centum Germanis ac biscentum Hungaris militibus ad intercipienda iis itinera misit. Qui, tempori eos adortus, bona parte caesa, biscentum ferme cum ipso ductore captivos egit. Et per marchionem Auriam, suae legionis legatum, alium perduellium ducem, eadem tentantem, oppressit.
Adest tertius belli annus (mdclxxxv), quo Caesar quinquaginta virorum millia in campum educit. Sed — rebus ipsis edocti strigoniensem provinciam non tantam prae claritudine utilitatem attulisse, et budensis obsidii grandia adhuc intertrimenta sentiri, quia utrunque alieno incoeptum loco — ne nunc quoque imparibus viribus res quoque male geratur, Neosolium, firmissimum munimentum, Vienna octoginta passuum millia distans, Austriae Moraviaeque finibus imminens, superioris Hungariae porta — quod, reciperatum, rebellium Turcarumque ulteriores impetus frangeret, Budae recipiendae secundo flumine Danubio commodans commeatus (ob quae omnia per primum vezirium Hibraimo legato satis certo mandatum «ut eam urbem quoquo modo salvam curaret»), — tota belli mole sub Lotharingii imperio ductuque obsidendum decernitur.
Is igitur, postquam ea urbs satis providenter a Caraphaeo universam hyemem omni hostium commeatu auxilioque interclusa
est, domino Heislerio imperavit ut stativa circa eam propius obtenderet, dum ipse Novigradum impeteret, unde commeatus et suppetiae commodae facilesque oppugnantibus: nam, eo capto, Neosolium sua sponte deditum esse rerum hungaricarum historiae produnt. Sed, summa oppidi arduitate deterritus, incoeptum deserit et ad obsidendum Neosolium proficiscitur. Hibraimus, ut inde hostem oppugnantem eliciat, Vicegradum oppugnari iubet, ipse Strigonium obsidione cingit. Lotharingius, ut parta conservet, Capraram oppugnationi manere iubet; et, evocato prius Caraphaeo ut eam subsidio firmaret, ipse magnam castrorum partem in hostem movet. Interea Vicegradum a Turcis reciperatur; Strigonium propugnando Caesari perstat. Lotharingius Hibraimum proelio lacessit, quod is, hactenus belli sciens, decrectat. Igitur dux caesareus ad imperatorios dolos confugit, et inde loci excedere simulat. Turca, inconstans propositi, eum insequitur, tractusque est ad pugnandi necessitatem. Christiani vincunt, et Neosolium victoriae fructus cedit. Nam obsessi, omni auxilii spe deiecti, urbem dedere, at sero, volunt. Quamobrem Germani in extremam vim conatos ultimas armorum leges exercent. Hibraimus, ne universam rempublicam in casum obiiciat, Novigradum ac Vicegradum demoliri iubet: ipse sub Budae muris copias recipit.Neosoliana provincia mature confecta, Lotharingius, ut reliquo anni tempore ad belligerandum commodo utatur, dimissis subsidiis, Leslaeum et Schultium, alterum in inferiore, in superiore Hungaria alterum, legatum confirmat. Leslaeus, fuso fugatoque ad Essechum hoste, incendiariis navibus demissis, magna ex parte pontem incendit, quem Soleymanes, morti proximus, cis Dravum, super longo paludum tractu, ad novem passuum millia, stagnantium, ab triginta hominum millibus, paucos infra dies, extenuari iussit, praesentis potentiae testem, futurae augendae munimentum.
