SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Giambattista Vico: Opere
cover
I: Le Orazioni Inaugurali, Il de Italorum Sapiente, E le Polemiche
Body
Orazioni Inaugurali

Orazioni Inaugurali

1 ―

I
ORAZIONI INAUGURALI
dal 1699 al 1707

3 ―

De studiorum finibus
naturae humanae convenientibus
oratioi.
Ut mentis divinam vim usquequaque excolamus.
oratioii.
Ut animum virtute et sapientia conformemus.
oratioiii.
quae est priorum appendix quaedam.
Ut simulatam et vanam eruditionem fugiamus.
De finibus politicis
oratioiv.
Ut quisque communi civium bono erudiatur.
oratiov.
Ut armorum gloriam et imperii amplitudinem literis augeamus.
De fine christiano
oratiovi.
Ut corruptam emendemus naturam,
et humanam societatem, quo latius fieri possit, adiuvemus.

5 ―

ORATIOI

habitaxv kal. novembris annomdcic cuius argumentum:
Suam ipsius cognitionem ad omnem doctrinarum orbem brevi absolvendum maximo cuique esse incitamento.

Multa quidem sapienter a maioribus nostris inventa atque instituta sunt, quibus haec civitas fundata ad bene beateque vivendum ordinaretur; sed nullum aeque praeclarius quam quod, cum nobis anniversarium hunc diem ad studiorum exercitationem per aestivas ferias intermissam de integro repetendam constituissent, cum oratione habita, qua adolescentes ad labores alacri animo capessendos exhortaremur, inaugurari voluerunt. Cum enim natura ita comparatum sit, ut homines a labore ad ocium sint proclives et ardua detrectent et consectentur prona, res sane exposcebat, immo efflagitabat, ut ad ingenuas artes scientiasque, quae nonnisi summa animi contentione, maximis vigiliis ac sudoribus, obstinata assiduitate et acri diligentia comparantur, aliquo argumento confirmarentur. Itaque omnes pacatae civitatis fructus, qui magna ex parte in huiusmodi studiis excolendis sunt positi; omnes, inquam, in hoc utilissimo instituto, ut in semine arbores, continentur. At vero illud est beatissimum huius seculi ingenium, ea literarum, et potissimum in hac civitate, fortuna, ut ab ineunte pueritia homines miro quodam et incredibili literarum desiderio teneantur; nec sane vulgarem quandam et de medio sumptam eruditionem in speciem tantum affectent, sed sanctiorem penitioremque, variam et multiiugam rerum notitiam studio assequi et disciplina nitantur. Quae quidem cum mecum ipse ad punctum temporis cogitarem, cum id mihi munus a magistratu, in cuius manu ac potestate pro tempore haec res est, paucis abhinc diebus iniunctum esset, quamquam id, ut satis importune indictum et extra

6 ―
ordinem, pro meo iure declinare possem, tamen, quia nihil arduum, nihil laboriosum, nihil difficile id esse opinabar, subeundum perquam libenter suscepi. Facile enim factu putabam homini quamlibet indiserto infantique id esse, oratione ad bonarum studia literarum adolescentes impellere, qui sic animati huc accederent audituri, ut in iis expetendis modum haudquaquam servent et laudabilem quandam animi intemperantiam prae se ferant. Verum enimvero summum summo viro obsequendi studium me in hanc sententiam inconsulto sane consilio abduxit et impulit. Etenim postea mihi haec ipsissima rationum momenta recta via reputanti, ea mihi me non modo non admonere, sed absterrere etiam ab incoepto visa sunt. Quandoquidem non ii vos estis, o magnae indolis iuvenes, quos ad sapientiae studia iis argumentis duci oporteat et par sit; quod ad eas artes animum appellatis quibus, si quis utilitatem sequatur, nihil fructuosius, sive oblectationem, nihil suavius ac iucundius, sive splendorem et amplitudinem, nihil illustrius et ad struendam nominis immortalitatem firmius ac stabilius inveniri potest. Isthaec enim argumenta vobiscum domo huc attulistis, eaque vulgaria et cuique obvia esse existimatis. Maius quiddam a me hodierno die expectatis ut dicam; potissimum cum non adeo pusillum gestetis in pectore animum, ut is uno aliquo ac singulari doctrinae genere delectetur, eoque duntaxat contineri patiatur. Eo namque provecta est vos inter praeclara sciendi, liceat dicere, libido, ut nemo apprime eruditus apud vos habeatur, qui non in omni doctrinarum orbe exquisite versatus sit, nec ulla sit disciplina quam non ad unguem perdidicerit, et perdidicerit ita ut in unaqualibet sola omnem aetatem laborasse videatur. Quid ipse igitur adferam vestra expectatione dignum, auditores, qui generosos huius iuventutis animos expleam, quod infra et spem vestram et istorum dignitatem non sit? quid dignum hoc sanctissimo sapientiae sacrario? quid dignum hoc amplissimo atque ornatissimo ad dicendum loco, quem nunc primum insolens conscendi dicturus? Sed iste frequens consessus vester, confertissima haec corona, istaec vestra omnium summa alacritas, vultu et aspectu significata, me haerentem excitat et non reficit modo
7 ―
et confirmat, sed ad altiora etiam erigit et extollit, ut argumentum vobis hodie proponam, quo potissimum uno adiuncta bonarum artium et scientiarum genera brevi perdiscenda singuli vestrum sese pares esse cognoscant ac satis superque sufficere; cuius argumenti, ut ita dicam, sphaera in hoc axe et cardine omnis circumrotatur:sua ipsius cognitio ad omnem doctrinarum orbem brevi absolvendum maximo cuique estincitamento. Vos itaque, flos et soboles ingenuae iuventutis, ad quos praecipue haec mea oratio dirigitur, hoc agite et animis adeste; nam, vestra benignitate fretus, me spero effecturum, ut hodiernus dies et mihi pulcherrimi facti et vobis ingentis beneficii fructum obtulisse videatur.

