SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Giambattista Vico: Opere
cover
VI: Scritti Storici
Body
II. Ragguaglio Storico Sulla Congiura Napoletana del Settembre 1701

II. Ragguaglio Storico Sulla Congiura Napoletana del Settembre 1701

303 ―

Principum neapolitanorum coniurationis

anni MDCCI historia 80

Anno septingentesimo supra millesimum ineunte, post maxima deflagrata bella, Europa ferme omnis pace composita, et respublicae quidem suis quaeque libratae momentis stabant; sed cunctae, in unam Caroli II Hispaniarum regis salutem oculis conversae, haerere potius videbantur. Eius namque regis, iamdiu spe sobolis destituti ac diuturnis morbis afflictati, dubia vita universis erat solicitudini, supremum quod instabat fatum horrori. Etenim hispanica monarchia, ipso regnorum numero gravis, continentibus vexata bellis, profusissima regum beneficentia debilis, nullo [iusto] exercitu continentia obtinebat regna, nulla classe dissita coniungebat; sed omnia subiectorum amore et necessaria externorum religione continebat in fide. Leopoldus Austrius primus eius nominis Romanorum imperator, si quid Carolo regi humanitus accidat, subsidio dominationis destituto, ab Philippi I stirpe adgnatus, regnorum successionem agitat asserturum. Princeps sane, et militum virtute, et ducum prudentia, et felicibus rerum gestarum auspiciis, supra quam vulgo clarus; sed diutino ab Turcis bello prorsus aerario exhaustus; deinde a Belgio per totam Germaniam, ab Hispania per universam insuper Galliam, ab Italia per Alpes disterminatus; denique classium impotens, ut qui ditione mediterraneus, sua desideria armis confirmare in difficili habere putabatur. Nec

304 ―
vero Germania, in se divisa, in tantam potentiam Austriacam imperatoris domum efferri, Pannonia praesertim fere tota, tota Transylvania, Valachia, Sclavonia reciperatis, aequo animo pateretur. Et imperii electores saepe illa tempora in animum revocare, quibus prorsus liber sortium imperialium iactus erat. Contra, Ludovicus XIV rex Galliarum, quo proximitatis nomine ex Iohanna, Ferdinandi cognomento Catholici filia, ab Aragoniis in Austrios, eo item ex Maria Theresia, Philippi IV sobole, ab Austriis in suos regna hispanica obventura contendere. Isque adeo abhinc ferme vicennium, iam inde quo dubia prolis spes regi Carolo erat, ingenti classe ac praepotenti exercitu id successionis ius instruxerat, et, in hoc fati eventum, proximis annis maximo exercuerat bello, quod contra reges Hispaniarum et Angliae, Batavorum rempublicam, Sabaudiae ducem, imperatorem et omnes fere Germaniae principes foederatos sustentaverat unus, ut in hoc temporis articulo pacem et bellum in sinu gereret pro re nata. In continenti quoquoversus in ditiones hispanicas pertinens, in Hispaniam et Belgium per suas, in Italiam per affines Sabaudiae ducis terras, utrinque et in Mediterraneo mari et Britannico classe potens, omnia omnibus minitabatur 81. Batavorum respublica, libertatis pertinax — solicita et anxia ne quas ei opes Galli, Hispanis infesti, pararint, iisdem cognati sint eversuri, — tum provident: Belgium, ex cuius provincia in florentissimam rempublicam abiere, neque intertrimento Hispanis, neque usui deinceps futurum, ut illac in Germaniam pertinere ad sustentandas imperatoris opes oporteat. Guilielmus Angliae rex, adventitius in regno domi lubrico, ut sui fastidium, Anglis pacatis, avertat, grave bellorum argumentum urget, fovetque hispanicae monarchiae divisionem. Romanus pontifex, italicae respublicae ac reguli magis fortunae brevi abfuturae desiderio quam praesentis voluptate teneri. Nec vero Lusitaniae rex ab ultimo Oceano has Europae agitationes et fluctus spectare tutus.
305 ―

Hoc rerum statu Ludovicus Lacerda dux Coelimetinensium regnum neapolitanum pro‐rege obtinebat, infinitae procerum Regni potentiae pene extinctor, durus vectigalium exactor, acer criminum iudex. Ab eo Iosephus Medicaeus Octavianensium princeps, urbi praefectus, sub quo spes redimenti criminis nulla, celandi delicti ardua, fasces, virgae, secures magis in maiestatis religionem ostentabantur. Ipsi proregi qui admodum pauci prudentiores rerum visi, ii intimi: ceteri speciem magis gratiae quam vim tenebant. Annona, ut non vexata, ita nec affluens; idque messis vitio, plures annos parum laetae, plurimi dabant. In Regno, alieni imperii accessione, nulla de summa rerum anxietas, et, inter antiqua pacis ocia, nihil intenta, sed undique incustodita securitas. In urbe vero ima plebs levis, indoles mediocrum inturbida et amans otii, nobilitatis in plebem fastus, in forenses operas odium, inter ipsos invidia. Mos gentis: vana ingenia, rei ostentatio et tum maxime luxus incendium.

Hac republica, his animis, caecus rumor civitatem obrepserat Guilielmum Angliae et Ludovicum Galliae regem hispanicae monarchiae agitare divisionem, nec temere. Constabat enim cum Hispanis Gallos ad octingentos fere annos de regnorum gloria concertasse; et Ludovicum XIV, monarchia hispanica constante, «magnum» audire: haud verisimile videri quin, ea disiecta, «maximus» dici velit. Eum sui ipsius fortunis supra reliquos Europae principes evexisse opes: facile factu ut, alienis Hispanorum malis, supra omnes orbis terrarum reges excitet in immensum. Salica lege caveri ut quae regna Galliae obveniant, eius accessioni cedant; at hispanicam maiestatem aequius pati nusquam esse quam alibi. Dari ab Ludovico ex sua familia proprium Hispanis regem: magnificum quidem; ex eius domo in maximam monarchiam iuxta ac coloniam deducere. Sed id esse principis qui vivens gloria frui velit: regum enim cognationes esse ipsorum proprias, nec populorum ingenia commutare. Et vero haec et huiusmodi praeiudicia tum maxime civium sermonibus coeperant usurpari, quum Carolum regem in gravem ac difficilem morbum incidisse

306 ―
perlatum est. Sed post, ubi per alias literas de eius convalescentia ac pene certa salute renuntiatum, Neapolitani, in ludos et gratias diffusi, in alia non intendere. Itaque, praeter omnium opinionem, evenit quod ab regis Hispaniarum ad summum pontificem legato literae XI kal. decembris, prima nocte, Ludovico proregi datae sunt; iisque obnunciatum: cum tabellario, quem ad magnum Etruriae ducem eius in Hispania ablegatus cum literis ea de re miserat, eam ab Gallia Romam usque pervenisse famam: Carolum II supremum obiisse diem, et, novissima voluntate contestata, Philippum Andegavensium ducem, Galliarum Delphini minorem natu filium, regnorum ex asse heredem instituisse: et alias spes heredum. Praeterea summum ordinasse Senatum, qui tantisper, dum Philippus rem cernat et supremam Caroli voluntatem agnoscat, summam rerum gerat, eique vidua regina praesit. Iustus nuntius non erat; sed testamenti, mortis et eorum, quae postea ad datas usque literas secuta sunt, peculiaribus signis vera nuntiasse videbatur.

Eo dolore perculsus, prorex, ut in re maxime trepida afflictus animi, nihilominus mente stetit, et confestim ad expromptiora consilia, quibus Regnum, in tanta re dubia, in successoris fide contineret, animum applicavit. Et principio e re censuit ea de re Siciliae proregem facere certiorem, ut tam difficili tempori provideret. Mox Senatum et omnibus tribunalibus praefectos extra ordinem convocat. Nam in re praesenti perspectum innumera supra caput instare pericula, et in frequentissima civitate, unde et Regni reliquae et adiacens Regno Sicilia exemplum capit, in difficili esse tempore tam ancipiti liquida non turbari nec moveri quieta. Quapropter Lacerdius de regis morte promulganda primum omnium retulit. Fuerunt qui eiusmodi argumentis non oportere censebant. Plebem neapolitanam, freti instar, paullo novitatis vento furere et aestuare. Patritiorum paucos habere, multos desiderare; a mediocri civium ordine parum quidem metus, sed nihil spei; monarchiae divisionem secundo civium rumore exceptam: an Galliae rex Caroli ii non destituat voluntatem, incertum. Felicem quidem agitari civitatem

307 ―
sub Ludovico 82, sed inermem. Itaque, eo interregno, dubioque dominatus subsidio, Ludovici virtuti obsequii maiestatem negari posse. Sed is in contraria stetit sententia, eo consilio persuasus: inter urbem Romam ac Neapolim nec Oceanum interiacere, nec immensum terrarum tractum; celare tantam rem Neapolitanos, quam brevi aliunde resciscant, eiusmodi esse atque in dies, non in longitudinem, providere; et suspicari dubiam fidem et facere, prope esse; fide fidem conciliandam. Quin, hoc ipso quod tot tantaque instent mala, imperterrite eorum causam aperiendam. Quam si aliunde cives excipiant, credent Carolum mortuum, Philippum successorem non credent: sed qua animi praesentia et mors et successio nuntietur, ea item utraque res certa fiat. Mala enim contra eundo, minora fieri; et latitantes vel a timidis fortes opprimi.

Ita, obnuntiatione regiae mortis deliberata, extemplo [Petrum Paulum Mastellonium] tribunum plebis accersiri iussit, eique iniungit qui prima luce plebis decuriones uno eodemque tempore convocet, ut suos quisque tribules de regis morte ac testamento edoceret. Mox de argentariis mensis consultat. Nam is civitatis mos est, ut in eiusmodi mensis cives pecunias custodiendas deponant, quisque suas, et per eiusmodi argentariorum tabulas non civitatis modo, sed totius Regni commercium agitetur. Cum igitur timor subesset ne, eo interregno, universi cives repeterent quisque suum, idque domi cum metu quam in mensis cum periculo esse mallent, itaque mensae omnino decoquerent et commercium impediretur: e re visum uti nummularii ex tabulis infra centum aureorum nummûm accepti, solidum; ultra vero, quadrantem expenderent, menstruum cuique rei familiaris subsidium. Ne tamen regii de privatorum bonis moderatores viderentur, placuit ut qui mensis praeessent, ipsi ab prorege proximo die, quo, cum festus esset, cum nummulariis agere non licebat, opportuna ei malo

308 ―
remedia postularent. Hinc, ne ima plebs ullam inveniat causam, quo iure quaque iniuria civitatis statum labefactarent (cui rei soli videretur intendere), de uberiori annona consultum, et septemvir menstruus aedilis admonitus ut benigne de ponderum et mensurarum iniquitate et de obsoniorum vitiis cognosceret, et aequa clementique iurisdictione uteretur, neque durus poenas ac difficilis quaestor exigeret. Praeterea, ne corpus sericariorum misere per otium tabescat (id enim est in civitate omnium maximum), eorum magistro negotium datum ut iis viginti millia serici pondo texenda locet. Inde animum ad muniendas arces, quibus tum licebat, praesidiis appulit, atque in eas cibaria et belli commeatus importari curat, et in primis arx ad Mercatum adstructa, quam tenuissima plebs circumhabitat, milite confirmata, quem eo manipulatim immiserat. Orto die, ornatu dolorem accusante et vultu [in] moestitiam expresso, ad complures magistratus, nobiles et modestos cives, qui tum forte an ad preces, qui ad officium, qui ad relationem convenerant, eiusmodi habuit orationem:

«Ingratam vobis gratiam hodie refero, cives, qui me de more pro principe convenistis. Rex obiit. Video equidem in cuiusque vestrum oculis fidem diriguisse, et in ore omnium vestram principis pietatem horrere. Constantissimus rigor! horror iustissimus! nam optimo rege, quid regem dixi?, parente orbati. Maxima quidem de eo sospite nostra omnium voluptas erat, sed non tanta prout defuncti peracuit animos desiderium. Hactenus enim regem venerati; nunc tandem nostrarum columen fortunarum, coniugum, parentum liberorumque salutem, regnorum vitam nostis. Quam igitur esset charior si fata vestris lacrymis exorari possent ac restitueretur! Sed rex, diligentissimus populorum, quod inviolabili fatorum lege negatum, id suprema praestitit voluntate. Instituit namque monarchiae universae haeredem Philippum Andegavensium ducem, Galliarum Delphini minorem natu filium, Ludovici Magni nepotem et sui. Iustissimam voluntatem! ut quem hispanicae monarchiae leges ad regnorum successionem vocabant, eum sua novissima contestatione accersiret. Utilissimam populis voluntatem! ut in

309 ―
maximi regis familia maximae indolis regem quaereret. Nec sane mirum: nam ex remotiori Gallia olim, Burgundia, Philippus i ad regna hispanica vocatus est; et hic quisque vestrum in hac urbe Andegavensium regum templa visit, iura custodit. Summum praeterea supremo elogio senatum ordinavit, eique in interregno suam concredidit maiestatem. Quod, per vestram spectatam in dubiis rebus fidem vos oro, et per vestrum bonorum civium ingenium obtestor, hoc Manibus amantissimi regis date, quod ab eo, si etiamnum viveret, vosmetipsi postularetis: vestram status tranquillitatem. En vobis sceptrum: ei servate, quaeso, quem regno Carolus destinavit; et me, vestrum heri ducem, mox luctus consortem velitis rogo».

Tum omnes qui aderant, ea oratione tanti digna casus, nec opinantes, commoti, et proregis de se fiducia devincti, diffluere luctu et in imas preces procumbere, ne is gravissimo tempore fluctuantem rempublicam deserat, quin Regni, patre orbati, tutelam suscipiat, exorare. Quae desideria cum Lacerdius obsequentis imagine rata faceret, specie Regni nihil quicquam mutata, et in sontes animadversum, et iura experiuntibus dicta, et commercium agitatum. Sed non sine omni offensione tanta res et plena discriminis abiit. Tum vero mihi, praeterita repetenti, haec maiorum exempla obversabantur: quod multiplicata per urbem patibula, suprema regum fata obnunciarent, vel integra principum domo. Id consilium prorex aut non advertit aut aspernavit, tutus animo iustos timores adversante 83.

Et confestim, unde metus, se ostentarunt pericula. Nam a tribuno plebis, haec tristia et laeta in Mercato promulgante, audicissimus imae sortis homo principem de Austria domo coram et aperte requisivit. Id tamen aequo exceptum interpretamento et vetusto in Austrios Hispaniarum reges obsequio datum. Gravius illud: cum de gravissima re iustus nuncius plus aequo cessaret, et Neapolitanorum animi magis haerere coepissent: aliique in spem vivi adhuc regis erigi, alii per eam

310 ―
nuntii absurdam cessationem incerto metu trepidare, sed tamen magno. Septemviri civitatis ex patriciorum ordine, Hieronymo Aquavivio et Malitia Caraphaeo impulsoribus, a prorege postularunt (an imprudentes?) ut sibi, incerto dominatu, ad Regni gubernacula assidere ius esset. Res altius penetrabat, tamquam regnum neapolitanum, Caroli morte, suae ditionis factum. Prorex in maximo Regni comitiatu de summa rerum rogandum obtendit. Itaque, serens moras, ictum elusit, quem mox etiam hebetavit levis per urbem diffusus rumor: vana funesta; regem in vivis agere. Tandem de Matrito res certior facta, et exemplum testamenti perlatum, una et constitutio interregni.