Caraphaeus autem cum Caprara superiorem Hungariam repetit ad instaurandas Germanorum vires, qui Eperiem acriter diuque oppugnabant. Sed, antequam adessent, dominus Schultius eam ceperat. Igitur alio vertunt, et Cassoviam, provinciae
caput, castra movent. In agmine, ut Toccaiam et Kalaviam conspexere, in deditionem accipiunt. Sed Cassoviam, validum perduellium praesidium, firmissima urbis munimenta, anni tempus ad hyemem vergens, et Techelius, qui obsessos proxima auxilii spe confirmabat, haut facilem deditu faciebant. Capta tamen est, divulgato «Techelium a varadiniensi praetore inter mensas comprehensum et Hadrianopolim ad Turcarum imperatorem custoditum missum». Cassovia capta, Patachum, Unghvar et alia his minora oppida Caprara recipit, et agriensem praesidem, dum Cassoviae auxilium ferre conatur, ubi Zagyva cum Tibisco confluit, militum tribuni Mercyius et Heislerius cum germano hungaroque equite de improviso aggrediuntur et fugant; maioremque copiarum partem fugitantem aut caedunt aut capiunt; et Zolnochum, ibi sitam urbem, tres et triginta supra centum annos ab Hungariae regno discerptum, reciperant. Ita Techelii vincula Cassoviam ad Caesarem retraxere, et Cassovia capta Techelii factionem afflixit.Id autem a Caraphaeo, dante opportunitatem, natum. Cum enim is per satis certos nuncios nosset Techelium Transylvaniae regnum apud turcicum senatum ambire, veritus ne, pro deside Apafio et sene, acer iuvenis et bellicosus Transylvanis imponeretur, ad suos, quos ibi colebat, amicos Caesaris studiosos scripsit ut haec Telechio per eius factionis homines significarent, quo is Apafio regnum, sibi potentiam obtineret. Pro consilio eventus. Dum enim, Neosolio capto, Turcarum senatus de insinuanda Christianis pace cogitaret, per id tempus Telechius Hibraimo, quem Techelio infensum noverat, indicavit «eum de venia a Caesare impetranda pluries agitasse: quare, si forte velint pacis mentionem cum Christianis iniicere, eum, facile veritum ne nulla in foederis legibus de se ratio habeatur, quavis tolerabili conditione accepta, omnem Hungariam turbatam in Caesaris obsequium secum esse tracturum: unde eos postea venturos in Caesaris de pace leges duriores».
Et vero Techelius pluries id conatus: sed — quia non veniam, uti maiestatis reus, petere, sed foedus, tanquam princeps summus, inire velle videbatur; et quia in civilibus bellis
partium principes summum rerum arbitrium non habent; seu, adrogans, repulsus a Caesare; seu, modestus, deterritus a suis — semper eo abiit consilio frustratus. Principio enim cassoviensi armorum praefectura depacisci pacem volebat; mox, Cassovia potitus, in ea summum principem constitui concupierat. Postea, si Tredecim Comitatus, in quibus munitissima oppida Mungactium, Unghvar, Marchovitza, sibi addicerentur; et in iis, ad ducis Litthuaniae exemplum, cum Caesare, Hungariae rege, uti ille cum rege Poloniae, impari foedere iungeretur, Cassoviam Austrio se redditurum. Quod vecors desiderium et Caesar indignatus et eius asseclae aversati sunt: qui, rati se tantisper vereri dum armis Hungaria perstreperet, in Turcae fide et clientela perstare suaserunt, spem offerentes, Vienna capta, totius Hungariae dominum fore. Insuper, anno belli secundo, ad Caesaris clementiam invitatus, is «principis» appellatione, qua regni palatino dignitate aequaretur, decorari, militiam suo sub imperio habere, sua oppida munimentaque germano praesidio libera, superbe praefracteque petierat; et Poloniae regem ut pacem conciliaret rogarat, sub adroganti exemplo Galliae regem, pacem iam facere cum ipso Polono animatum, tamdiu distulisse ut summus pontifex eos conciliaret. Quem conditionum tumorem rex graviter indignatus, ei significavit «ut Caesaris clementiae, uti tantorum admissorum reum, decebat sese submitteret, et quicquid eius benignitate retulerit, singulari eius beneficio, pessima meritus, adponeret». Postremo, Cassovia capta et partibus adflictis, eo redactus ut sibi privato sua sibi et uxoris habere tuto permitteretur. Sed ne id quidem per suos fautores ei licuit, qui ei auctores erant ut summus in Hungaria princeps statueretur: ita namque sat legationum semper habiturum, quibus amicitias cum Austriae