Inter multa et sapientissima, quae celebrantur vitae ad beatitudinem instituendae, praecepta, illud omni ex parte absolutum et totum ad eam rem factum videtur, quod duabus voculis comprehensum aureis literis in templo Apollinis Delphici consecravit antiquitas: Γνῶθι σεαυτόν, «Temet nosce». Scitum sane tanta refertum et cumulatum laude, ut, quamvis complures ad Pythagoram, multi ad Thaletem Milesium, ad Biantem alii, alii ad Chilonem Lacedaemonium retulerint, omnes profecto humanae sapientiae columina omnium ferme calculis reputatos; tamen, cum tam pressa verborum brevitate tantam bonae frugis copiam contineret ut nihil supra, ab hominibus quamlibet sapientissimis abiudicatum est, et Pythio oraculo summa omnium consensione attributum. Nec vero tanta esset eius dicti celebritas, si, ut vulgo opinantur, ad reprimendam animorum elationem atque humanam superbiam infringendam id forte esset excogitatum, quandoquidem innumera et propemodum infinita ubique locorum prostant humanae imbecillitatis miseriaeque argumenta. Prodeat sapientum eloquentissimus, eloquentum sapientissimus Cicero, et coelsissimo illo ore divinam eius dicti vim explicet: «Nosce te dicit. Hoc dicit: Nosce animum tuum. Nam corpus quidem quasi vas est aut aliquod animi receptaculum; ab animo tuo quicquid agitur, id agitur a te. Hunc igitur nosse, nisi divinum esset, non esset hoc acrioris cuiusdam mentis praeceptum, sic ut tributum Deo sit». Sat Tullius, ut nos intelligamus

8 ―
sapientissimum hoc effatum eo potius respicere, ut homines, quorum divina ingenia verecundia humi affligit, diffidentia sui premit, magnarum rerum desperatio conterit, ad grandia quaeque et sublimia, quibus pares sunt et sufficiunt, excitentur et erigantur. Temet igitur nosce, adolescens, ad sapientiam factus ut sapientiam assequaris.