Tum etiam novae spes, novi metus; et dubia de actis in vulgus dissita, coniecturae de agendis adversae; et, inter ancipites curas, de monarchiae divisione rumor per omnium ora differebatur, nec sine potioris partis in Gallos assensu. Tandem allatum Ludovicum XIV ad parisienses patres retulisse: an, integra imperii gallici maiestate, Philippus Andegavensium dux hispanicam regnorum successionem adire posset. Et ab amplissimo ordine licere decretum, quando utrumque imperium, et francicum et hispanicum, iis legibus fundatum est, ut alterutrum sit alterius impatiens. Quodque ex Senatus authoritate nepotem adire iusserit; eumque [, in magno procerum regni conventu, ubi et Iacobus rex Angliae et utriusque regis familiae affuerunt,] his verbis regem consalutaverit: — Philippe rex, ego te Andegavensium ducem, Philippus IV Hispaniarum regem progenuit. Cum sedulitate consilii, Hispanorum propria, ingenitam ab Gallis exercitii alacritatem coniunge, et domi prudentiam foris instrue armis. Itaque tuorum regum decessorum gloriam superaveris. In te igitur constet hispaniensis monarchia, et, sua magnitudine, vel nomini officiat meo; me iubente tamen. — [Quodque, his ita dictis, Hispanorum ad regem Galliae legatus Philippum regem agnovit suum, et manum venerabundus adoravit.]

Eo accepto nuncio, ut plurimum, in urbe, tamquam ex re insperata, admiratio; et in Ludovico rege laudari nepotis pietatem,

311 ―
non regni. Prorex vero, in re ferventi, novi principatus incidit omnia. Tum quoque septemviri civitatis patricii (homines plerumque, quos in tenui re positos, minus rempublicam curare oporteret) ad id maiora Regni comitia occulti desiderabant: quod in perduellium edictis postea promptum. Nihilominus a prorege ea est solemnitas aspernata, ut quae, in gente prona in turbas, intuta, et in regno, quod sequi Aragonum exempla debet, superflua. Igitur, post paucos dies, a frequenti, qui in urbe agitabant, baronum numero, septemviris civitatis, universo magistratuum ordine ac prorege ipso, solemni per urbem obequitantium pompa, Philippo V eius nominis regi potenti inclyto felici acclamatum. Nec ullis novi principatus apud plebem insinuandi artibus, praeterquam iactum missilium, consensio in principem conciliata; non annona nihilo vexata, non criminum abolitione, ne bonorum beneficio fruerentur indigni. Atque ita bona pace Regnum Philippo successori servatum.

Rerum quidem ordo postularet ut hinc prima coniurationis momenta narrare instituerem, quod per hoc tempus insidiae regno neapolitano necti Romae coeperunt. Tamen, ne dissitae res inconditaeque tradantur, alius ordo contexendus videtur.

Inter has res gestas, Leopoldus successionis, Guilielmus divisionis spe destituti, ad bellum spectare. Et quidem binis castris Austrius, alteris ad Rheni ripam, alteris in Italiam, movendis, Anglus duplici item classe per Lusitaniam, una in Hispaniam, altera in Indias, arma traiicere [: Batavi rem gerendam urgent]. Itaque communicant opes. Sed Angli cum ingentem mercium copiam in Hispanias comportatam, et immodestam pecuniarum vim in foenus nauticum ad Indias, hispanicae ditioni subiectas, occupatam haberent, suas attritas priori bello fortunas, pace, quam hostium bello instauratas, malebant. Germaniae principes Rheni accolae edicunt suis ipsorum copiis eos Germaniae fines ab Gallo Austrioque protegere, sive ut sua pacata, sive ut Italiam magis infestam velint. Ludovicus interea iustas sui facti causas primum omnium protestatur: Europam eundem rerum statum servare;

312 ―
hispanicam monarchiam suum certum habere regem; regnum gallicanum Philippi successione nihilo auctum: argumenta Europae pacem, quam impense studet, perennatura. Mox a Batavis per comitem Avoum, cum libera rerum gerendarum potestate ablegatum, a Venetis autem per Caesarem Estraeum cardinalem, tum forte de comitiis pontificiis redeuntem, petit ut, quo vergant foedera, certo tempore edicant. At Batavi, quid anglicana comitia iusserint, Veneti, quae copiae germanicae in Italiam erumpant, expectantes, dubie cunctari. Sabaudiae autem dux, Mariae Ludovicae filiae cum Philippo nuptiis invitatus, foedus cum Gallo et Hispano percutit. Lusitaniae rex magnum, quo rem impellat, momentum arduis legibus trahit. Clemens autem XI, inter dubiam Philippi successionem summus pontifex creatus, aetate vigens ac mente, magisque principem quam hominem curans, neutri partium pronus, bellum pace praeversum videtur velle; sed eam individua successionis caussa explicari non patitur. Igitur Ludovicus una nocte, batavicis emissis, gallica praesidia per Belgii oppida disponit; Mantuam, firmissimum ab Transalpinis Italiae munimentum, praesidio antecapit; ad Bataviam, Rhenum ac Mediolanum copias immittit. Atque ita, dum impense de pace agitat, bello expeditur.

Per id tempus iamdiu Philippus Matritum, regnorum sedem, pervenerat, atque, ut ibi monarchiam iuxta ac vastum mole corpus offendit, per cuius membra tenui spiritu dissipato, stupor nervos et artus habeat, extemplo ad rempublicam ordinandam applicuit; eamque ad rem Aloysii Emmanuelis Portocarrerii cardinalis authoritate et marchionis Harcourti, regis Galliarum ad se legati, consilio in primis utitur. Et principio, ut subsidia imminentis belli pararet, nec populis omnem pecuniam imperari oporteret, innumeris aulae ministeriis, in quibus ingens vis argenti vexabatur, regiae frugalitatis modum imposuit; militias, ex decessorum regum liberalitate concessas, quae regium aerarium in immensum attriverant, per annum solvi dimidiatas edixit; deinde, quo aequior esset privatorum conditio, complures magistratus super numerum redegit in

313 ―
ordinem. Sed, et quo diversos utriusque gentis animos aeterna iungant in foedera, cognati reges utriusque imperii splendidiora ordinum decora [et rei americanae Indiaeque commercium] ultro citroque communicari imperarunt.

At enim, inter eiusmodi spes laetas Regni, homines quibus et stare et ruere respublicas iuxta est, iniquis animis solicitudines legunt: in his quamplurimi coenobitae, qui in urbe frequentissimi opibus affluunt. Norant enim regni artibus Philippum ab Ludovico imbutum, ab Harcourto subinde admonitum; et in Gallia coenobitas, in literas prorsus alias intentos, contracte ac duriter vitam agere, abunde habere quod satis: templa mentis castitate [magis] quam sumptuoso artis et auri cultu venerari. An igitur veriti ne hispanica regna etiam in religionibus ad gallicani exemplum componerentur, an ab romanis proceribus germanicarum partium concitati, sive ut Iacobo Cantelmo cardinali et Neapolitanorum pontifici, Borboniae domui addicto et rigido disciplinae ecclesiasticae vindici, incommodarent, sive ut Laurentio 84 Casonio, pontificis [romani] in Regno internuncio, gallico nomini infenso, morem gererent, an ob haec omnia, quasi una mente agerentur, proinde consentientibus studiis, Neapolitanorum animos tentare accipiunt. Et, uti quisque ordine ac loco erat, ita apposita arte aggredi: imam plebem pertentant quod, novo Philippi regno, nihilo vectigalia relaxata, annona nihilo vilior prostet; — reos eorumque necessarios incitant, eorum dolendo vices quod novum regem iustum, non item clementem senserint et, cum hac misericordia, invidiam in Medicaeum cient; — emeritos stimulant ac veteranos tristibus coniecturis: anno insequenti futuras prorsus nullas militias; apud Gallos enim in acie mereri stipendia, post missionem non promereri. Alia ex parte aliquot turbidi ex nobilitate homines, ad solicitudinis imaginem compositi, ab ipsis proceribus rogitare: an quas opes iis Gallia, vicina ac praepotens hostis, fecerat, porro conservent; id adeo se vereri; iam enim Gallis honores ab Philippo conferri et imperiorum iura communicari; parum oneris unis

314 ―
Hispanis inservire, Gallis insuper serviendum; se iis desiderare ut rex eos aliquanti faceret, et, ni viritim, saltem universae civitati gratiam de integra eorum erga se fide per literas contestaretur. Atque eiusmodi artibus apud cives metus iniiciunt, indignationes intendunt, ut inde odia.

Brevi post, Eugenius princeps a Sabaudia, iustum ductans Germanorum exercitum, Alpibus praeter spem superatis, Athesi primum, mox Pado, tum Adda 85, demum Mincio fluminibus integris copiis traiectis, aliquot minoribus oppidis occupatis, ac demum castris in clarensi agro positis, per levia certamina bello petere Mediolanum 86. Principio Carolus Henricus a Lotharingia Vaudemontanorum princeps, Mediolano praefectus, et Nicolaus Catinatus, gallici exercitus ductator, mox, auctis Germanorum copiis, Victorius Amadeus Sabaudiae dux, demum [Franciscus] dux Villeroaeus cum aliis sociorum auxiliis, Mediolano, divisis copiis, praesidio esse, et cum hoste in solo externo, ab suis per Alpes dissito, nulla, ubi hyberna habeat, urbe, cunctando, proxima aestate rem gerere. Hinc alia novis rebus affectandis fomenta, quibus non parum Franciscus Savionius, reipublicae venetae Neapolim ablegatus, Germanorum gratia conspirabat. Ac seditiosa ingenia, et ut plurimum coenobitarum, quaeque tristia efferre differreque; atque Eugenii copias exaugere; militum germanorum ferociam ac robur praedicare; pro quavis velitatione praelia supponere et ingentes Gallorum captivitates et caedes; Mantuam vel Mediolanum, utra magis placeret, modo vi captam, modo ultro deditam obnunciare; quin et auspicia fingere, et aquilas in principis Eugenii praetorio consedisse. Contra Catinatum dictitare: se priori belli ad Susa masculis animis, nunc effoeminatis corporibus imperare et ab civibus magis quam ab hostibus metuendum; Gallos non aeque, ut olim, pro sui regis gloria, modo

315 ―
pro commodis Hispanorum contendere; et Italos Hispanosque caedes Gallorum spectare magis quam vindicare. Immo illud etiam occupabant: non mirum si Ludovico, qui bello superiore omnibus erat formidini, negotium modo uni Germani facessant; ei namque sat opum ad regni proferendos fines, at vero ad protegendam hispanicam monarchiam imparem esse autumabant. His igitur instigationibus falsi, cives, rerum privatarum exortes, publicarum ignari, uti solet, ut quo inclinet fortuna belli, eo vergant animi fortunae aucupes, occulte Germanis studere occipiunt.

Paullo post bellum in Italiam illatum, Lacerdio, utpote rerum italicarum callido et ad stipendium mediolanensi bello suppeditandum accuranti, prorogatum a Philippo proregnum; isque mox, ut sub quo urbi praefecto, difficiliori interregni tempore, innocentiam in urbe servasset, sub eodem, certo iam rege, tueretur, Medicaeo civile imperium prorogavit. Ibi per urbem seditiosi rumores magis differri, neque a dictis facta seiuncta. Nam abiecti e Macello homines philippaeos nummos semel atque iterum in commercando respuere: quin dicitur, in frusta caesos, per scalas regiarum aedium, atrocia perfidiae signa, dissipatos. Igitur prorex, ut sceleratis ausis obviam iret eorumque deterreret authores, novam extra ordinem maiestatis quaestionem constituit; eique Felicem Lanzinam Ulloam, Consilii neapolitani praesidem, Alphonsum Aracoeli, aerarii praefectum, Gregorium Mercatum et Ianuarium ab Andrea, utrunque a principis consiliis, praeposuit iudices; Seraphino Biscardo, quaestori aerarii, accusationem, Francisco Torrejonio, urbi praefecti adsessori, inquisitionem demandavit.

Atque hoc loci narratu commodum quibus ex caussis coniuratio orta, per quae momenta adolescens, in sua usque novissima tempora ducta sit.

Leopoldus Caesar — iam inde quo Carolus II supremum obiit diem, a Regni gnaris expertisque in certam spem adductus fore uti Neapolitani, vetusto externi dominatus fastidio, Philippi regnum detrectarent et Carolum archiducem Austriae, eius minorem natu filium, suum sibi certumque regem rogarent

316 ―
— quo Hispanos omni prorsus Italia expelleret, id sane magnum momentum duxit: praeterquam enim quod Siciliensium, qui ab Neapolitanis fere semper regni exempla secuti sunt, pronam accessionem arbitrabatur. Praeterea, optimum hybernis in Italia regnum nactus, iniquissimam Mediolani propugnationem Hispanis Gallisque se facturum sperabat: nam, stipendiis ab Regno hostibus omnino impeditis, commeatibus inde suis abunde suppeditatis, ad haec Galliae viribus, ad fines a Batavis et Germanis protutandos Mediolanumque obtinendum 87, distractis, hac gravi regni neapolitani, et fortasse etiam siciliensis, reciperandi adiecta insuper mole, nullum negotium futurum putabat, quin Philippo, Italia exuto, vix Hispaniae superarent.

Igitur tribunos militum Carolum Sangrium et Iohannem Caraphaeum, neapolitanos, Romam, ubi a multis potentibus factiosisque viris plurimum sibi gratiae deberetur, nullis satis certis mandatis, sed ex re consulturos, mittit, ut, si forte de novo principe Neapolitani diversi ab Hispanis irent, cives civibus praesto essent, et Neapolitanorum in Carolum studia Caesaris nomine confirmarent. Uterque enim erat ex nobili familia ortus — Sangrius e Sancti Lucidi marchionibus, e Policastrensium comitibus Caraphaeus; — ambo, ex quo belli potentes visi, ad imperatorem, dum licuit, ierant militatum, ibique boni ad rem armis cernendam gerendamque spectati sunt. Sed Sangrius animi abditus, Caraphaeus intectus. Ubi Romam adveniunt, quasi iam ab imperatore ad Philippum descissent, ad hispani regis ministros se applicant. Hispaniensis legatus, eorum officio commendato, in fidem recipit, hortaturque ut Neapolim commigrent: nec meritum eorum amplitudini fidei ac virtuti locum defuturum, bello praesertim iam imminente, pollicetur. Sed Caraphaeus, quiane ineptus incoeptis visus, quod multa perfidi animi proderet argumenta, an quod dignas ausi metueret poenas, in Germaniam redit: Sangrius, ab oculis

317 ―
morbum causatus, permansit. Interea, cum Philippus pacate ad regnum neapolitanum exceptus esset, Sangrio nequicquam res primo cecidit, ita ut animum mali facinoris porro tentandi ferme omnem abiecerit.

Res tamen prae caeteris Hieronymo Capycio Rofranensium marchioni, patricio iuveni per aequabilem aleae fortunam famoso, et ea causa Romae tum temporis agitanti, a Sangrio aperta est. Hinc insidiarum caput. Nam, per Hieronymum Sangrii consiliis Iosepho Capycio fratri communicatis [, qui, Neapoli profectus militaturus in Belgium, ad Urbem forte an accersitus diverterat], hic ad quod facinus natus sane videbatur, animum sedulo adiunxerat. Iuvenis abstrusus, re angustus, animi vastus; tristi vultu et exsangui et cogitabundum praeseferente; manu promptus, tardus lingua, acer ingenio; tenax propositi, audax effecti, secreti fidus; Hispania infensus quod, hominis occisi causa, [acri et] longa custodia punitus; maiestatis contemptor, qui praesente decessore prorege eam admiserat caedem; Germanis ita studens, ut iam inde quo custodiretur, linguam optime perdidicerit. Is igitur, quos alios illustri loco natos, certos fidosque sibi et novarum rerum avidos ad urbem Neapolim noverat, iis sponte sua pessum ruentibus stimulos 88 insuper addidit. Complures quidem praesenti fortuna beati, nisi alios immodesta potentiae libido, alios dolor (an iustus), alios profunda avaritia dedisset praecipites 89, per quam foedissimum patriae tranquillitatis quaestum cum Germanis fecisse dicuntur. Sed quos [Capycius] primos aggreditur sunt Bartholomaeus Ceva‐Grimaldus, Franciscus Spinellus, ille Telesiae, hic Castellucciae dux, Malitia Caraphaeus et Hieronymus Aquavivius, quibuscum intimam vitae consuetudinem agitabat.