domus aemulis colere posset, unde regnum sibi constabiliret. Igitur, cum Hibraimus, antequam Achmedem Celebim de pace ad Lotharingium mitteret, Techelium a Varadiniensi praeside per dolos comprehendi iussisset, is, ex lubrico regno in eam miseriam coniectus, cum Stephano Papaio, participe secretorum, suae factionis studiosos est detestatus, «quod, antequam Turcae iras ex adversis rebus conceptas in se converterent, in Caesaris gratiam redire prohibuissent» 27.Sed dextera quae in turcica aula extitit opportunitas Techelium custodia liberavit. Etenim Turcarum imperator, improspera belli maxime hungarici iniquo animo ferens et in primum vezirium transferens culpam, eum in ordinem redegit, et a Polonia provincia, quam bene gerebat, Soleymani evocato amplissimum munus demandat. Is autem simultates et occulta odia cum Hibraimo exercebat: unde facile inventi qui «et Techelium haut recte vinctum» suaderent docerentque, «quae et quanta in Hungaria Turcis mala id Hibraimi consilium peperit: Cassoviam deditam, Techelii profligatas partes, Germanos in spem erectos Hungariam universam brevi reciperandi; principe factionis sublato, quae prima omnium est cura iis qui bella civilia pacare student. At hercule partium principem, virum acerrimum animi, audacibus consultis, celeribus incoeptis, inter populares factiosissimum, ad convertendos sibi externorum animos singularem: quem ob haec omnia non solum in ea principatus umbra, unde tantum luminis Osmanico imperio, servari, sed ad Transylvaniae quoque regnum promoveri oportebat. Cui civilis Musulmanorum ratio postularet, non Apafium, principem socordem, praeesse, et duplicis animi Telechium administrare, qui uterque, ut id obtineat, fraudem ac dolos, timidorum et imbecillium solitas artes, exercent, et pro tempore modo Osmanicum, modo Germanorum imperium alterum alteri produnt; sed in opulentum et bellicosum regnum generosum Austriae domus hostem evehi, qui, uti Bathorei Ragoctiique, gravibus bellis ei sit incommodus et infestus. Atque heic ipsius Techelii indicium edunt, qui, in castra ad Bellogradum hoc anno profectus, nosse dicebat Transylvanum Musulmanorum consilia Christianis per literas prodidisse. Quare, si regno Apafius mulctetur, ex clientelari iure, quo id a Turcis habet, quando contra eius leges fecit, merito in eum factum omnes dicturos».
His atque talibus Soleymanes, qui Hibraimum ultro perditum ibat, extimulatus, eiusdem morte factum notavit; Techelium absolvit, novisque honoribus auget, et veziriorum cultu decorat, ac brevi quoque Transylvaniae principem adpellaturum promittit. Quapropter is, fiduciae plenus, tumidas has edidit voces: «Etiamsi male peream, meis rebus tales tantosque paravi patronos ut eas ab inferis revocarent. Immo, si facerem pacem, non duraret diu, nam ii, in quorum sum fide, me foedus rumpere adigerent: se alienis imperiis necessario servandum; bellumque armis in speciem gerere, re autem ipsa Caesarem consiliis oppugnare» 28.
Caput XI
Techelium Mungactio auxilium ferre prohibet; Sanctum Iobum pugnando capit, ponte super Tibisco facto, Turcarum excursus coërcet; Osmanem pasam proelio fundit caeditque; Budae expugnandae operam confert et armorum auctoritate celerat Segedini deditionem
.
Techelium Mungactio prohibet — Sanctum Iobum oppugnat — Ad deditionem cogit — Eius victoriae commoda — Quartum belli annum (mdclxxxvi) feliciter auspicatur — Claustrum de suo aere urbi obducit — Pontem Tibisco imponit — Agriense praesidium dolo elicit — In insidias inlicit — Osmanem ducem praelio caedit — Budae expeditio altera, omnium in hoc bello maxime memoranda — Christiani exercitus laus — Abdis ferocia — Memorabilis oppugnatio describitur — Nobilissima Christianorum funera — Caraphaeus evocatus ad instaurandum integro fessum militem — Abdis fortis exitus — Praeclara Christianorum victoria — Divisis ex aequo imperiis, Ludovicus Badensis in inferiorem, Caraphaeus in superiorem Hungariam dimittuntur — Armorum auctoritate Segedinum ad deditionem cogit.
Interea Caraphaeus, ob res quas supra memoravimus gestas, in ordinem summis belli legatis proximum 29 a Caesare adlectus, annum belli quartum (mdclxxxvi) Sancti Iobi deditione ita feliciter auspicatur.