At inquies: — Magnus ingenii conatus est revocare mentem a sensibus, et a consuetudine cogitationem abducere. — Esto: at vero magnorum conatuum magni aeque solent esse profectus. Tute igitur collige et temet nosce; nosce animum tuum; et quam egregium, quam eximium, quam praestantem agnoveris, nisi tute tibi imponas, fateare. At mentis acies, quae omnia invisit, se ipsam intuens hebescit. Vel hoc ipso agnoscis animi tui divinitatem, eumque Dei Opt. Max. simulacrum esse animadvertis. Ut enim Deus per ea, quae facta sunt atque hac rerum universitate continentur, cognoscitur; ita et animus per rationem, qua praestat, per sagacitatem et motum, per memoriam et ingenium divinus esse percipitur. Expressissimum Dei simulacrum est animus. Ut enim Deus in mundo, ita animus in corpore est. Deus per mundi elementa, animus per membra corporis humani perfusus; uterque omni concretione secreti omnique corpore meri purique agunt. Et Deus in mundo, et in corpore animus ubique adest, nec usquam comprehenditur: Deus enim in aethere movet sidera, in aëre intorquet fulmina, in mari procellas ciet, in terra denique cuncta gignit; nec coelum, nec mare, nec tellus Dei circumscriptae sunt sedes: mens humana in aure audit, in oculo videt, in stomacho irascitur, ridet in liene, in corde sapit, in cerebro intelligit, nec in ulla corporis parte habet finitum larem. Deus complectitur et regit omnia, et extra Deum nihil: animus, ut cum Sallustio loquar, «rector humani generis, ipse agit atque habet cuncta, neque ipse habetur». Deus semper actuosus: semper operosus animus. Mundus vivit quia Deus est; si mundus pereat, etiam Deus erit: corpus sentit quia viget animus; si corpus occidat, animus tamen est immortalis. Tandem Deus naturae artifex: animus artium, fas sit dicere, deus. O animi praestantiam singularem, quae, nisi per Dei Opt.

9 ―
Max. similitudinem, accommodate et apposite explicari non possit! Agnovistis similitudinem animi, agnovistis naturam. Est enim divina quaedam vis cogitandi, cuius quanta est, Deus immortalis, velocitas! quam celeres motus ac plane ignei! quam varia, diversa et multiplicia munia! quanta dexteritas et solertia! Atque utinam adeo densum et multiplex orationis genus mea mihi Minerva effinxisset, ut animi virtutes, quemadmodum vos cogitatione, ita ego verbis assequi possem!

Digitum itaque ad eas duntaxat intendam: vos de iisdem quam maximae sint iudicatote. Principio quid illud, quod uno eodemque temporis momento res dissimillimas per sensus, veluti nuncios, comprehendimus; atque, in unoquoque earum genere acerrimus iudex, animus discrimina animadvertit tot tamque varia, ut, quo plura internoscat, eo minora referre valeat? Nam quae usquam floruit lingua, cui tanta esset verborum copia, ut singulos colores propriis verbis donarit? sapores omnes sua quemque nota distinxerit? non odores omnes paucis, iisque alienis vocabulis designarit? Vis vero illa rerum imagines conformandi, quae dicitur «phantasia», dum novas formas gignit et procreat, divinitatem profecto originis asserit et confirmat. Haec finxit maiorum minorumque gentium deos; haec finxit heroas; haec rerum formas modo vertit, modo componit, modo secernit; haec res maxime remotissimas ob oculos ponit, dissitas complectitur, inaccessas superat, abstrusas aperit, per invias viam munit. At quanta et quam incredibili velocitate? Dixerim Magellanicam terram, iam peragrastis; protulerim Novam Zemblam, iam accessistis; commemorarim Oceanum, iam tranastis; coelum nominarim, iam, ut cum poëta loquar, «moenia mundi» excessistis. Et solis itinera miramur adhuc, ad quae conficienda quatuor supra viginti horarum spacium insumit; et sunt tamen gentes, quae cum eo menstruas noctes expostulent et querantur!

Sed haec minora, quae de divina mentis humanae vi dici possunt. Etenim facultas illa percipiendi quam acris! illa componendi secernendique quam solers! ratiocinandi illa quam velox! Dum tralacionem, quam tantopere commendat Aristoteles, profero, et vini pateram «Bacchi clypeum» appello, quot et quam

10 ―
celeres motus in cuiusque vestrum dicto citius excitari. Videt enim quisque vestrum primo hinc Martem, hinc Bacchum; deinde hinc clypeum, hinc pateram intuetur. Statim illico Martem cum clypeo, Bacchum cum patera componit, et Martem armatum clypeo, Bacchum gestantem pateram cernit; ibi tum e regione quodque sua, Martem et Bacchum superna, pateram et clypeum inferna confert; atque illico, terrae locos omnes percurrens, ab illo caussarum desumit finem, et cum clypei tum paterae proprios usus considerat, illius hostes, huius autem sitim arcere; et continuo similitudinem adhibet, quod uti Mars clypeo, ita Bacchus patera utatur, ille ut hostes, hic vero ut arceat sitim; et praeterea clypei pateraeque figuras confert, easque in genere rotundarumque rerum congruere animadvertit! Hinc extemplo transversum graditur, et has quatuor formas decussat; et sinistrorsum prius Marti pateram, dextrorsum deinde Baccho clypeum appingit, ut postremo clypeum pateram Martis, pateram clypeum Bacchi esse cognoscat.