Dux Telesiae, ianuensi familia, quae cum patriciis neapolitanis agitabat connubia, progenitus, in amplis fortunis natus, cultu eductus non illiberali, inconsulta nominis libidine ferebatur.

318 ―
Baronis Astensis 90 nepos, cognatam inclyti bello viri gloriam Germanis accepto referebat. A cognato Capycio prius in aerumnas coniectus; tandem actus in praecipitium. Is enim sub Benavidio, ordinis obtinendi [caussa] in theatro, despectante de suggestu prorege, ope, consilio Iosephi Capycii, Pompeium Annam, opulentissimi hominis filium, interfecerat. Quare Romam profugum Lacerdius, regis Hispaniarum ad [romanum] pontificem tum temporis legatus, sanctissime in fidem recepit: mox Regni prorex creatus, ut fidem exsolveret, iusso Grimaldo ut publicae se custodiae committeret, ea de re extra ordinem quaestionem constituit. Quin, proregis personam exutus, occisi patrem, ut eam Grimaldo et Capycio iniuriam remitteret, subtentavit: at, homine difficili pernegante, Capycium, qui, sacris initiatus, quaestionem declinabat, ad suos remisit iudices: Grimaldum, quam insulam damnatus optasset, in eam quinquennio relegavit. Is conscivit Inarimem, aegre ferens quod, post longum ab suis errorem et diuturnam custodiam, pro temeraria nec deliberata caede, relegati poenas subierit. Tum vero prorsus immemor a prorege benefacti, ubi, inter laeta novi regis auspicia, non est, uti sperabat, revocatus ad suos. Itaque, in insula agens, in regios administros odia meditatur: quod postea re compertum. Etenim magnificas Neapoli aedes per id tempus extrui iusserat, in quibus passim emblemata, quae virum aerumnarum invitum et iras meditantem significarent, depingi curaverat; sed ab eo, uti et ab Capycio, proregi, benefactorum in eos sibi conscio, nullus metus. Castellucciae autem dux, inertia desidiaque marcidus, omnia curare praeter rempublicam videbatur. Malitia et Hieronymus saepe ad eam accesserant; sed, turbulenti magis quam pii, patrii iuris vindices extiterunt: at enim ab his nominum amplitudo angustiae familiaris suspitionem amoverat. Nam Bernardinum Aquavivium, ad ruris otia factum, Hieronymus frater, Tiberium, ad modestiam et pietatem formatum iuvenem, Malitia patruus transversum egerat 91.
319 ―

Illos vero Capycius recta perrumpit, ut quorum penitus noverat animos, ii alios primo diversos tentare, mox sese aperire, tandem in conventus cogere, qui ut plurimum apud Spinellum habebantur. In his Capycius egregium 92 vicissitudinum tempus, felicia Caesaris auspicia, Guilielmi virtutem et artes [maritimas, Batavorum opes] docere: Germanorum copias in Italia, imperatoriam 93 civitatem ostentare. Ad haec, odia in Hispanos retractat, fastum exagitat procerum et illudit ignaviam. In magistratus, ut dictitabat, iniurias invehitur. Tandem se digna mereri, indigna pati meminerint, petit, rogat obtestaturque. Itaque nova consciscunt, et Germanis Regnum his pessimis artibus — proregis nece et Castrinovi occupatione — prodere statuunt. Nam, prorege occiso, reipublicae curam in civitate distractam iri, ubi inter civium ordines nulla animorum consensio foret: immo quo quisque magis authoritate polleret, eo magis audacter iis obviam iretur. Et per arcem captam urbis potiri, et hactenus, ut germanicum ferretur auxilium, munimentum ad trahendum in Regno, si quod oriatur civile bellum, sibi parari providebant.

Sed authoritatem suis partibus deesse intelligunt, nisi in eas quis ex Regni proceribus concessisset. Igitur ad Iohannem Baptistam de Capua Ariciae principem et magnum Altavillae comitem, praesentium taedio gravem advertunt, irae facilem tentant, in peius pronum deiiciunt. Huic enim — familia in qua etiam regiae feminarum imagines, et vetustae quingentum ferme annorum a primis [usque] maioribus — quasi per manus traditae opes animos efferebant; habitus spectabilitas, vultus amoenitas, suavitas vocis, et actionis incessusque modestia, quidvis quam duplex ingenium et iniuriis caedibusque gaudens

320 ―
significabant. Tamen, veri amans, natura fecit indicio 94 locum, nam perversum animum arguebat perversitas oculorum. Is, dum in sacris paternis erat, obsequii impatiens et dominandi percupidus, patri de re privata controversias moverat, incusso etiam veneni metu. Fuerunt sane olim eum inter et Lacerdium, quum classi neapolitanae praeerat, offensiones, unde etiam simultates palam ortae. Eas autem in Lacerdii, postea proregis, animum revocatas Capuanus putavit, sibi cum germano fratre exorto iurgio de Hyppolita Pignatellia Termolensium duce, quam is cum dote summa filio suo natu maximo despondi contendebat; at prorex ex supremis patris puellae tabulis Vincentio sponsam depacisci definivit. Enimvero quod facinus postea Capuanus admiserat, proregis indignationem, non viri odium meruit. Cliens Capuani fuit, qui adversus eius iniurias proregis fide implorata, noctu domi suae in urbe per latronem, a Capuano foris agente subornatum, occisus est. Quo nomine, cum in Capuanum legibus quaesitum, et dies dicta, is Neapolim pergit, ad aedem sacram confugiens. Eo complures nobiles quotidie convenire, in quibus Franciscus Spinellus et Malitia Caraphaeus frequentes aderant, consilione ut per ea nobilitatis in Capuanum consentientia studia Lacerdium ac Medicaeum ab incoepto absterrerent. Sensit prorex sibi per huiusmodi conciliabula tamquam minas intendi: igitur per Medicaeum amicos admonet Capuani ut excedat urbe. Mox absens reus peractus, damnatus bonisque proscriptus est. Hinc Beneventi, haud a suis ditionibus procul, agebat exul, et a solo iam verso biennium ferme abierat, cum in regis inauspicatione ex gratia restitutum iri spes erat: sed frustra fuit. Quapropter ingenio malo pravoque plenum Malitia Caraphaeus [prae caeteris] de civis officio proturbat: dant pessum reliqui. Vulgo obtinet ipsum coniurationi eam dedisse legem: — proregis necem, nullo caeteroque pacto coniuraturum, sed alii invidiae in eum exagitandae studio id existimant divulgatum.
321 ―

Sub idem fere tempus Caietanus Gambacurta, Macchiae princeps, castrorum praefectus emeritus, per Spinelli literas Barcinone evocatur. Sed et haec alia differtur fama: quo tempore Georgius Armestatensium princeps, quod in germanicis partibus esset, Barcinonis praefectura abdicatus est; eum, ut cui viro principi carus in primis erat, gratum etiam faceret, pacto foedere de auxilio germanico in Regnum per Georgium ferendo, Neapolim ad has ipsas res novandas, earum imprudentem venisse. Utrum illiquidum. Illa explorata: homo patricius, in familia temeratae in principem fidei natus, ut cuius frater perduellionis crimine bonis proscriptus, patrui item eiusdem sceleris suspicio famam libavit. Ad haec, praecipuus exititit turbae auctor, quae sub Benavidio prorege inter classiarios hispanos et nobilium neapolitanorum famulatus uno die et orta est et compressa: quamobrem ab ipso Benavidio, imperii militaris obtentu, longe abactus a suis. Denique — nec belli insciens, nec manu segnis, imae plebi acceptissimus, qui ingenio lubrico non iisdem delectaretur, et in contractis fortunis certa incertaque eiusdem pensi haberet — media aestate, rei suae curandae obtentu, Neapolim convolavit; et, quo expromptior congressibus esset, in coniuratorum, quos supra nominavimus, vicinia (in suburbio enim Divae Mariae Virginum Reginae omnes fere incolebant) aedes ad inhabitandum elegit. At vero prorex, cum adventum reputaret omnino importunum et hominis ingenium optime nosset, post ubi author fuit ut eius res aliqua ex parte componerentur, eum, ut in Hispaniam remearet et suae authoritati reliqua crederet, subinde admonebat. Sed beneficia ingrata! Nam is et reliqui coniurati pergunt quo decreverant festinare.

Per id temporis interea Romae coniuratio momentose ingravescit, quam Caietanus Franciscus Caietanus Casertanorum princeps et Caesar Avalus Vasti marchio cumulant, ambo Hispaniarum magnates Aureique Velleris equites — proxima a principe fastigia dignitatum, — utrique cataphractorum equitum in Regno duces, Regni fines qua in ditionem pontificiam pertinent, Caietano ad Inferum mare, Avalo ad Superum concrediti.

322 ―
His ex aequo, in summis opibus, summa abusio. Sed Avalus omnes in discrimen vocat, quod in infoecunda domo caput esset et finis familiae: Caietano autem, si per adversa pereant in Regno hispanica beneficia, pontificis romani supersunt. Ad haec communia certae caussae. Caietano nulli ad praecipitium stimuli, nisi quos admoverat ipse sibi, qui, cum Casertanorum praefectum submissis percussoribus interficiendum mandasset, severa sub Lacerdio prorege de facta caede quaestio habita: nisi vero quam simultatem cum Lacerdio, ad summum pontificem legato, Romae susceperat, et Innocentius XII cum eodem prorege composuit, dissimulata magis est quam animo excidit. Ad haec, Caietanus erat et Austriae domui germanicae addictus, dum laudi vertebatur obsequium, et in urbem Fundos, unde maiores exciderant, affectabat producere ditionem. Haec inquietus et inquietator animus agitans, post Caroli funera Antonio principi Liechtensteino 95, Caroli archiducis rectori, ineuntem annum (ut hodie in epistolarum officiis positum) per literas bene feliciterque auspicatus, suo autographo addidit: ut is suam erga Leopoldum fidem recipiat, se suaque imperatori parata dicat, eaque pro temporibus Caesar moderetur rogat. His a Liechtensteino rescriptum: ut Caietanus in officio imperatori grato maneret, et, qua se casus dederit, usurum Caesarem spondet. Hinc ab caesareis administris Romae agentibus ad conspirandum contra Hispanos ducitur sequens, et Sermonetam, munimentum in finibus Regni situm, Germanis offert, e Cisterno, exulum et grassatorum sentina, homines armatos, qui in Regnum irrumpant, promittit.

Caesari Avalo, quas in Regno opes nominisque amplitudinem virtus maiorum et fides in Austrios olim paraverat, ipsius vecordia et in Austrios defectio traxerant in abruptum. Vanum hominis ingenium, cui egregia gentis merita, seclusa virtute, in fastum et insolentiam abiere; haec in perfidiam. Is enim, sub Lacerdio Neapolim profectus, aliquam gratiae

323 ―
partem apud proregem tenuit, Medicaeo, sibi necessario, adnitente. Sed eius non habuit modos: qui, familiarem ab prorege ad se missum non pro dignitate excipiens, de integro, uti par fuit, admittere iussus est. Mox in suae ditionis oppida reversus, cum clientem hispaniensi origine et honeste prognatum contumeliose habuisset, ei, cum prorege iniuriam expostulanti, adactus est singulari certamine — ita hodie inter nobiles purgantur iniuriae — honestatem redintegrare. Hinc proprias ipsius iniurias, uti solent superba ingenia, in odium advertentis immutat. Et, anno fere ante Carolum vita functum, imperatoris obsequio se per literas applicavit, et cum Austriis sanguinis necessitudinem per vaniloquentiam iactare vulgo: prima perfidiae rudimenta. Nam, Caroli supremis obnuntiatis, Picenum et Apuliam et quicquid Vestinorum et Marrucinorum interiacet, per subitam invasionem, imperatori vacua se dediturum dixit. Mox, excepto per nuncium successore Philippo, non defuturum qui in Regno pro imperatore frontem advertat, et in sequenti aestate in dubio bello arsuram Italiam cecinit minabundus. Nec maledicta mera: nam inter haec Vasti arcem, in Regni finibus ad Superum mare sitam, qua fere semper in Regnum hostium irruptio facta, inconsulto prorege, sarcit, turribus fossisque munit, cibatu armisque instruit, et campum, ubi pro arce castra metetur, obsitis oletis, depurat. Hinc in ditionis pontificiae oppida immittit qui exulum et grassatorum, quantum possint, cogant, quique Viennam ad imperatorem pergant, facilem Regni invasionem edoceant atque ad italicam expeditionem perciant stimulentque. At, veritus machinosas literas in commeatu interceptas, hominem sibi fidum Laureti opperiri iubet, qui acceptas certis tabellariis daret. Mox, illato in Italiam bello, per onerarias naves commeatus Venetias mittit, qui in castra germanica convehantur, et improspera belli ab Hispanis Gallisque cum assensu disiicit inter suos. Inter haec cum Galliae Hispaniaeque regibus [Caroli] successionem per literas gratulatur, sive ut utriusque regis de sua fide opinionem ex redditis literis arbitraretur, sive quia civis pudor id expressit invito, sive — quod vero propius — dubia rerum
324 ―
animo versans, ne, inter seditiosos fluctus, ad unam se anchoram attineret. Sed 96, ubi officii gratia non tanta ab regibus habita est ut vastum hominis expleret animum, tum vero de Galliae rege invidiose loqui, hispani regis salutationem irritam insimulare, populorum in Philippum consensionem necquicquam pendere, in Caroli testamentum vitia iacere, ab Philippo regnum abiudicare, Carolo Austriae archiduci ius in monarchiam asserere, per summam impudentiam ausus est. Denique, per quem sua Romae curabantur, imperatoris administris se aperit: suam opem ad Regni motum nisus et auxilia magnifice pollicetur.

Praeterea et in has partes e romanis proceribus profusas vergit opes Livius Odescalchus, mediolanensis [patricius] et Hispanorum in ea ditione beneficiarius, sed ab patruo Innocentio xi pontifice maximo imperatoris gratiae intime admotus: deinde devinctus, ubi Sirmiensium princeps summus ab eodem creatus est.

Sed illa per Sangrium fere omnia ab civibus ad hostes permeant, amoto indicii metu: quod hominum genus in Urbe multum, ubi complures principum regumque legati agunt, et alius alienae reipublicae arcana assequi studet, pontifex omnium. Quod Sangrius simulata fide apud hispaniensem legatum interdiu et palam versat, ut inexploratus ab hispanicae ditioni subditis coniurationis acta consiliaque excipiat: inde ad Vincentium 97 Grimanum cardinalem et Leopoldum Iosephum 98 Lambergensem comitem, Caesaris ad pontificem legatum, nocturnus deponit. Coniurationis fax Grimanus, Venetus, nobili origine, indole vehemens et multiplici consilio, assiduus opere, ob meritorum commertium imperatori carus. Nam et is Caesari foedus italicum cum Allobroge sancitum superiori bello retulit, et Caesar ipsi, magna ob id Galliae regis odia iactanti, ab Innocentio

325 ―
XI cardinalis dignitatem, meriti gratia, suffragatus. Ob haec ipsa Philippo iniquus, omnia comminiscitur, curat, molitur, parat, nihilque intentatum sinit quî Regnum ad Germanos devolvat, ita ut Lambergensi sola eius rei authoritas relicta videretur.

Interea Neapoli eo res progressa: Castellucciae dux per curionem sacrorum ipsius arcis, ingenti promisso precio, complures [, vel Hispanos vel hispana origine,] praesidiarios corrumpit et arcis proditionem depaciscitur 99. Ut vero proregem dent neci locum non defuturum, ubi maiestate exutum, quae eum protutetur, et prorsus incustoditum adoriantur.