Ut Techelium restitutum cognovit, extemplo ad Tibisci fluminis ripam (qui, in Poloniae finibus ortus, Hungariam perfluens prope Furnarcum cum Themi, vulgo Temesa, coit, mox in Danubium influit) castra posuit, ut omnes eius impetus coërceret; et brevi Techelium, qui agmen instituerat ut Mungactio opem ferret, castris contra eum propere motis, festinantem avertit.
Per eam occasionem Sanctum Iobum, munimentum leucas tres a Gran‐Varadino dissitum, e re censuit oppugnare: oppidum stagnantium aquarum late patenti conluvie circumdatur, quatuor ingentibus propugnaculis communitum. Ab urbe igitur Zathmar appellata quatuor Germanorum, Hungarorum vero tria millia duxit, et, tormentis contra locatis, urbem acriter oppugnare instituit. Cumque spissi globi igniti in obsessos conruerent, fors tulit ut ubi pulvis tormentarius asservabatur unus deiiceretur, cuius incendium multa aedificiorum hominumque strages sequuta est. Ea fortuna usus tempori, Caraphaeus a tribus murorum partibus urbem adgreditur. Turcae ibi, abiectis animis, pacem orare, et paullo post pasa, urbis rector, urbem dedidit lege ut ipse cum milite et impedimentis liberi dimitterentur. Quae victoria cum ex sese magni momenti habita 30, quia Zathmariensem, Zobolescensem et Biarischiensem agrum tributo hostibus pendendo liberavit; tum id temporis maxime, quo, cum Turcae, novo vezirio, bellicoso viro, creato, ferocirent, ipsis inspectantibus, eam urbem cepisset, et eum belli annum esset feliciter auspicatus. Urbem receptam Caraphaeus, reputans quas belli recte porro gerendi opportunitates Christianis daret, Turcis adimeret, praesidio firmat, eique claustrum de suo aere obducendum curat.
Hinc super Tibisco pontem faciendum mature imperat, quo promptius Zolnocho adsit, Mungactium acrius intercludat et crebras agriensis praesidii eruptiones excursusque coërceat: quorum frequentem ut minuat numerum, quinquaginta hungaros equites sub Agriae usque muros misit, qui hostem ad proelium provocarent, ut, simulata porro fuga, in insidias inlicerent. Res pro voto successit. Nam Osmanes pasa, ei militiae praepositus, in eos oppido valida manu erupit, fugientesque hactenus est persequutus, ut in imam vallem, quam Caraphaeus et Heislerius insederant, pertractus sit. Ibi, ducibus christianis repente coortis, atrox pugna committitur, qua Osmanes cum trecentis ferme praesidiariis occubuere.
Dum in superiore Hungaria haec gereret Caraphaeus, iam instructus expeditusque ad Budam, sub Lotharingii imperio, oppugnandam, prodierat potens bellicosissimarum nationum christianus exercitus. Austri, Bavari, Francones, Svevi, Saxones, Brandeburgenses, Sueci Hungarique ad equitum viginti, peditum vero triginta millia, cum assiduis millibus sex, quos ab universa ferme Europa christiana, domi nobiles aut armorum virtute praeclaros, ad eam expeditionem militaris gloriae cupido evocaverat. Eam principem regni urbem Abdis praeses, sua et suorum virtute ferox et quingentis ferme aeneis tormentis minax, infestissimus propugnabat. Quapropter oppugnatio, ex ante diem xiv kal. iulias instituta, totius Europae Asiaeque oculos ad se converterat ac tres pene menses de eventu solicitas habuit. Nam nullum usquam egregium belli facinus fuit, quod per id tempus obsessi obsessoresque non ediderunt, ut armorum dignitatem, superiore oppugnatione frustra cadente, hi imminutam restituerent, illi auctam servarent. A Christianis religio et pietas, a Turcis superstitionis vecordia; utrinque nationum odia, gloria nominis, imperiorium dignitas animos incitat ac stimulat ad virtutem.