O quam infra dignitatem de animi motibus hactenus edissertasti, Philosophia, quae hoc mentis opus inter primas eius perceptiones accenses, cum tot in eo et tam variae compositiones et ratiocinationes inesse videantur! At etiam vis, qua mens humana res inter se componit aut a se invicem secernit, tanta est, ut, qua dexteritate et solertia praedita sit, a quovis eloquentissimo, nedum a me, explicari unquam possit. Etenim quid est quod uno oculorum obtutu turpitudinem in rebus aut deformitatem videmus, nisi quod ad temporis punctum omnia, ut exemplo utar, humani corporis membra intuentes contuentesque, ea inter se componimus et ordinamus, omniumque commensum aptitudinemque conspicimus, et quid congruat, quid alienum sit, quid desit aut superet animadvertimus, ita ut quot sunt corporis partes (sunt enim propemodum infinitae), tot sint uno temporis momento efformata iudicia? Quid item illud quod, statim atque animus eam attingit aetatem, ut ratione, cuius est particeps, uti possit, in eo Dei Opt. Max. religio protinus excitetur? Quid? Seipsum novit. At vero divina philosophia longum argumentationum contextum longamque seriem deducit, et ut alii alia

11 ―
nectatur, ac omnes inter se aptae rationes et colligatae sint, explicat, quibus homo, vixdum profari potest, a sui ad Dei cognitionem graditur et ascendit.

Date paulisper animum in ditionem meam, auditores, et philosophiam nobis nostrorum animorum divinitatem demonstrantem et commonstrantem audiamus.

Etsi de omnibus omnino rebus mens humana haereat dubitetque, nullo usquam pacto ambigere potest quod cogitet, nam id ipsum ambigere cogitatio est. Cum itaque nequeat se non cogitationis consciam agnoscere, ab ea cogitandi conscientia conficit primum quod sit res quaedam; nam, si nihil esset, qui cogitaret? Deinde sibi infinitae cuiusdam rei notionem esse insitam sensit; tum adsumit tantundem in caussa esse oportere quantum in re est, quae ab ea caussa producatur: hinc denuo colligit eam infinitae rei notionem a re quae sit infinita provenire. Heic se finitum et imperfectum agnoscit: itaque infert eam notionem sibi ab infinita quadam re, cuius ipse aliqua sit particula, obortam esse. Hoc explicato, adsumit: — Quod infinitum est, in se continet omnia, nec a se quicquam excludit. — Hinc rursus complectitur, eam notionem sibi esse a natura omnium perfectissima ingenitam. Proponit iterum: — Quod perfectissimum est, id omnibus est perfectionibus cumulatum. — Colligit denuo: — Itaque ab eo nulla secreta est. — Ad haec assumit: — Perfectio est quid esse. — Tandem denique concludit: — Est igitur Deus. Cumque Deus sit omnia, est omni pietate dignus. — O mira mentis humanae vis, quae, in se ipsam conversa, ad cognitionem summi boni, Dei Opt. Max. nos perducit!

Haec vestrum aliquis forte mirabitur, et iuratus negabit se id aetatis, nedum puerum, per hanc rationum, ut ita dicam, cathenam, ad Dei cognitionem pervenisse. Pervenit is, pervenit; sed animum non advertit. Quivis vestrum cottidie tabulas pictas intuetur, sed innumera non videt quae pictores observant; cottidie symphonias et cantus audit, sed quam multa eum fugiunt, quae exaudiunt in eo genere exercitati! Quid ita, quid? quia artem videndi aut audiendi, picturam vel musicam, non adhibuit advocatam. Quivis vestrum puer maximo praelusit philosopho;

12 ―
sed quia ei deerat philosophia, haudquaquam animadvertit. Neque sane philosophi, historici, oratores, poëtae, qui aeternam sibi doctissimorum laudem hominum peperunt, ulla alia de caussa summo habentur in precio, quam quod ad quae animi humani natura fert, rectius quam alii animum acriusque adverterunt. Haec, ut vidimus, est animi ratiocinantis velocitas, qui lusorii turbinis instar, cum videtur stare, tum maxime movetur.