Ubi igitur consiliis et ab Neapoli et ab Roma nihil nisi sola manus deesse videbatur, Iosephus Capycius, perferendis mandatis idoneus, prius Romam, inde, cum comitis Lambergensis laudatione, Viennam pergit, ubi ad Caesarem retulit: nobiles bonos ac fortes viros, ab adversis exercitos, a prosperis non occupatos, Caroli regnum quam Philippi malle; paucos, malorum inexpertes, quorum animos brevis Philippi gratia, Ludovici Lacerdae brevior pervaserat, posse quidem Hispanis libertatem, non item fortunas et animos, servitii caussa, gratificari; caetera, omnium animos a Philippo aversos ad Carolum, et Hispanos ipsos principem urbis arcem dedituros. Si eius signa, si castra in Regni finibus visa, haud ullam intercessuram moram, quin totum Regnum dedatur: omni prorsus imparata republica, fines irruptioni patere, et in frequentissima urbe, uti pacatam paucorum, ita infestam 100 multitudinis esse potentiam. Quibus dictis insuper contestatis, foederis leges offert. Regnum ab se Carolo tradendum, armis germanicis stabiliendum a Caesare, et in urbe Neapoli locatum iri iam fundati sedem. Sua Regno iura; civibus praesidia et munimenta permissa; magistratus et imperia exteris incommunicata; certum nobilium senatum, certosque litium modos, et ab iudicibus ad nobiles provocationem fore. Denique coniurationis praemia praecipuis

326 ―
auctoribus 101 petit. Gambacurtae castrorum Regni praefecturam et Plumbini principatum, Montisferrati marchionatum Avalo: quorum alterum beneficium, extincta Ludovisiorum familia, alterum, mantuani ducis ad hostes defectione, in fiscum imperialem cecidisse Caesar intendit [; sed ad illud Gambacurta, ad hoc Avalus successionis ius habet]. Caietano familiarem urbis Fundorum comitatum, unde Hispani Henricum Franciscum Mansfeldium sub belli initia detruderant, Caraphaeis Stiliani, Spinello Tarenti, Hieronymo Capycio Salerni principatum, magnum regis stabuli comitatum Grimaldo, comitatum autem Nolae ipse sibi. Nam Capuanum sat sibi praemii Lacerdii excisum caput dixisse ferunt; sed magis est suum desideriis non dedisse nomen, ne, si aliter se casus dederit, ullum perfidiae vestigium relinquat.

Sensit Germanus nobiles hosce neapolitanos Regni vim sibi petere, nomen Carolo dono dare, et id ipsum meritum praemiis absorberi; sed, tempori obsequens, dum arma in Regnum importet, init foedus, dat quae non tenet. Ita Capycius, bene gesta legatione, ab imperatore praeterea torque gemmis conserto donatus est.

Mox baro Franciscus Chassignetus, ab imperatoris consiliis, Burgundus origine et spectati prudentia viri baronis Insulae filius, in Italiam missus, prius ad Eugenii castra pergit, a quo cum de aestivis impetrare non posset auxilium, de hybernis promissum retulit. Inde Romam petit, ad pontificem in speciem ablegatus, ut ab eo quingenta aureorum nummûm millia mutuo peteret: re vero ut Neapolim imperiales codicillos et ingentem pecuniam in proditionis usus perferret, et Caroli nomine regnum neapolitanum occuparet. Atque ad id ipsum certis mandatis instruitur, ut plebem populariter habeat, ut nobilitati, vetusto Campanorum ingenio superbae, obsequatur, et septem procerum familiae, unde caute opus, [nominatim] perscriptae: quod duae antiqua stirpis indole in Gallos prona, alia magnam summae rei partem sub novo

327 ―
etiam rege teneat, reliquae supra commune peculiari obsequio Philippum sint prosecutae.

Ubi igitur Chassignetus Romam pervenit, a Grimano et Lambergio omnes coniurationis articulos edocetur, et in eo rem esse quo Caietanus, nisi sint alii eiusdem ordinis proceres [qui idem faciant], detrectaret in imperatoris partes aperto marte descendere: sed mox, ubi edoctus Avalum et Capuanum iuvaturos exemplum, de sententia mutatus, arma et equos Romae comparat in tumultum. Re indicata, hispaniensis legatus ab pontifice postulavit ut turbabundum Caietanum pro imperio coërceret in Urbe: ad quae iusta legati desideria, quinquaginta millium aureorum nummûm indicta mulcta, Caietanus Romae coërcitus. Sed is per detrimentosam contumaciam, spreto imperio, relictoque Romae qui in coniuratorum conventus suo nomine adhibeatur, cum Hieronymo Capycio Cisternum pergit; ibique literas, et ab Caesaris administris et suo nomine, ad Avalum misit, quibus eum de coniurationis statu faceret certiorem: ad quae Avalus, facinoris consortium gratulatus, grassatur ad destinata. Praeterea, ut maritimum munimentum nancisceretur, quo ab Tergesti portu (is unus Austrio in Adria patet) traiectos Germanos induceret in Apuliam, clientem, Hispanum origine, olim Manfredoníae arcis praesidiarium, promissis corrumpit ut per arcis speculam, mari imminentem, se suosque armatos noctu in arcem excipiat. Hinc ad Franciscum Benavidium, arcis praefectum, fraudisque imprudentem, scribit ut suo clienti apud proregem eam militiam suffragetur, relatoque suffragio, Neapolim proregi auctorandum mittit.

Per omne id tempus in media Italia hostium castra; Romae vicina potentium in Caesarem studia. Ibidem Sangrii, boni Germanis atque utilis viri, et ab hispano legato ad suos revocati, ab utrisque voluntarium et ignota caussa veluti exilium, domi adversi rumores, foris nuntii turbulenti proregi dubia iniiciunt. Sed caeca coniurationis origo, absurdi progressus, eadem proregi recte factorum opinio et Regni felicitas prohibent metus. Praeterquam enim quod infirmum indicium vulgi

328 ―
temeritas et, gravissimi facinoris ex levi suspitione, amplissimas familias perfidiae arguere providentia periculosa. Denique Medicaei vigilantia, quam in populosissima urbe vel levis peccati auctor non fallit incertus, nullum agitari scelus promittit. Sed tandem, forte Lacerdae proregnum secundante, factum ut quas literas comitis Lambergii domesticus ad Iohannem Viglienam, hispana nec obscura origine hominem, e Theatinorum familia, scripserat, interciperet. Ex iis, utpote de re iamdiu communicata conceptis, nihil praeterea resciri potuit nisi quemdam Iosephum Avenam 102 nomine, siciliensem, cohortis ducem in ordinem redactum, et aliquot Hispanos stipendia emeritos in Regnum conspirasse. Igitur, Vigliena comprehenso, aliae eius literae occupatae: sed ex iis, per sigla scriptis, et per constans Viglienae silentium [et Avenae fugam], insidiarum caput [aliquantisper] occultum.

Dum haec Neapoli agerentur, iam Romae in novissimo conventu apud Grimanum habito — cui etiam Angelus Ceva‐Grimaldus, eques iohannita, interfuit, literasque dedit, quibus Bartholomaeum fratrem in Germanorum partibus confirmabat — turbulenta expeditio decreta. Igitur Chassignetus, Iosephus Capycius et Sangrius, devio itinere, acceptoque ad id duce Caietani cliente, Cisternum pergunt. Angelus manet, eo forte consilio ne tota familia discrimini obiiciatur. At illi, ut in Cisternum perveniunt, cum Caietano et Hieronymo Capycio consilia conferunt, placuitque ut, ubi Beneventum perventum sit, de Capuani sententia aliorumque coniuratorum, qui Neapoli eo convenerint, dies motus edicatur, et ad Avalum literas mittendas curent ut ad condictam diem cum suis instructus agat, quî, motis iam rebus, coniuratis opem ferat, atque ibidem commeatus auxiliis germanicis, paullo post illac mittendis, exprompti sint. His compositis, dati a Casertano armati homines et locorum gnari, qui Chassignetum cum Sangrio et Iosepho Capycio per devia ducant et comitentur. Romae interea Chassigneti et Sangrii absentia insignis et, quia tacita

329 ―
abitio, suspitiosa. Igitur Hispaniarum legatus ad proregem cum de ea re literas, tum Chassigneti, quo facilior agnitio, iconem miserat, et ob haec ipsa a Medicaeo per publica urbis hospitia, una atque item altera nocte, undique conquisitum, et per crateris neapolitani maritima; sed nequicquam, nam Beneventi citra omnem offensionem consistunt.

Per hos dies Vigliena, quaestionis impatientia tandem victus, aliquot ex patriciorum ordine coniurasse, et Franciscum Torresium, hispana stirpe iesuitam, coniurationis intime conscium indicavit. Cum enim coniuratio et Romae et Neapoli machinaretur, et Torresii pater, Regno interdictus, in caesarei legati domo versaret, commodus coniuratis Franciscus filius visus est, qui negotia coniurationis utrinque excepta per literas Neapoli Spinellio, Romae patri communicaret. Igitur confestim Torresium comprehendi imperatum; sed res pro voto non cecidit, nam executores, falsi, in alio imperata fecerunt. Ibi tum inquisitor maiestatis instare, urgere provincialem, eius familiae rectorem, ut Torresium omnesque eius literas quantum maturius traderet, et quicquid de Torresio excipi posset ad iudices maiestatis deferret. Sed, dum provincialis cessat, in territorio pontificio, usquequaque Regni porriguntur fines, in ferrum iri perlatum est. Quapropter prorex Iohanni Hieronymo Aquavivio Atrii duci summum armorum imperium in Picentibus et Vestinis demandavit, ut vir ibi authoritate et ditione potens contra ausa staret, atque adeo a Marco 103 Carofalo, Aquilae praeside, et Fundis et vicinis Ausonum vicis oppidis pagisque arma imperari iussit. [Per haec tentamina et cauta proregis Spinellus, absterritus ab incoepto, in desertum coenobium, extra Medinam portam situm, clam omnibus se recepit; sed, a Malitia vestigatus et levitatis increpatus, in facinoris consummatum retractus.]

Iam Beneventum interea [, ut supra dictum est,] Chassignetus cum cetero comitatu pervenerat, ibique cum Capuano congressus habiti, consilia collata: plurima insuper repraesentata

330 ―
pecunia, ab hoc hominum in turbam gregandorum obtentu accepta, ab illo et in sceleris authoramentum data. Sed homo, nec fidei gnarus neque perfidiae, per id ipsum tempus ad proregem ablegat qui ipsum cum eo de summa Regni collocuturum dicat. Gratiam prorex officii habuit quidem; sed, quando non liceret proscripto coram, monuit uti per internuncium id ipsum sibi communicaret. Nihil eiusmodi Capuanus, ut qui non Regno curat, sed sibi cautum, et, ut locuplete suae fidei teste instruatur, si adversa cadant, cum Ludovico Parisano, Montisfusci praeside, idem quod cum prorege agit, idemque responsum. Et vero Sangrius, Capuani prudens, eum non ex bona fide agere sentiebat, et Chassigneto, subinde ab eo, iniiciebat vanitatis metum; sed aspernatus.

Malitia interim, certior factus coniuratos ab Roma iam Beneventi consistere, Bartholomaeum Grimaldum ab Inarime, Tiberium Caraphaeum ab urbe misit, qui de rerum statu advenientes docerent. Ubi omnia utrinque in medium adducta et explorata, de coniuratorum sententia nox VII idus octobris timoribus, irae, odiis condicitur finis, et ex compacto Cisterni ad Avalum in Regni fines scriptum, Neapolim Tiberius scelerati foederis volumen perfert ad reliquos. Tum maxime in urbe fervere coniuratio, et ab auctoribus in quamplurimos vel e multitudine homines, quorum ope usus erat, suffundi coepit; sed suis sacris, ea religione incussa, fidem [et taciturnitatem] conciliant, inditio facto, extemplo civitatem in turbas ruere, et concitatae multitudinis furorem indici minitantur. Tum maxime celebre inter imae plebis homines dictum quod futurum motum significabat. Id enim erat castrensis vox Germanorum, vim et arma inferentium, quae, a Caroli morte in urbem illata et, uti fit, corrupta, in vulgare abiit «scomma», cui mox illud interrogabant: «an sequenti die ius diceretur», quod, vernacula voce prolatum, anceps efficiebat dictum: «an ius postulantibus pateret» et «an tribunalia prorsus starent». Haec eventus explicuit, nisi nimia hominum sit curiositas, quod cuiusque effecti caussam quaerant, vel imbecillitas, quod arripiant. Magis advertendae atroces per urbem minae; sed

331 ―
rei suopte ingenio occultae ipsa celebritas fidem derogat. Et Roma, Venetiis et Amstelodamo usque funesta nuntia; ad inde locorum desiderari Regno quae metui videbantur. Et Telesiae ducem insula excessisse renuntiatum; sed, quia saepe connivente prorege factum, tristi coniecturae locus ademptus: magis tamen coniurati formidandi, ipsi formidant.

Cum enim tabellarius ad Avalum missus, veritus ne in regiorum fines custodientium manus veniret, ex itinere reversus esset, et in urbe per Medicaeum peregre advenientium conquisitio facta, coniurati, cum per eiusmodi occupata proregis, tum quia proximis diebus Torresii comprehensio tentata, veriti ne, diutius cunctando, ausa irrita facerent, incoeptum in brevius contrahunt, et xiii kal. octobris effectum dare constituunt. Tum enim temporis octondiale sacrum divo Ianuario, maiorum gentium indigeti, in urbe celebrabatur, per quod tempus nocturnum spectaculum populo exhibetur ad pyramidem divo extructam, eoque institutum ut prima nocte prorex et proregina spectatum eant. Sed eos Tiberius Caraphaeus de sententia deiecit, quod satis inauspicato tantam rem, quanta sit Regnum Caesari vindicare, aggrediantur, qui principis tutelaris sacra sanguine et caede polluerent, et foedum memoratu ab nobilibus viris Lacerdium, dum optimae matronae tegeret latus, obtruncatum. Si aliis alia stet sententia, se prius trucident rogat, flagitat, instat quam consciscat facinus [viro] religioso, cive, nobili indignum. Eo itaque disiecto consilio, ix kal. octobris atra nox et in scelus eruptura profertur.

Hic vero pictores imitari operae pretium arbitror, et, quo pacto ii, quas principes imagines in tabularum prominentiis statuunt, eas expressius et curiosius imitantur, minores vero in recessibus rudius pingunt; ita et ipse quae in primis coniurati ausi sunt, proregis necem, arcisque principis occupatum, eorum icones legentium oculis diligentius exponam.

Ludovicus, duplici stemmate, altero Foixiorum paternam originem ad divum Ludovicum Galliae regem, Lacerdarum altero maternam ad Petrum Castellae regem, cognomento Crudelem, refert. Is, amplissimo censu natus, inter obsequia

332 ―
eductus, decoro corpore regios animos gerit; sui liberalis, ab sordibus abhorrens, magnificentissimo cultu gaudet; iustus propositi, in re praesenti dexter, [mire] memor acti, magis callidus futuri, gestat indolem regno parem. Arx vero in media urbe ad mare quadrata facie sita, quam quoquoversus ad urbem duplex alta fossa circumdat: inter fossas obstructa lorica ingentibus propugnaculis ad angulos consita. Ad orientem [solem] primus aditus per pontem patet; et parte maxime adversa per alium pontem regias aedes attingit; per totam regionem pone loricam aedes et casae constructae, quas et milites et pagani, ad mille, cum familiis inhabitant. Sanctiora arcis altissimis et aeque ingentibus ad angulos excitata turribus; eoque per lapideum pontem, interiori fossae imminentem, penetratur, aditu ad septemtriones per binas portas patente, quae duabus turribus, una ad angulum, altera iuxta excitata, ac duobus praestructis propugnaculis continentur: extima quidem [porta], Saracenorum more, deiectilis, intima ex aere per summum artificium caelata, atque super huius vestibulo triumphalis Alphonsi Aragonii regis arcus, inter turres usque ad earum fastigium [graphice et] magnificenter extructus. In arcis penetralibus regiae aedes, ubi et olim regius thesaurus, hodie armamentarium Regno dignum.