Protegunt urbem, magis quam munimenta, conferti tormentorum ordines, pectoraque defensorum pro muris. Ardua opera moleste infestata, constanter effecta, impetu disturbata, celeriter restituta; eruptiones inruptionesque et crebrae et graves, utrinque repentinae et cruentae; munimenta modo capta, modo recepta; terna claustra superanda, et acriori vi quidem arctiora; vigiliae perpetuae, anxiae excubiae, intrepidae stationes, labores intolerandi; minimae aerumnarum pugnae. Conditiones pacis a Lotharingio Abdi per summam mansuetudinem non semel oblatae, semper ferociter contemptae; funera a Turcis Christianis data ceteris ad virtutem incitamentum; inter nobilissimos amplissimosque viros praeclara pro Christianorum sacris occumbendi aemulatio.
Ad haec aspera arduaque adcedit cum exercitu Soleymanes, polonico bello bene gesto superbiens et exercitu sexaginta millium virorum formidando ferociens. Lotharingius, eius eventi
prudens, alias aliunde copias ducesque, in quibus Caraphaeum, qui in Zolnochiensi agro expeditus agebat, iam evocaverat, et, integro milite instauratus, cum Soleymane statuit acie decernere: sed proelium detrectatur ab hoste. Hinc pergit oppugnare urbem, eumque impetit hostis. Ita bellum Christiani gerunt ut obsessi eodem tempore et obsessores. Astus imperatorios uterque adhibet. Soleymani alii prospere eveniunt, et modicum auxilium in urbem submittit; alii infeliciter cadunt, et pars eius copiarum seu caesa seu fusa. Tandem Christianorum et virtus et artes pervicere. Simulat Lotharingius Turcas proelio lacessere, dum per idem tempus tota virium mole urbem adgreditur. Ibi gravis cum Soleymane, sed longe gravior cum Abdi, et quidem magis anceps, res fuit: nam super perrupto tormentorum ictibus late muro uterque dux, hic ad enitendum ingruendumque, ille ad obsistendum suos quisque confirmat. Acerrimo conflictu corpora obsessi uti murum opponunt, obsessores uti arietem intorquent. Postremo, Abdis fortiter occumbentis caede, Turcis animi excidunt. Illico Bavarus arce potitur; et a victoribus debacchans ira, sanguinis sitis aut praedae fames, insultans laetitia, intemperantia victoriae; in omnes et omnia ferme saevitum, paucis misertum aut parsum. A victis autem, inter multa tectorum incendia et sequentes incendia ruinas, caedes stragesque, clamores, eiulatus, gemitus, horror.Extemplo Lotharingius, eadem vergente ad occasum die, omni expedito equite, Soleymanem insequitur; qui, ubi hostem urbis potiri conspexit, sibi fuga consuluit, et prope oppidum Dardam, circumsito agro longe lateque vastato, castrisque in arduo inaccessoque positis loco, summam rerum, suis in copiis positam, servatum festinanter confugerat.
Vix defunctus pro sua virili parte his bellicis laboribus, Caraphaeus, amplissimo imperio auctus 31, ad alios subeundos statim deligitur. Nam, ut Lotharingius Soleymanis profligandi
inritus Pestum regressus est, omnem exercitum in duas acies partitur; et alteram Ludovico Badensium principi, alteram Caraphaeo permittit; illique inferiorem Hungariam, huic vero superiorem, provinciam demandat. Badensi oppida Kaposwivar, Quinque‐Ecclesiae, Siclos et Darda, alia aequioribus, iniquioribus alia conditionibus acceptis, feliciter deduntur. Caraphaeus maturabat iter, ut Segedinum urbem, ubi Tibiscus in Marysium sive Marusium, vulgo Maroscum, influit positam, in Caesaris ditionem redigeret. Eam stativis obsidebat dominus Wallisius, comiti Arverniensi, qui in ea oppugnanda occubuerat, suffectus. Bis Turcae conati auxilium in eam urbem inferre; at a tribuno militum Veteranio bis item fusi. Tamen praesidiarii totis viribus omnique conatu opulentum eius provinciae emporium defensare. Sed, ubi Caraphaeum adpropinquantem cognorunt, quanquam is unum itemque alterum diem, oculorum morbo impeditus, agmen substiterit, tamen, ducis auctoritate commoti, praediviti urbi, vi captae, veriti direptionem, antequam adesset, eam Wallisio dediderunt. Eaque dedita, Agria undequaque interclusa est, et quicquid Danubium inter et Tibiscum interiacet Turcis ademptum.