SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Giambattista Vico: Opere
cover
VIII: Versi D - Occasione e Scritti di Scuola
Endmatter

Endmatter

Footnotes

1 Ut docet illa apud omnes ferme gentes elegans deprecandi formula; quo magis cognoscis, eo facilius ignoscas.

2 Cujus virtutis proprius est pudor, quo universum jus stat naturale: unde tam late patet exceptio doli, quae obtinet adversus omnes actores, qui aut volunt cum reorum jactura locupletari, aut injuria locupletiores sunt facti.

3 Quae est ad salutem non ad injuriam comparata.

4 Unde justitia bellorum acceptis, injustitia datis ultro injuriis aestimatur. Injuriam autem revoco omnem ad malum et damnum; Malum hominibus, ut verbera, vulnera, caedes: Damnum rebus datur.

5 Fortitudo autem damna imputat, mala reponit, et sic conservat, aut repetit suum.

6 Id vocabolum Regnum apud Scriptores saepe diversa significat: quamobrem ne quam disserendis pariat obscuritatem, animadvertendum est, principio rerum Regem significasse propria significatione Ordinis Principem, bellorum Ducem, et legum Latorem, significatione