Adventante igitur discriminis die, quem in sequenti nocte proregem opportunum caedi auriga, paucis ante diebus de eius familia dimissus, dixit, Sangrius, Chassignetus, Capycius et Grimaldus Benevento, per Malitiam accersiti, Neapolim noctu adveniunt. Nam Capuanus mansit, qui insequenti nocte, ut dicebat, cum auxiliis praesto esset: re autem, ut integer per aliena pericula, quo ausa erumpant, specularetur. Profectis igitur idem Malitia et Gambacurta ad vicum Casoriam dictum, ad tertium ab urbe lapidem, prima luce obviam facti; veritique frequentem et interdianum ad urbem aditum, quo fallantur inditia, in ultimo Divae Mariae Virginum Reginae suburbio, in crypta ad divi Ianuarii ptochotropheium, per cuiusdam sutoris aedes in cryptam pertinentes, Malitia ad insequentem usque noctem occultos agere curat.

333 ―

Eo enim per rudera et sentes angusta semita et deserta subducit, quo primus montis hiatus, ad occidentem solem spectans, arcuatam ex ipso coemento cameram exhibet, ubi vetusta Christianorum visitur aedes: sed lacunar et parietes incondite picti, simulacra infabre sculpta, barbaricae inscriptiones. Pone aram quoquoversus fornices in penitissimum usque montem cavati, qui ampliores altioresque, qui [ab his] alii, et per eos passim ac temere in alios divertitur, aut in profundiores iuxta ac per cuniculos declinatur. Alios mons, vetustate subsidens, penitus intercluserat; in alios, veluti per theatri vomitoria, pervenitur; omnia sepulchretum ostentant. Sed sepulchra, uti armaria, alia super aliis, pro cuiusque aetatis modo, effossa: ea forte communia quae in fornicum parietibus prominent; certa vero passim ubi incrustati recessus et versicoloribus lapillis conserti, ibique intus arae, et post eas, instar columbariorum vel iuxta ac labra balneorum, sepulchra. Undique caecus horror, ossa, religio.

Dum qui supra memorati his se latebris tegunt, ab Spinellio aliquot proregis servi, per aurigam corrupti, et quidam lanista de proregis caede [sequenti nocte] transigenda admonentur. Armamentarii curator octoginta hominibus arma instruit, et, ne ulla mora occupationi fiat, in loco vestibulo arcis proximo cuncta componi destinat. Alius, vestium interpolator, iam vergente ad occasum die, quinquaginta homines, alios ab aliis secretos, in arcem immittit, qui cum triginta praesidiariis militibus armis instruantur in turbam. Spinellio, prodendae arcis authori, negocium datum ut prima nocte arcem subintret, et, signo foris dato (quod, secuta proregis caede, dari convenit), cum eo armatorum hominum globo per subitum tumultum arcis potiatur. Tum vero, his consiliis perpetratis, ad tormentorum boatum, archiducis imaginem, ad id ipsum Vienna allatam, in arce figere; civitatem ad acclamandum archiduci movere; et extemplo Lambergensem rei gestae facere certiorem, qui ad Eugenium scribat ut de castris auxilia per Picentes ferantur et, uti perhibent, Grimanum mittat, qui, usque ad Caroli adventum, eius vices in Regno gerat.

334 ―

Sed Regni fortuna, quam ipsi in nullam negotii partem asciverant sociam, pro suo iure omnia vindicavit. Nam praenimia illa cautio, ut cuncta arma quam proxime primum arcis vestibulum prompta essent, caussam fecit inditio. Etenim eius loci inquilinus, quicum res ab armamentarii curatore communicari oportuit, confestim ad Nicolaum Nicodemum fratrem facinus detulit. Hic, rem foedam abominatus, admonito fratre ut arte hominem tractet, qua neque durus in suspicionem veniat, neque facilis in crimen ruat, e vestigio Nicolaum Sersalem, ab institutione puerorum proregis et suum intime familiarem, convenit: nec rogat modo, sed instat ut sibi, de summa rerum cum prorege acturo, ad eum meridiantem praeberet tum difficilem aditum. Tandem admissus, proregi coniurationem, nedum indicat, persuadet. Ibi prorex, ut sit spatium ad ausa occupanda, nec [tamen] eo disturbentur, Nicodemo mandat ut frater cum armamentarii curatore rem trahat ad insequentem diem. Hinc Medicaeum et Restaynum Cantelmum, Populensium ducem et munimentis Regni praefectum, accersiri iubet: sed Cantelmus cum Iacobo fratre cardinali in Puteolanum ierant rusticatum; Maedicaeus praesto fuit. Igitur cum eo prorex, an ut coniuratos fallat, in viam a se Caelimetinensem dictam solens gestatum pergit, ibique de Felicis Lanzinae domo, ubi tum forte maiestatis iuditium habebatur, per famulum in regias aedes convocat iudices. Per quod importunum nec rite emissum imperium sensit magistratus quid fervidi instare: quamobrem, ne loci mutationem insignem facerent, diversi domum repetunt quisque suam, inde in regiam concedunt.

Iam secunda noctis vertebat hora, quum indicis frater arma apud se componi per fictas causas distulerat; cumque Spinellius ultra condictam horam subire arcem cessasset, occasione [ita] se dante, alios nectunt dolos. Cum enim boves suprema nocte in arcem ad lanienam agendae essent, eadem ipsa nox et commoda visa est, ut ne proregis caedes ab arcis occupatu diffinderetur. Itaque, insidiis pro re nata compositis, qui in arcem ab interpolatore immissi [sunt], sensim egressi:

335 ―
centurionis [autem] filius, foris solitus pernoctare, ob id ipsum in arcem ea nocte dormitum se recepit. Sub hos ipsos horarum articulos armamentarii curator in arce domi suae comprehensus; et, exorata capitis poena per iudicem quo facilior inde confessio sceleris, coniuratio fere omnis retecta. Ibi tum, centurionis filio correpto, confessio contestata.

Tum vero horror undique et festinatio. Interea praecipui coniurati ex adversum arci, in quatuor rhedis, ad proregis necem intenti instructique insidebant, et quisque, eventi anxius, diversus animo trahitur. Qui cupiunt et horrent simul; qui festinant et cessant una: omnes tamen illud tempus affectant quo desinant uri et odisse.

At prorex interim, belli consilio advocato, cui et Cantelmus interfuit, circiter tertiam noctis horam, per adversum pontem, novum praesidium in arcem per silentium immitti, et stationarios ad portum pro porta arcis arma conferre eique praesidere imperat. Per quae insolentia custodes, coniurationis conscii, quod res erat rati, se dant in fossam praecipites. Foris vero coniurati, ubi evidentibus signis coniurationem patefactam coniiciunt, partim frementes, partim trepidi, omnes festinantes, ptochotropheium repetunt. Ibi, ad summam rerum omnium desperationem adacti, quisque suum authorem, primus author incusabat fortunam, et ancipiti malo se urgeri intelligunt, nec quo se dent praecipites sciunt: fugane declinent an tumultu praevertant poenas. Hinc sententiis certatum.

Sangrius fugae fit author. — Audendo — ait — sat Caesari impletam fidem. Neminem enim posse polliceri quae sunt in ditione fortunae. Ubi regna armata vi petuntur et forte male pugnatum sit, rei male gestae duces non imputari: quidni item, ubi ex insidiis? Et bello utique corporibus imperari, quae vi coërceri possis; in coniurationibus parendum animis, qui nonnisi pudore et bona fide contineantur, neque occludendam viam quae ad inficiandum facinus patet. Fuga enim indicari reos, sed non convinci. Quin, si fugiant integri, nullo ausi relicto vestigio, excandescere in profugorum necessariis odium Hispanorum; unde iustiores de integro [fore] insidias et

336 ―
Caesaris nomini consulendum. Coniurationes enim esse magna affectantium: tumultus vero et a vilissimis plebibus excitari.

Eiusdem sententiae est Chassignetus. At Gambacurta turbandum censet, et eiusmodi verbis populares coniurationis dicitur allocutus: — Ecquidnam reliqui habemus, nullo censu, nullo lare, nullo nomine? Patria extorres, nostris abominandi et iuxta Caesari ac Philippo invisi? Unus igitur est salutis gradus, quam ultra citraque omnia sunt in profundum abrupta. Tentemus! Desperatio urget quidem, sed consulta. Cum nullus in Italia hostis hispano infestus nomini ageret, et multa Hispanorum millia huic urbi praesidio essent, plebis lutum ac sordes, annum fere, civile bellum contra regios traxerant: nos vero, domi nobiles, Germanorum castris in Italiae meditullio positis, expeditis consciorum auxiliis, plebis vero studiis ad Caesarem pronis, urbe omnino nudata praesidiis, in ipso conatu opprimemur? Et, Lacerda occiso et occupata arce, turbandum erat: an tum honestior turba quia tutior? Non tumultus, sed caussae spectandae. Vilium plebium viles, qui pro vili lucro excitantur: pro regnis vindicandis, regii.

Gambacurtae sententiam Malitia constantissime urget: itaque obtinuit.

Per eam ipsam horam prorex, postquam arcem, novo immisso praesidio, ab stationariis coniuratis, Cantelmi opera, lustraverat, de comprehendendis coniurationis authoribus cum Medicaeo consultabat. Neque enim de nocturno fure aut raptore virginis agebatur: nam magna coniuratorum indicata nomina magna item protendere indicabantur, et supra tenues Hispanorum vires in urbe promissi tumultus instabat timor. Quod res edocuit, nam coniurati, concito motu, iras occupant regiorum.

Itaque ausi pertinaces, intempesta nocte, cum parva armatorum hominum manu, pessimum incoeptant facinus; et quae loca vilior plebs incolit, eo contendunt. Nam ita eius urbis regiones fortene an consilio divisae, ut ab Castello Novo, orientem versus, inferior pars ab ima plebe et quaestum facientibus, tumulosior ab nobilibus modestisque civibus incolatur. Ibi igitur quieta movere statuunt ubi magis mobile vulgus agitat.

337 ―
Et principio carceres sericariorum petunt: mox, cum inde abductis, lanariorum custodias effringunt. Aucto itaque turbulentorum globo, proclamare ad libertatem, acclamare imperatori, per decennium vectigalium immunitatem edicere: iam adesse archiducem Austriae, et pro eo temerariae plebi baronem Chassignetum supponere.

Sub hos clamores et caecos et importunos, per quam supra descripsimus plebeiorum regionem omnia luminibus collucere, quibus, pars de aedium fenestris, alii de vestibulis, quid huius esset explorare, et [sensim] multitudo in Germanorum partes ab Hispanis seorsum ire. Ubi ad tormentarios et gladiarios ventum [est], tabernis recludi iussis, ingens armorum vis deprompta, et plebs inermis instructa. Hinc ubi locorum vel portorium penditur vel vectigal, saeviendi principium, et omnes ea de re corrupti ac perditi codices. Ipsi vero turbae primores, dubia adhuc luce, ut suas magnis nominibus confirment partes, personati obequitantes, alius alium Casertanorum principem, Vasti marchionem, principem Ariciae appellant. Orto demum die, archiducis imaginem, germanicarum partium signum, praeseferre. Et seditionis auctores imprudenti plebi alia iactitare: archiducem non procul ab urbe abesse; principem Ariciensium quingentos, mille principem Casertanorum, Vasti marchionem tantundem armatorum hominum in sequenti nocte ducturos; decem millia Germanorum in finibus Regni adesse. Et pecuniarum largitione [suis] dictis locupletant fidem.

In eo nocturno per inferiorem urbem discursu, Gambacurta, tum ad piscatorum Macellum, tum in via Coriariorum et ad Mercatum certa cum eorum [civium] popularibus habuisse colloquia dicitur, eosque, maximis praemiis propositis, invitasse ut cunctis sui ordinis atque loci ad turbandum authores fierent et, sarmentorum picatis fascibus et ferreis uncis, propriis ipsorum armis, instructi, vellent in eius partibus esse. Sunt enim id genus cives, ut omnium viles, ita feroces; nihil futuri solliciti, ut qui in diem vivunt; frequentissimo numero, quia suas opes in una sobole omnes collocant; animo maxime consentienti, nam inter se unos consuetudines agitant; et, cum ab

338 ―
patriciis quam longissime distent, ita maxime abhorrent. Quamobrem alios benigne quidem respondisse fertur velle ea de re cum suis deliberare; alios modeste his verbis negasse: — Vos meliorem captatis fortunam: nos nostra contenti vivimus. — Sed et ex iis unum, non sine invidia: — Nobis, gravissimo vectigalium onere urbem allevare eique Caroli V iura asserere, Masanello duce, conatis, quos patricios par erat iuxta tenuiorum desideria promovere 104, vos obstitistis; nostrique ordinis vestra potentia, unde minime decuit, ita opes afflictae, ut fere nemo sit eorum quos nunc in dubia et ardua vocatis, cui, per crudelissimos cruciatus et pessimas cruces, parentum orbitatem non fecissetis. Esset modo ut vices rependeremus; sed praestat vestra pericula spectare tutos.

Plus tamen paganorum Xaverius Pansutus in scelus abduxerat. Is enim bono studiorum cultu familiae modestiam ornabat, et paucis ante mensibus ad literarias dissertationes, pro eruditione proregis, in certum literatorum hominum coetum ad id ipsum institutum honorifice admissus; sed, in spetiem comis obsequii, nescium et gloriae intemperantem gestabat animum. Is autem 105 a Xaverio Rocca, patritio iuvene, quem Malitia transformavit, et a Tiberio Caraphaeo in germanicas tractus partes, in Mercato 106 amarulentam in praesentia habuit invectivam; eaque quamplurimos paganos, qui de vicinis vicis ad nundinas tum forte convenerant, in turbam concivit.

Cum his igitur et graviori neapolitanae plebis faece in castellum ad Capuanam portam, ubi olim regiae aedes extructae, postea maiorum magistratuum tribunalia, contendunt, et in praecipua odiorum materia insignis indulgentia irarum. Nam, ut eo turbae authores adveniunt, novam reipublicae formam, novas quaestiones, nova iuditia polliciti, arcem penitus vastandam permittunt. Ibi lymphati portis insultant postesque a cardine eruunt; ferreas crates extrudunt; subsellia iuris patronorum,

339 ―
magistratuum tribunalia confringunt; laquearia pessumdant; quaestionum actionumque acta, Regni latercula, fisci rationaria, diripiunt, lacerant, dissipant et incendunt; et trium fere horarum spatio omnia foedissime vastant quae, ab Regno constituto, cum civilibus tum externis bellis, ab omni iniuria per summam sanctitatem integra fuerant. Inde ad ducentos reos e custodia liberarunt. Sed alii eorum partes secuti, alii, ingratiis abducti, magistratibus, quorum copia fieret, se coram consistere: quod exemplum, qui rei ad sacras aedes confugerant, in utramque partem traxerunt. Inter eam vastationem, Antonii Plastenae, reorum custodiae praefecti, aedes, in arce sitas, diripiunt, et, dum quisque sibi eum comprehensum neci deposcit, diu inter complures certatum; sed tandem, iniuriam merito apponentes, vulgari mobilitate dimittunt incolumem. Aliis Gambacurta Philippum Vignapianam, regium criminum accusatorem, fortunis omnibus obiicit spoliandum. Norat enim eum, tum ipsius vi magistratus, tum quod acer ac durus magis videri vellet, invisum et gravem. Et de ea vicinia alii magistratus multa veste et vase direpti.

Inter haec ausa incoepta et data, Gambacurta Divi Laurentii templum et turrim occupat, et septemvirorum civitatis substructas turri aedes locum novandis rebus optat, eoque civibus ad arma conventum iubet. Sed plebs, suo ipsius intenta malo, iam ad dissipanda eius collegii acta sese applicarant, et sane rem brevi confecissent nisi Tiberius Caraphaeus eos ab incoepto absterreret, ne quae ab regibus civitati concessa sunt beneficia, eorum codicillos et volumina perdant. Mox munitissima Divae Clarae turris a Caraphaeis occupata, et horreum publicum antecaptum, ac, interea rerum, carceres macellariorum, navalium ac militarium effracti, direpti, vastati. Quare Iacobus Cantelmus cardinalis et Laurentius Casonius, pontificis internuncius, ne quid eius et suis custodiis accidat veriti, ultro reos liberarunt.

