CAPUTIII
De caussis
Latinis «caussa» et «negocium» idem — Cur «effectus» dictum quod a caussa oritur — Probare per caussas efficere est — Effectus est verum quod cum facto convertitur — Caussarum genera — «Probare a caussis» est elementa rei colligere — Arithmetica et geometria vere probant a caussis — Physica a caussis probari non possunt — Quodvis finitum infinita virtute gignitur — Sapientes Christiani in quavis re minima infinitam Dei virtutem agnoscunt — Impia pietas est velle
Deum probare per caussas — Metaphysici veri claritas eadem ac lucis — Eius rei appositissima similitudo.
Latini «caussam» cum «negocio», seu operatione, confundunt; et quod ex caussa nascitur, «effectum» dicunt. Haec autem cum iis, quae de vero et facto disseruimus, conspirare videntur; nam, si id verum est quod factum, probare per caussas idem est ac efficere; et ita caussa et negocium idem erit, nempe operatio; et idem factum et verum, nempe effectus.
Caussae autem spectantur praecipuae in naturalibus materia et forma, uti in moralibus finis, in metaphysica author. Itaque verisimile est antiquos Italiae philosophos opinatos eum probare a caussis, qui materiam, sive elementa rei incondita digerat, et disiecta componat in unum; ex quo ordine et compositione elementorum certa rei forma extet, quae peculiarem naturam in materiam inducat.
Quae si vera sunt, arithmetica et geometria, quae vulgo non putantur a caussis probare, eae a caussis vere demonstrant. Et ideo a caussis demonstrant, quia mens humana continet
elementa verorum, quae digerere et componere possit; et ex quibus dispositis et compositis existit verum quod demonstrant; ut demonstratio eadem ac operatio sit, et verum idem ac factum. Atque ob id ipsum physica a caussis probare non possumus, quia elementa rerum naturalium extra nos sunt. Nam, quamquam essent finita, tamen infinitae virtutis est ea digerere, componere et ex iis effectum dare. Neque enim, si ad primam caussam spectemus, minoris virtutis est formicam producere, quam hanc rerum universitatem creasse; quia non minus confert ad formicae formationem, quam ad huius mundi genesim motus, quo et hic mundus creatus ex nihilo est, et quo formica ex substrata materia producitur.Et sane in asceticis sermonibus suis nostrae religionis sapientes, nempe qui et cognitione summi Numinis et morum sanctitate praeclari fuerunt, saepe ex flosculi meditatione in Dei cogitationem perveniunt; quod infinitam in eius generatione virtutem agnoscunt. Atque id est, quod in nostra dissertationeDe nostri temporis studiorum ratione dicebamus, quod «geometrica ideo demonstramus, quia facimus; physica si demonstrare possemus, faceremus». Hinc adeo impiae curiositatis notandi, qui Deum Opt. Max. a priori probare student. Nam tantundem esset, quantum Dei Deum se facere; et Deum negare, quem quaerunt. Metaphysici enim veri claritas eadem est numero ac illa lucis, quam non nisi per opaca cognoscimus. Si enim in clatratam fenestram, quae lucem in aedes admittit, intente ac diu intuearis, deinde in corpus omnino opacum aciem oculorum convertas; non lucem, sed lucida clatra tibi videre videaris. Ad hoc instar metaphysicum verum illustre est, nullo fine concluditur, nulla forma discernitur; quia est infinitum omnium formarum principium: physica sunt opaca, nempe formata et finita, in quibus metaphysici veri lumen videmus.