Itaque per quas omnes supra memoravimus vias tumultuosi undique, districtis gladiis aut igneis tormentis, magna vero pars praeustis sudibus aut obtusis ensibus, confertim ac

340 ―
turbatim discurrere. Pauci vero rem serio agere: per iocum magis ac lasciviam reliqui; sed nonnisi vilissimi homines, nequam, ignavi, aere alieno graves, criminibus cooperti, qui alea, vino, venere sua prodegerunt. Nemo unus, inter eam populi faecem, cui ab opera obcalluerat manus; nemo cui modicus lar, parvus agellus; omnes quibus, praeter spem et vitam, nihil reliqui erat. Cuncti autem artifices ac mercatores, officinis ac tabernis occlusis, domi se continere. Modesti cives et quamplurimi privatae fortunae nobiles, omnes trepidi ac festinantes, suorum securitati studebant: virgines filias matresque familiarum in sanctimonialium claustra subducere, eoque chariora subinferre. Magistratus vero ac splendidiores patricii in Hispanorum partes concedere. Sed omnes, circumtoniti ab nobilitate civitatem turbatam, obstupescebant: Telesianorum ducem ita suae florenti fortunae ingratum, ita ab Ludovico prorege benefactorum immemorem, et Tiberium Caraphaeum, in virtutis exemplum compositum, eo evasisse admirabantur. At vero de Vasti marchione, Casertae et Ariciaeque principibus adversi rumores. Alii namque tantas opes, tanta nomina antiqua et tuta prae novis incertisque posthabita, vix animum inducere poterant, et [magis] ad confirmandas Germanorum partes, haec magna pignora, hos magnos obsides imperatori datos iactitari: alii, contra, vera reputabant. [Hinc pulcherrimam civitatis faciem misere deformatam conquerebantur, omnia tetra foedaque civilis belli providebant, et imminentes ab Ludovico XIV iras horrescere.]

[Interea temporis haec,] paullo post tumultum incoeptum, prorex 107, excepta eius fama, confestim, in quibus Regni decus esset et in iis praesidium ratus, civitatis principes, qui tum in urbe erant, et praeterea tribunum plebis, ne, qua vi illata, turbatores in suos averterent usus, ad se accersiri iussit. Nam qui potentia florentes in novis rebus, spectabiliores prostabant iniuriis. Medicaeus et Cantelmus, uti et iudices maiestatis [a die superiore] usque, proregi astiterunt, et nocte, quae in patentibus

341 ―
campis solet praelia dirimere, nihil tentandum censent. Tum prorex, ut seditiosis famam tumultus per Regnum occupet, ad provinciarum praesides scribit: «aliquot privatae fortunae nobiles, coniuratione indicata, ad desperationem pessundatos, nulla occupata arce, civitatem turbasse; et coniurationes iudicatas iuxta ac nullas; et turbatam alieno instinctu plebem facile tranquillari: quod suam quisque provinciam in Philippi fide 108 contineat, et pro iurisdictionis modo Regni barones debitae fidelitatis admoneat, armisque imperatis Regni munimenta confirmet». Eiusdem sententiae literas et ad potentiores Regni proceres, et ad maritimas crateris urbes, et ad quem Campaniae commissarium dicunt, misit, ac unde licuit sibi commeatus et auxilia ferri iussit. Mox in insula Inarime arci praefectum suffecit. Id enim munimentum, e vivo saxo insulae adiacente undique altissime abruptum, saepe olim neapolitanos reges ab diutinis hostium obsidionibus et difficillimis sustentavit; at hispani principes eius, uti et totius insulae praefecturam, Avalis Vasti marchionibus beneficio concesserunt.

Dum haec a prorege agerentur ab dubia usque luce, alii post alios, et Regni proceres et magistratus et aliquot plebis decuriones cum tribuno in regias partes concedunt. Cum his Hieronymus et Bernardinus Aquavivii, de quibus duplex rumor. Alii namque ferunt, quia non processerant destinata, coniurationis causam deseruisse; alii ut regiam explorarent ac proderent. Septemviri autem civitatis, non accersiti a prorege, aliquandiu cunctantur, nam supremo mane alii, alii meridie exacto in regias aedes conveniunt. Sed, ut alius post alium advenit, ita de seditiosorum numero alia perferunt: qui universam imam plebem seorsum ivisse; qui vilissimam eius partem; complures ad sexaginta civium millia turbata; alii centum patricios seditionis authores; alii quod res erat. Hinc prorex, ut certa comperiat, modestis civibus fretus, plebis decuriones 109 mittit copias seditiosorum exploraturos.

342 ―

Interea in regiis aedibus foedissime trepidatum. Etenim, in ultima Toletana via temere fuga nata (ut sunt in metus proni animi semel perculsi), alii, fugae causam, quae mentes occupabat, rati, item fugere occipiunt. Hinc, inter fugiendum, falso nata fama ingentem seditiosorum vim, qui proregem trucident, in regias aedes irruere. Hinc plurima aurigarum famulorumque multitudo, quae in aedium regiarum area consistebant, ea fama, per fugam contestata, exterrefacti, famuli aedium regiarum fores mari proximos metus impetu effringunt, aurigae in viam Gusmanam effusissimam fugam effundunt. Eo regiorum tumultu, alii, Dominici ab Dominico Poliensium marchionis ductu, infestis armis contra vanum horrorem ab regia erumpunt; qui alii interiores proregi aderant, de eius salute soliciti, petere, efflagitare ut se in arcem recipiat. Quin Carolus Caraphaeus, Matalunensium ducis maior natu filius, illud proregi anxius dictitabat: eum nec inter seipsos agere tutum. Ad haec prorex negare primo, mox obsecrantium obsequio cedere.

In his erat Nicolaus Navarretus Tertiae marchio, qui, comperto dubia luce tumultu, confestim ad regiam convolavit, tantum moratus, dum tribules iam seditionem facientes sua authoritate ad Philippi obsequium revocasset: mox, in itinere turbantium globum offendens, ense stricto, agitasset in fugam. Is igitur, ubi vidit proregem iam in arcem concedere, quadam fidei intemperantia sistit, haec allocutus: — Non tuum est, prorex, populo a te complures annos graviter moderato victum ostendere animum quem non vicit, nam quod ingenitum subditis est in rectores obsequium, tu longo regiminis usu etiam confirmasti. Saepe summi belli duces seditiosos exercitos ad officium sola praesentia revocarunt: apud populum vero longo pacis otio torpentem quantum authoritatis obtineas expende. Ipse multam civium vim, in aedium vicinia turbabundam, modo discinctus et soleatus, in Philippi fide compescui: aliam in itinere unus fugavi. Vide, quaeso, ecquid tu possis, prorex, et, Lacerdius prorex, cogita, ne tumultuosi quid possint sentiant. Hic est regia, hic agit Philippus, hic cum ista nobilitate praesidio mane. Ego vero in pericula cedam.

343 ―

Ibi prorex et se et virum continuit, inquiens non oportere in tam ancipites usus tantam virtutem, praesidiis nudatam, obiectari: seque cum iis nobilibus pro regia mortem oppetiturum. Sed mox Emmanuel a Sylva, siciliensi classi praefectus, qui paucis ante diebus [forte fortuna] cum duabus triremibus ad eam oram appulerat: — Quin, prorex, — ait — te in arcem recipe; nam quis erit unquam, si modo non est, huius munimenti usus? Tuam coniurati vitam sua conspiratione petierunt, et seditione petent. Haec detestanda sensa iam fervent in civitate: posse principi inferri necem. Te igitur sola principis sanctitas non tutatur. Deinde arcesne et praesidia vitam principis, an haec potius illa custodiat, non plane internosco. De te facias coniecturam. Non sat fuit coniuratis arcis proditio: tuum insuper caput prodendum erat. Certe, nullo rectore, quisque nostrum, vel Philippo fidissimus, vellet imperare: en dissipata maiestas! Adi igitur arcem, et hic intus regnum Philippo serves.

Itaque prorex Emmanuelis paruit authoritati, arcemque iniit, quo [, praeter magistratus ac proceres,] Anna Gironia proregina, omnis familia et multae splendidiores matronae se receperunt 110; et pro regiis aedibus duae praetorianorum turmae in bivio ad Castellum Novum et ad viam Toletanam praesidio locatae.

Inter hanc Hispanorum cunctationem, Gambacurta, cum plebem, perpetratis direptionibus, sat ad scelus confirmatam putaret, alias deinceps, capitis poena, interdixit; et continuo sane cessatum. Quae res aliis magni atque implacabilis motus praecipuo fuit inditio: nam ea turbandi et quiescendi aequabilitate et constantia, civitatem iam stare crederes. Aliis vero, non altius sed verius coniectantibus, Gambacurta scelere abuti visus est, quod mox re ipsa compertum: nam, direptionibus vetitis, ex egentibus perditisque hominibus, ad turbandum eo incitamento commotis, sordidi, in captandis commodis non ultra occupati, confestim ad pericula applicuerunt;

344 ―
facinorosis vero privata exerceri odia interdictis, irae, quae unae audacibus animos faciunt, deferbuere. Inde dilabi coeptum. Is interea tabellarium portu solvere iubet ad Casertanum, ut sibi iam turbanti pacta ferat auxilia, et praeterea quaedam belli minora tormenta advehat, quae iam Terracinae tum temporis ad id ipsum in naves imponebantur. Tandem, ut iure agere videretur, ad septemviralium aedium moenianum fixa archiducis imagine, pro turbulenta concione, praecone praeeunte, quam mox referam, de Regno rogationem tulit: cui ipse, recitatorem passim interpellans, manu acclamationes petebat.

Cum tam patricii quam plebs, fidissimus populus neapolitanus memoria repeteremus quamdiu externarum nationum pertulerimus iugum (rem sane antiqua Italiae gloria, et imprimis hoc florentissimo Regno, cui semper suus proprius fuit princeps, indignam!), cumque ad animum revocaremus quot quantaque, eo deplorando rerum statu, mala perpessi sumus, ac, in praesentia, morte Caroli ii herede legitimo destituti, omni iuramenti religione soluti, agamus; post longam ac prudentem animi reputationem, regem creare decrevimus, qui in hac urbe, Regni capite et provinciaram regula, regiam locet sedem. Quamobrem, cum in archiduce Carolo Austrio, praeter augustissimae familiae decora, cunctae conspicui principis dotes coëant, eum nostrum regem volumus et iubemus, animis freti (ut ex regiis eius codicillis patebit) eum suis semper victricibus armis brevi nobis affuturum, et quibusvis facturum obviam, qui huic nostro praeclaro incoepto resistere audeant. Ea igitur de re, hoc edictum concepimus, quo et nostram Dei pietatem et charitatem reipublicae, huius facti caussas, et praesentes et posteri probent. Itaque, Caroli vi 111, nostri regis, nomine, cunctis huius civitatis ordinibus edicimus, qui, si in sua perstent perfidia et, gens vilissime ad servitutem nata, porro vivere velint, neque ad insequentis diei mane ab Hispanis ad nos defecerint, proscripti sint; eorum domus diripiantur, incendantur; ex nobilium curiarum albo deleantur; eoque honore modesti omnes, qui debitam servaverint fidem, donentur.

Neapoli, IX kal. octobris anno MDCCI.

345 ―

Edicti vero clausulam Grimaldus dicitur adiecisse, odio forte memori quod, pluries in nobilibus neapolitanis adscribi postulans, repulsam desiderii reportavit. Mox ad militum delectum applicitum, et, uti quisque dabat nomen, armis instruebatur a 112 Gambacurta, Chassignetus stipendia repraesentabat.

Sed, dum Gambacurta suas stabilire partes saevo edicto curat, [eas] prorex, alio per clementiam concepto, debilitat, ut qui, lapsi a rebellibus fervente seditione, ad regios transeant, peccatum iis abeat impune. Itaque, eius exemplaribus in infestarum regionum confinio propositis, non modo complures criminis rei, facinorosi ac proscripti, sed et aliqui subsummi turbatores ad Hispanos transfugere.

Sub id temporis, inter postremam carcerum militarium direptionem, aliquot direptorum ab urbanis excubiis, caedem vindicante aut ulciscente nemine, occubuere. Et alia turbata multitudo, dum, stolide minax, in stationarios ad portum probra congerit atque in [viros] perferentes iniuriarum insultat, unius demum occidione, reliqui per summam trepidationem fugati.

Interea plebis decuriones, ex vilioris urbis tribubus regressi, civium ordines, unde clades timenda, pacatos referunt. Sed nihilo tamen magis Hispani vix animum inducere poterant, non omnem seorsum plebem ivisse, quae tanta confidentia tot foeda, quae supra retulimus, civitati damna brevi horarum spatio dedisset; quapropter haud facile expediebatur quod summus togatorum senatus consilium dederat: primis seditiosorum conatibus occurrendum. Nam aliquot proceres non oportere censebant, ne — quod facile factu seditiosis erat, quando in urbe loca insidiis apta sunt omnia, — quae paucae copiae munimentis vix praesidio sat essent, eas, in cuiusque viae angustiis, a fronte, a tergo et de locis superioribus circumveniant ac foedissime contrucident. Tutius consilium, quando regiis pateat mare, duabus e Sicilia triremibus forte appulsis, in arcem convehi quae ad sustendandam obsidionem tantisper sint satis, dum auxilia de vicina Gallia ferantur.

346 ―

Sed Thomas Aquinas Castellionensium princeps, in quam sententiam sub ipso ad proregem aditu ierat perstans, eiusmodi verbis disseruit: — In posterum diem nostrarum direptiones fortunarum et incendia edicta sunt: nisi indignum praevertamus incoeptum, cuncta consilia ceterum importuna. Etenim pro solicito et festinante rerum usu, quaevis externi auxilii spes longa: si quidem hoc ipso die multis civium milibus huc receptis iam vitae necessaria desunt, et an a Regno pacato eorum fiat copia, non indubium. Cras igitur de turrium fastigiis ociosi urbis vastationem et incendia contemplemur: post paucos dies, in quas leges Gambacurta voluerit Ludovicum Lacerdium arcem dedere, patiamur. Cum igitur tot inexpertos circumvallent mala, quidni obviam eamus ausis? Nam, si iam plebs, ut tristia perferuntur, seditionem universa fecerit, ii, alieno certe quidem instinctu, nec ulla, quin praesentia probent, adigente causa, inscientes imprudentesque ad turbandum citati: ubi semel sint temeritatis admoniti, et ad integrandam fidem, nobilium graviter urgente praesentia, stimulati, non dubium quin suopte ad utrumque famae momentum mobili ingenio ad bonorum civium officium revocentur. Sin pars defecerint, quid nos ceteros relinquimus, deserimus, destituimus? Quid nostris latebris eorum debilitamus fidem, neque adeo sociata ope ad opprimendos seditiosos utamur? Videor equidem probare discrimina, sed non tutus author: nam, quantum ad me attinet, nisi in haec extrema reipublicae tempora, civilis vitae usum reputo praeterea nullum. Nec vero seditiosorum vim, quanta affertur, aestimo. Nam mentes, semel multo timore percitae, horrores amplificandi libidine nescio qua religantur. Tandem a nobis viri belli scientes, honestas contra tumultuarios, conscientia vecordes, stabit. Quae paucae copiae Regnum, ineunte seditione, vindicare possunt, intumescente civili motu, servare nequeunt. Dum igitur flamma 113 in fomite rapitur, occupemus incendium 114.

347 ―

Sed prorex, eventi solicitus, cunctabundus consilium trahit. Tandem, meridie exacto, expeditionem imperavit, et Andreae Avalo Montisherculis principi, virtute militari conspicuo et gratia apud omnes ferme Neapolitanorum ordines potenti pollentique viro, nullis praescriptis mandatis, sed pro rerum usu moderandam demandat. Avalus illud imprimis rei pretium aestimavit: ut ima plebs in Philippi regis fide patriciorum authoritate confirmaretur. Itaque eam urbis regionem versus ab regiis aedibus, ita instructi, agmen faciunt. Inter duas praetorianorum turmas, duae Hispanorum cohortes, quos Sylva de Sicilia convexerat: extra ordines aliquot urbanae excubiae; exterique, in globos coacti, agitabant assidui. Inter hos medii Avalus, aetate gravis, gestatoria sella ductus: iuxta, plebeiorum decuriones pedibus agebant. Hinc Dominicus ab Dominico et Franciscus Serra, tormentorum praefecti; Thomas Aquinas Castelloniensium, Octavius Caracciolus Forini, *** Ruffus Sancti Antimi, Parthenius Petagna Tribisaccii principes; Scipio Sangrius Casaecalendae, *** Duraeus Erci, Iulius Caracciolus Mirandae, Octavianus Medicaeus Sarnensium duces; Marius Loffredus Montisfortis, Nicolaus Navarretus Tertiae marchiones 115; Fabritius Ruffus eques iohannita, Antonius Carmignanus, Franciscus Caracciolus e Celentiae, Iohannes Baptista Caracciolus e Martinae ducibus, et Placidus Denticaeus, omnes equitantes insecuti. Alii namque

348 ―
patritii 116, qui, ut nanciscerentur equos, in arce restiterant, diu ea causa morati, tandem morae impatientia [an pudore], ductu Iosephi Piccolominei Valli principis, cum alia Hispanorum cohorte, alia urbis infesta loca lustraturi, secuti sunt. Ita per universam plebeiorum regionem bona pace eunt redeuntque, Philippo V acclamantes. Ac interim decuriones missilia iacere; patricii cuiusque imi de plebe hominis prehensare manum, benigne appellare, eos de bonorum omnium in Philippum regem consensu admonere et de turbatorum fallacia, iisque propriam ipsorum fidem commemorare: comitas undique et populares cultus. Nec sane quicquam silentio auditum aut torve exceptum, praeterquam in una via, in quam patricii cum equitatu infestis armis invecti, dum Philippo suffragia rogant, ab uno omnium confidentissimo imperatorem referunt acclamatum: sed, praesenti eius caede, quam miles fecit suo magis quam concesso iure, in authore haesit exemplum.

Tum Navarretus, ut, sui discrimine capitis, agmen reliquis tutum praebeat, ad Mercatum praevectus equo, usquequaque processit, imae plebis studia in Philippum regem confirmat. Ubi vero ad Mercati fauces perventum, multitudine eum prosequente ibi manere iussa, is unus ad arcem, pro qua praesidiarii milites iam infestis armis proruperant, contendit: suam et eorum quos duceret fidem de more iuratus, praefectum docet. Itaque et ea multitudo pacate ad Mercatum excepta, et ad Avalum ab Navarreto missus, qui imam plebem per formidolosiora urbis loca Philippo obsequentissimam nuntiet. Nam ibi locorum maxime, et in viis et de aedium fenestris, consentienti plausu ac gestiente fide [regi] acclamationes ingeminatae; sed ad viam Penninum vulgo dictam falso perlatum Gambacurtam cum trecentis armatis postremum regiorum agmen aggressurum contendere. Avalus ibi instructam intentamque aciem consistere iubet. Paulo [autem] post per exploratores rescitum Gambacurtam,

349 ―
iam obsessi similem, per Divi Laurentii vias quoquoversus, [ad] aggerem [suos] ducere. Tum patricii seditiosos oppugnandos et ad idipsum tormenta a prorege petenda censent; sed Avalus sat civilibus studiis eo die certatum [putavit], et intentatis modo armis rem bene gestam, consertis vero decernere instantem noctem non pati. Ibi Poliensis, ne rebelles evadant, obsidendos per eam noctem censet; sed Avalo non probatur, inter insidiosa locorum, tenebris operiri. Igitur ad diei vesperum redeunt, et proregem de imae plebis animis in Philippi fide obfirmatis reduces docent.

Eius incoepti fama feliciter explicati seditionis authores de vulgari opinione in profundum deiiciunt. Quamobrem, nocte oborta, Capycius fugam suadet tum per hanc plebis levitatem, tum Capuani, a quo se iam desertos asseverabat. Nec irrita coniectura: nam is, quamquam complures armatos homines et de Benevento et de suis vicinisque vicis in eum diem, venationis obtentu, coëgerat, tamen, ubi per hominem, Neapoli ad id instructum, improsperam ausi fortunam rescivit, licet admonitus ut perfidam absolveret fidem, ad Montisfusci praesidem scribit se, excepto neapolitano motu, de quo futuro argumenta ei communicare studebat, in arma gregasse homines, cumque iis, ad nutum eius, quo sit usus, instructum agere. Praeses, simulata in Capuanum fide, ut hominem moretur, sibi gratum respondit officium, at proregis imperium expectare. Ibi anceps homo, ut dubiam fidem dubiis [item] verbis involveret, armatis edixit ut intenti maneant pro republica, germanicane an hispanica in incerto.

Sed Gambacurta, Capuani moram in aequam accipiens partem, [et] facinorosis criminosisque ac proscriptis fretus, quos de vicinis ad urbem vicis accersierat in tumultum, hactenus a Caietano ferantur auxilia, rem trahere sperat; at, uti absentes proceres in partibus manere plebis confirment, edictum de annona typis edi ea ipsa nocte curavit 117, in quo, praeter

350 ―
manifestariorum turbantium nomina, et illa Ariciae Casertaeque principum ac Vasti marchionis 118 perscripta sunt.

Nox vero, per summam quietem et silentium tracta est ut pacatam civitatem putares, quae res quamplurimis coniectui, sed falso, erat authores seditionis ea nocte fugam adornaturos. At enim, cum tandem magnifica auxiliorum promissa nusquam apparerent, ex seditiosis ad Hispanos quamplurimi transfugerunt; cumque iis aliquot, ab regiis ipsis subornati, qui apud Gambacurtam militiam profiterentur ut eius opes penitus explorarent, ad eos reversi, immodestissime perferunt deminutas. Neque ulterius 119 alienae seditionis fortuna dubia mente spectata [est].

Orto igitur die, civilis motus oppressio Restayno Cantelmo a prorege decreta [est], sed, quo facilius res explicaretur, cum Avalo armorum communicatum imperium; ac, de regiis aedibus despectante prorege, copiae recensitae, et per Toletanam viam agmen ita instructum processerat. Principio urbanae excubiae, ad centum fere homines, velites agere: hinc Hispanorum item ferentariorum manipulum. Primum agmen Cantelmus ducit, quod praetorianorum turma et biscentum quinquaginta hispani pedites obtinent. In medio agmine biscentum patricii, modestis admixti civibus ac peregrinis, [plurima ex parte Gallis,] pedites agitabant: idque Iohannes Baptista Caracciolus e ducibus Martinensium ducit, Iohannes Baptista Reccus, castrorum praefectus, moderatur. Inter eos medius, post tormenta et bellicosos commeatus, Montisherculis princeps, equi impos, rheda prae unico signo vehitur. Novissimum agmen biscentum alii hispani pedites, et altera praetorianorum turma consequitur. Itaque a reliquo milite patricii praesidio firmati, ipsi tormentis, signo et Avalo praesidio erant. Tum, qua procedebant, undique concursu facto, [boni] cives omnia iis bona, fausta, felicia ominari, se suaque eorum armis dubia

351 ―
concredere, ab iisdem tuta reposcere; cumque tot patricios viros pro communi salute gregarios pedites profiteri viderent, nobilitatis modestiam, militiae fastum admirati, quisque eos sibi reipublicae necessitudine coniunctos agnoscunt. Itaque animorum, pacata civitate, dissensio in eo discrimine charitas facta est; et quas florentibus fortunas inviderant tutas, tunc, periculis obiectas, servatas volunt.

Ubi mota regiorum arma ab seditiosis rescitum, Sangrius dat consilium ut in agmine ipso ex transverso 120 aggrediantur: quod secuti, rem sane fecissent dubiam. At Gambacurta se muro et aggere tutari mavult, et continuo ad publicum horreum contendit, ibique Albanae portae propugnaculum viginti hominum praesidio confirmavit.

Eo agmen, inter Philippi regis acclamationes, recta contendit, et, dum inde urbanae excubiae hispanique velites, unius ferme horae oppugnatu, seditiosos eiiciunt, prima acies in subsidiis erat: hinc, horreo reciperato, in Divi Dominici a Soriano area consederunt. Perque id temporis milites sylviani exturbatos in Divi Petri ad Maiellam usque insecuti, partim eius templi turrim occuparunt, unde per diei reliquum seditiosis eam ad Divi Laurentii viam infestarunt: alii, qui tempore Divae Clarae 121 turrim ex parte adversa circumveniant, in Divi Sebastiani via relicti sunt. Inde agmen ad eam oppugnandam reductum, ac, velitando in viae faucibus, ex adversum turri tormentum locatum. Ibi seditiosi aggerem, inter Divae Clarae et iesuitarum aedes ductum, deserunt, et in ea area egressa, [parva] acies consistit. Interea velites ab via Divi Sebastiani in Divae Clarae posticum irruptionem irrito conatu parant, et eorum ductor, temere turri succedens, occisus.

Neque interim oppugnatio ab alia parte quicquam procedere: nam tormento summa tantum turris patebat; inferior vero pars, ubi Malitia et Tiberius Caraphaeus cum viginti armatorum praesidio erant, privatorum aedibus obstructa, oppugnari

352 ―
non poterat. Ibi aliquot velites substructas turri aedes, aliique milites, quibus viginti patricii se sociarunt, iesuitarum coenobium superant, qui turris prospectus infestent. Ac per idem tempus aliquot patricii hispanique milites et peregrinorum manus, magna ex parte Galli, per pensiles Navarreti hortus — ubi herus ab superiore nocte scalas ad id paraverat: mox primus superavit parietem — in adsitum coenobium irruunt ut illic turri succedant aditumque fugae seditiosis praecludant. Sed, ea re per coenobitas ad propugnantes perlata, ii, insidias veriti, excedunt, et ad Divi Laurentii [turrim] sese recipiunt. Igitur, duabus fere ab instituta oppugnatione horis, turris ab Hispanis obtinetur et praesidio confirmatur. Hinc iterum instructo agmine, quo tormenta contra Divi Laurentii turrim collocentur, per Regalem portam egreditur, atque hic aliquot armati, quos Dominicus a Luna ductabat, agmini admixti 122. Sed, ne de muro, ubi Divi Agnelli aedes sita est, ab seditiosis agmen infestum fiat, illac intra pomoerium urbanae excubiae praemissae. Hinc per portam Divi Ianuarii urbem ingressi, per viam Carbonariam pergunt, ubi ab urbanis excubiis cum seditiosorum globo ad portam Capuanam leviter pugnatum; quorum aliquot caesi, multi capti, fugati reliqui. Inde excubiae, qua via ab Castello ad Capuanam [portam] ad Divi Laurentii [aedem] recta ducit, cum seditiosis velitationem instituunt. Agmen interea in via superiore advertit, et, praetereuntes archiepiscopi aedes, copiae ab cardinali Cantelmo de fenestra lustratae. At vero mox eas progredientes seditiosi ab laeva graviter infestabant: quamobrem sylviani milites in eas vias immissi, qui, velitando, tutum [reliquis] facerent agmen; alii summa tectorum subire, ne acies de superioribus locis, parietum ruina aut deiectis telis, obrueretur. Itaque per totam superiorem viam extenuata acies, et in summa via ex adversum turri tormentum invectum, et oppugnatio instituta.

Interea Gambacurta praesens ubique adesse: quemque nominans, admonere, suadere, hortari. Sed tandem, urgente ad

353 ―
occasum die, post trium fere horarum oppugnatum, dextra, laeva et adversis viis infestatus, subsidii mittendi obtentu, cum popularibus seditionis, in Divi Laurentii, ut alii in Divi Pauli aedem, quae Capycii iussu ad id patebat, festinantes confugiunt. Ibi Hispani, aggere superato, undique ingruunt; et, dum occlusis Divi Laurentii insultant valvis, Gambacurta, Capycius ac Tiberius Caraphaeus, de impluvio coenobii in posticas aedes deiecti, per Librariorum viam, quae una fugae patebat, agmine triginta fere hominum facto, fugiunt. Quo pacto Malitia, Telesiae et Castellucciae duces victores fefellerint, hactenus non satis constat. Igitur, facta demum in aedes irruptio: undique, et per sepulchrorum latebras, conquisitum. Caede (rarum in victoria) temperatum: ad centum fere omnes capti, in quibus Sangrius, morbo impeditus, cuius, rogantis ut captores sibi necem inferrent, miserum desiderium aspernatum. Hinc validum turri et coenobio praesidium relictum.

Eius rei feliciter gestae fama per urbem divulgata, quod cuique suarum rerum certus usus fecerat, pacata civitate, fastidium, eo discrimine in solicitudinem commutatum, parta victoria, in voluptatem abiit. Ibi urbs pulchrior, beatior civitas; isque dies natalis filiorum parentibus, nuptialis coniugibus visus est.

Prorex reversas copias, benigne exceptas, pro concione laudavit. — Paucorum temeritatem ab omnium ferme neapolitanorum ordinum virtute castigatam, et Regni fortunam id dubii 123 obiecisse: quo certa civium erga Philippum fides magis spectata foret. Suamque a paucis tentatam vitam ut omnibus accepto referat, se scire: sat iis praemii bene gessisse. Sed diligentissime per laudationes curaturum ut rex iis meritam benefacti referat gratiam. Ceterum, beneficii sibi collati cum sua anima, servatae reipublicae cum Regno [ipso], memoriam duraturam.

Inde coniurationis ausa, in vulgus prodita, omnes tuti exhorrescere et animis fugere pericula iam fugata. Ibi proregis

354 ―
genus, opes, virtutes inter intentata mala magis conspicua. Interea coelitum pietas universos pervadere, et praesenti divi Ianuarii numine tantum mali aversum putare. Et vero constat Cantelmum cardinalem, post lustratas copias, sacrum indigetis sanguinem inspexisse, duratumque (saevum in observatione positum omen) servasse: nec, inter vota pro publica tranquillitate concepta, priusquam seditio prorsus oppressa sit, eius liquatione litatum.

Nocte prorex provinciarum praesides et absentes Regni proceres per literas admonet ut fugitivos seu capiant seu persequantur; atque ad id ipsum Iosephus Piccolominaeus et Octavianus Medicaeus profecti.

Pacata urbe principe, statim in aliquot proximis Neapoli vicis res tranquillatae. In urbe autem Aversa nonnisi ad insequentem diem, et authoritate Iohannis Lucarelli 124, pauperum patroni, cives ab novis ad pristina revocati. [Isernienses vero, ab aliquot sacerdotum in reguli odium solicitati, diutius traxere perfidiam. Eoque postea Ludovicus Denticaeus, provinciae praeses, validam militum manum submisit, qui, noctu et per summum silentium advenientes, obsita vinetis insederant loca, e ductorum consilio ut, cum primo mane portae paterent, signo altrinsecus dato, uno eodemque tempore per eas maxime adversas in oppidum, natura et arte praemunitum, irrumperent. Itaque destinatum processit. Nam oppidani, eo tumultu percussi, sine omni caede ad fidei officium integrati: correpti seditionis auctores vinculisque onerati, ad praesidem tracti sunt.]

Luce [orta], dum Divi Laurentii abdita scrutantur, baro Chassignetus captus, et Vigliena ab regiis Cantelmo pontifici traditus, ut et mox Torresius ab iesuitis. [At Iohannes Hieronymus Aquavivius, a prorege Romam navi longa traiectus, ut cum hispano legato et Tosano Iansonio cardinali, regis Galliarum administro ibidem agente, publicos hosce casus conferret et agenda consuleret.]

355 ―

Tandem prorex, ut civitatem labe lustret, metu liberet, sontes plectat, lapsis ignoscat, reos corripi ultra inhibet, et, pragmatica sanctione edita, eius criminis, uti et aliorum si quae admiserint, ad turbam citatis, qui infra certum temporis spatium ordinariis magistratibus se coram stiterint, impunitatem pollicetur: at contra, ingenti sectoribus proposito praemio, praecipuos coniuratos [ac manifestarios turbatores] vita proscribit. Sed ex obscurioribus hominibus, qui eius facinoris societatem violatam velit, inventus nemo.

At Capuanus Malitiam, cum parva profugorum manu in sua ditione latibula quaeritantem, comprehendi et obtruncari mandavit. Ubi Malitia, unde salutis opem, inde sibi vincula et necem illatam vidit, tantum vitae spatium a percussoribus imploravit ut gravia cum Capuano et ex eius usu conferret, auroque preces insinuante, missus qui haec suprema eius vota renuntiaret. Sed, cum Capuanus, animi dubius ne in Malitiae persecutores incideret, Beneventum commigrasset, re ad [eius] uxorem delata, ab ea incolumes abire iussi. Itaque, [iniectis vinculis soluti], Beneventum profugiunt, ubi Malitia de sacra aede praetereuntem Capuanum, qui, suo adventu perterritus, urbe excedebat, liberrima et omnibus probris referta invectiva, plurimo populo, qui ad nova convenerat, audiente, insectatus est.

Interea Neapoli supplicatio [, in quam et prorex ipse et cuncta processit nobilitas,] divo Ianuario ceterisque urbis tutelaribus divis [a Cantelmo pontifice] extra ordinem habita. Foris vero ex coniuratis alii fugere, pars fugati. Sed in Appenninis montibus Campaniae ab oriente proximis complures capti, aliquot caesi, in quibus Iosephus Capycius, qui, a Gambacurta et Tiberio Caraphaeo desertus, fugae taedio gravis, ad insequentes conversus, iisque, uti se vivum dederet rogantibus, ostentans pectus neci, eamque infestis armis efflagitans, ferox et inexoratus occubit. [Fortissimum mortis genus, si caussa cohonestasset.] Capita, in praecipuis turbatae urbis locis, ut ausorum memoriam emendarent, ostentui exposita, rerum humanarum spectaculum exhibent.

356 ―

Caietanus autem, dissipatu motarum rerum excepto, Romam ad Caesaris legatum tam festinanter confugit, ut mox Terracinae duae naves, quas armis et hominibus in tumultus usum oneraverat, destitutae remigio, captae sint. Capuanus vero, post ubi aliquot dies proregem de suo in urbem aditu, ad adversae famae purgatum, frustratus est: tandem, ab animo sibi male conscio stimulatus, cum pauco comitatu Romam versus subfugit. Avalo denique, de occupanda Manfredoniae arce fracto per civilem urbis motum consilio, animus haeret. Nam, Neapolim ultro accersitus ut praesentia famam integret, adventum spondet; ac interim, charioribus corrasis, partim per onerarias naves in ditionem pontificiam traiicit, partim in oppido Vasto occulit.

Per hos dies Carolus Sangrius, sub tormentis ab arce nutantibus, et inter infesta [circumfusa] arma, nullo lugubri ornatu et importuna hora, securi percussus. Centurionis filius, proregius auriga, interpolator ac lanista infelici trabi suspensi. [Uti, paucis post diebus, Aversae, de duobus turbae ibi factae auctoribus eadem edita exempla.] Mox ab Ludovico XIV honorifice proregi rescriptum, et de coniuratione ab eo retecta, et de tumultu opinione ocyus tranquillato, ubi et nobilitati ceterisque ordinibus fidei admixtae grates. Sed et dicitur adscripta admonitio ut ius gladii a Sangrio abstineretur [: unde maior damnati, qui iam poenas persolverat, miseratio] 125.

Inter haec iam Capuanus captus, qui, ubi ad Soram pervenit, Regni putans excessisse fines, ibi per vim a rustico equos [in reliquum fugae] abegit: quamobrem, turba facta nataque inter oppidanos fama Gambacurtam adesse, eruptione ab oppido facta, ab Antonio Boncompagno, suo necessario, comprehensus. Mox Marco Garofalo, ad haec intervenienti, traditus, in Caietae arcem ductus est custoditum: inde Neapolim in castellum Ovi dictum trireme transvectus, ibique a prorege splendide habitus.

Per id tempus germanica arma per Vasti ditionem in Regnum inferenda ex Chassigneto rescitum. Igitur eo Emmanuel Lossada, militarium iudex, missus est ut audendis occurreret.

357 ―
Ibi Avalus, relicta uxore, Firmum Picenum traiicit, indeque Lambergium ac Grimanum reliquosque coniuratos, qui Viennam confugiebant, per literas urget ut in Regni expeditionem festinent.

Neapoli interea iudices maiestatis rebelles Regni beneficiarios, divisis sententiis, condemnarunt, ad earum pronunciationem quos «curiae pares» dicunt, adscitis Lucio Caracciolo Sancti Viti et Pompeio 126 Pignatellio Montiscalvi ducibus. Una itaque Macchiae principem, Castellucciae et Telesiae duces ac Tiberium Caraphaeum nomine tenus Chiusani principem; altera principem Casertanorum et marchionem Rofranensium absentes — edictoque prius ad dicendam caussam citatos et criminis conscientia cessantes, — perduellionis reos hostesque publicos iudicarunt, et, in poenarum exactum, eorum res in fiscum illatae omniaque civitatis adempta iura. Postea et Grimaldi Caietanique importuni fido populo lares excisi [, ut, aratrum prius passa, mox sale conspersa, rudera abominationis et infamiae monumentum exciperent].

Dum haec agerentur, sensim pristina civitatis facies integrabatur. Nam prorex se populo [iterum] conspiciendum, [exhibuit], et, cum solito Helvetiorum stipatu famulorumque pompa, uti est in proregum more, Divae Mariae Carmeli montis dictae, sitam in Mercato, adiit aedem, atque [ei] ima plebs, per summam laetitiam excepto, suam erga eum fidem, tanquam beneficium animi pusilli 127, commemorarunt. [Hactenus autem, ut arx ad Capuanam portam sarta tectaque curaretur,] in Olivetanorum coenobio Consilii neapolitani tribunal, ut in Divae Mariae ad Novam dictae curia quam Vicariam appellant erecta est 128; et apud Medicaeum quaestiones, Araecaelium fisci res agebantur, magis tamen in speciem sedatarum rerum. Etenim,

358 ―
die debitoribus prolata relaxatoque Medicaei rigore, ut et apud proregem gratia non tam ocii trahendi artes quam armata Regni securitas curabatur; nam, urgente metu de Germanorum in Regnum irruptione, et Regni et urbis munimenta iis quae bello usui sunt abunde instructa. Regni item arma imperata, et in urbe praeterea decem equitum turmae scriptae sunt, ac decem neapolitanis patriciis, magna ex parte proceribus aut procerum filiis, permissae.

Proregi haec agenti vanus index, ut patremfamilias ulcisceret qui sibi filiam nuptui dare denegarat, detulit, instanti nocte, mensas argentariorium et opulentium aedes ab ima plebe direptum iri, et puellae patrem in praecipuis coniuratis denuntiavit. Solidos prorex putavit dolos, quod coniurationum incendia primo compressu nusquam ita extinguantur quin sub cinere igniculi maneant consopiti, sive quia vehemens [est] vis exempli, sive quia, erroribus, per quos [est] offensum, animadversis, eorum castigatu, rem de integro sperant aequabilius processuram. Itaque extemplo haec nova Hispaniae Galliaeque reges edocuit: mox compluribus ex nobilitate prompsit, eosque sibi adesse rogantes, fidei officio commendato, suae cuiusque incolumitati provisuros dimisit. Ibi per summam festinationem quisque patricius, quos decebat sua virtute civitatis statum protutari, in munitiores urbis regiones, quas arces protegerent, cum charioribus commigrarunt, et Iacobus Cantelmus cum prorege eam traxit noctem, quae cuncta urbis praesidia omnesque excubias malum vindicabundas habuit. Audita quidem fuit ad quartam noctis horam campana horaria iesuitarum collegii, quae viliori imminet urbi, quamplurima edere signa; sed id, resolutis forte horariae machinae rotis, temere natum caussantur. Et ex comprehenso virginis patre non aliud nisi indicis 129 vanitas quaesita: quod in sequenti die et palam nobilitati [a prorege] factum et irritos fuisse metus ad reges scriptum. Nihilo tamen minus quaedam timoris lascivia apud proceres invaluit, ut urbis intutas regiones fere omnes desererent: quo exemplo

359 ―
ceteri ordines perculsi. Hinc factum ut 130 quisque suum a mensis repeteret; nec remedio, ut quarta summae pars solveretur, quicquam remorante, mensa argentaria quae Divae Mariae Annunciatae appellatur, una et pius eius nominis locus, ad aureorum nummûm quinquagies, [aliquot] aliae ad vicies decoxerant: unde commercium Regni corruptum et quamplurium privatorum opes afflictae.

Sub id temporis copiae de castris ad Mediolanum in Regni tutelam ad neapolitanum portum [coeperunt] appellere. Ibi prorex, qui iamdiu publico abstinuit et ab urbe mota rhedas ingressu in regiam arcuit, cum stipatus equitibus, qui strictos ostentarunt enses, per urbem gestari coepisset, ingemuit bonorum fides per eiusmodi cautiones universae civitati perfidiam exprobari.

Mox Victorius Maria 131 Estraeus comes novem navium classem eo traiecit et aliquot incendiarias: e regione urbis quatuor ingenti mole cum classiariis copiis in Baiano portu fundavit. Paullo post Aquavivii, dum de regiis aedibus ab officio noctu redeunt, comprehensi, ut qui edicti indulgentia indigni, nam, etsi ipso die tumultus primi ad regios transgressi, tamen in ipsa arce, uti et die postero in acie, consilia prodendae regiae caussae agitarint. Per idem tempus coenobitae ex diversis familiis, ad ducentum fere, Regno interdicti: modestus prae copia numerus.

Ex coniuratorum autem profugis Malitia, [Caraphaeus et Xaverius Rocca], pontificis nomine, Beneventi custodiuntur 132. Avalus, integrum praeseferens, Romam pergit, hispaniensem legatum convenit, suamque a coniuratis corruptam quaeritur famam; ac, ab eo iccirco admonitus ut Neapolim contendat et intrepida fide dubiam de se opinionem disiiciat, cunctatur tamen, et opum reliquias per luxum et aleam dissipat. Alii,

360 ―
Viennam profecti, [Pansuto excepto, qui, diu Neapoli delitescens, multo post eodem advenerat,] in Caesaris fidem recipiuntur. Et Franciscus Molesius, iam usque a Carolo II ad Leopoldum legatus, pro turbatore Chassigneto in Germania retinetur. Is enim Hispanus ab stirpe, Neapolitanus nascendi conditione, ex honesta familia ortus, insigne utriusque fortunae exemplum, ridentis speciem ostentat, adversae vim patitur. Nam, iurisprudentiam professus omnium urbanorum magistratuum, cum prudentiae iustitiaeque laude obiit orbem; eoque culminis progressus, ut nobilitas ex Nidi curia 133 eius familiae asserta, ipsius nomen in divi Iacobi equitibus datum, ducis titulus domum 134 invectus; splendidissimae feminae, altera ex Ursina gente in uxorem ducta, altera ex Trivultia cum ampla dote in nurum excepta, suo sint minora fastigio, ut qui, a principis consiliis, magnus Mediolani cancellarius iussus, mox ad Venetiarum rempublicam, tandem ad imperatorem gravissimis de rebus legatus, post Franciscum Benavidium Sancti Stephani comitem, alterum monarchiae columen putabatur. Sed uxor 135 furiosa, degener soboles, nurus magnifica lares infestant [: absurda in honoribus capessendis fortuna versat foris]. Is igitur [unus] in praecipuis auctoribus ut per Caroli testamentum regna hispanica ad Austrios vergerent, praecipuas in monarchia spes fovebat, unde, re aliter cadente, ceciderat. Quamobrem, ingruente bello, a Philippo revocatus, plurimumque aeris alieni caussatus, dum sibi exsolvendi copia ab Regno fiat, cunctatus [prius] est, et [mox] retentus, eiusque rei edictum concepit in morae 136 purgamentum.

Interea Philippus, reputans Lacerdium Sangrii morte compluribus proceribus gravem, indemnato Capuano, modestae

361 ―
nobilitati graviorem, Indiarum praesidem iubet et ad honorem ineundum accersit; atque Emmanuelem Paccheccum Viglienae marchionem, qui tum eius vices in Siculis gerebat, proregem neapolitanum creat, eique Franciscum Iudicem cardinalem, Romae agentem, suffecit cum eodem nuncio, et Medicaeo urbis praefectura abdicata. Ibi marchionis virtus militaris imprimis superiore pannonico bello spectata, familiae gravitas et constantia, interiorum literarum notitia, morum cultusque modestia, [ut assolent nova] laudari et ex laudibus turbida: nam, inter eius adventus moras, dictitabant Siculos, eo rectore contentos, ad nos amittere et Philippo [ea in re] obsequium detrectare. In Lacerdium, contra, libelli; sed omnium stylus coenobitarum indicabant manum. Unde gloria viro parta in eo rerum statu eiusmodi hominum generi gravem esse.

Sub haec tempora de Germania prius Spinellius, mox Grimaldus, edictis editis, sceleri colorem quaerere, proregis necem inficiari, minitari irruptionem in Regnum, quas minas, quia indictas, rerum prudentes vanas coniiciebant. Nam Regnum ea loci natura est ut acies et campos nec facile nec diu patiatur, et qua facilitate hostium irruptioni, eadem et eiectui pateat: quae res lubricam fecit indigenis indolem. Sed eo intendi expeditionem, ut opes foederatorum regum derivarentur in Regnum, uti factum: nam ex Hispania Galliaque ad duodecim 137 millia militum eo immissae copiae, et Iohanni Baptistae 138 Grignyo marchioni, belgae, sub proregis auspiciis ductui datae. At fidem minis fecit plurimus armorum apparatus apud Lambergium, Caietanum et Odescalchum: quapropter Hispaniarum legatus cum pontifice egit ut munimento Sermoneta sibi caveret; et Odescalchus beneficiis hispanicis cecidit.

Hactenus [autem] Avalus, diu apud legatum hispanicum versatus, in coena ab eodem data, ubi et Tosanus Iansonius

362 ―
cardinalis et Carminus Caracciolus Sancti Boni princeps, ille Galliarum regis, hic Ludovicae Mariae, Hispaniarum reginae, ad pontificem extra ordinem legati, convenerant, admonitus ne 139 [diutius] suo providere nomini cunctaretur, promisit se prius Ludovico XIV in Gallia, dein Philippo in Hispania suam purgaturum fidem. Sed ingenio levem Grimanus hac arte ad hostes traducit. Hominem subornat, qui noctu et inexploratus, Tosani Iansonii nomine, Avali servum precio corrumpit in heri caedem: mox, composito dolo, ipse Avalum de insidiis admonuit, quibus compertis, Avalus edictum in Iansonium, viro indignum, concepit, et parietibus tectoque se [postea] protexit, armatisque hominibus ad fores locatis, dein in Lambergii aedes tranfugit. Iansonio probrum cum pontifice expostulante atque urgente abduci servum in quaestionem, ea de re quaesitum, et asserta Iansonio innocentia, et Avalo capitis dies dicta. Sed is a Lambergensis uxore, sua legati viri sanctitate eum protegente, et frequenti armatorum stipatu Roma eductus. Vulgo putant id a Grimano factum ut Avalum in suas traheret partes: prudentiores, ut Iansonium eo notaret probro, quo is conspiratione in Lacerdii caput labefactatus.

Tandem Chassignetus, Capuanus et Aquavivii, paullo ante Lacerdii excessum, ab Estraeo, cum classe Galliam remeante, eo custoditum, transvecti.

365 ―