Sed quid ego iocularias res parum ex dignitate gravissimam explico; quin potius cum sole maximo aeternorum luminum fonte compono, qui, cum quiescere videtur, tum longissima itinera conficit? Sed ego maiore etiam quodam modo memoriam admiror; nam quid admirabilius ac divinius quam is copiosissimus rerum ac verborum in mente humana thesaurus? At quam cito, Deus immortalis, locupletamus! ut, bimuli aut summum trimuli, omnia verba et res, quibus communis vitae usus continetur, memoriter meminerimus, quae si quis lexicographus in ordinem redigere et componere velit, amplissima librorum volumina perscribat necesse est. Quid vero illa, quae aut singularem utilitatem aut summam admirationem hominibus voluptatemve attulerunt, nonne ethnici homines, suimet ipsorum ignari, sive ad deos quosdam retulerunt, sive deorum dona esse existimarunt? Leges, quod iis vitae societas conservetur, «deorum donum» Demosthenes dixit; at eae donum humani animi vestrum similis fuit. Socrates moralem philosophiam de coelo dictus est devocasse; at is potius animum in coelum intulit. Medicinam Graecia ad Apollinem retulit, eloquentiam ad Mercurium; at ii homines ut quivis vestrum fuere. Orphei lyra, Argus navis, inter sidera invecta, vestras hominum mentes luculento testimonio caelestes esse confirmant. Et, ut hanc rem omnem brevi complectar, dii omnes, quos ob aliquod beneficium in hominum societatem collatum coelo appinxit antiquitas, vos estis. O mira sui ipsius cognitio, quam alte nos effers et evehis! Est vobis omnibus, auditores, animus suus cuique veluti Deus: divina vis est quae videt, divina quae audit, divina quae rerum formas gignit, divina quae percipit, divina quae iudicat, divina quae colligit, divina quae meminit. Videre, audire,

13 ―
invenire, componere, inferre, reminisci, divina. Sagacitas, acumen, solertia, capacitas, ingenium, velocitas mira, magna, divina.

Cum haec ita sint, et homines tot, tanta ac tam praeclara habeant ad sapientiam comparandam a natura praesidia, quid illud est quod eos a pulcherrimis literarum studiis retardat ac remoratur? Quae admiratio eo maior mihi esse solet, quod imprimis hominis propria sit inquisitio veri, qua cottidie avemus aliquid videre, audire aut discere, et summa perfundimur voluptate ubi, de rebus novis vel occultis, quid in iis syncerum certumque sit deprehendimus. Natura enim nos ad veritatem fecit, ingenium ducit, admiratio sistit; ut vere intuenti mihi illud sit magis mirum ignaros esse tam multos. Quandoquidem, ut fumus oculis, stridor auribus, naribus foetor adversus est et infestus, ita errare, nescire, decipi humanae menti inimicum. Istius notae homines haudquaquam se norunt: ignorant divinam animi vim, quid possint praestare non tenent. Idque adeo abiecti in rerum altissimarum ignoratione iacent, quia animi facultatibus, tamquam alis, ad sublimia quaeque se nunquam librare tentarunt. Alii

possunt, quia posse videntur;

nobis non videtur posse, qui possumus? Experiamur itaque quid possimus, et facile habebimus quid potuimus. Excitemus illas nobis tot rerum atque tantarum a prima veritate insitas et quasi consignatas notiones, quae in animo, tamquam igniculi sepulti, occluduntur; et magnum cunctae eruditionis incendium excitabimus. Vulgata enim est de illo Socratis puero apud Platonem historia, qui, ad facillimas notissimasque philosophi interrogatiunculas gradatim respondens, de quadrati dimensione apodixem geometricam, omnis geometriae ignarus, expressit. Vobiscum sunt, vobiscum scientiae omnes, adolescentes, si vosmet ipsos recte noveritis, fortunatissimi. Nihil restat, nisi ut ad eas animum intendatis. O insignem desidiosorum ignominiam, eos sapientes non esse! Cur? quia noluerint; quando, ut sapientes simus, id voluntate maxime constat, cuius quanta et quam mira vis est et efficacia poëtae declarant: qui, dum grandia quaedam

14 ―
et sublimia phantasiae ope apprehendere student, ad ea vehementer intendunt animum; quo, voluntatis conatu alienati, ea numeris mandant, quae, cum motus ille animi eos, veluti quidam ventus, defecerit, superioris cuiusdam mentis vix sua esse credant. Quamobrem sic existimatote: si animi neque inter cupiditates pravasque affectiones distrahuntur, fieri nullo pacto potest quin, si ad sapientiae studia adiungantur, quicquid unquam eruditionis ab egregiis auctoribus repertum ac traditum fuerit, id brevi universum perceptum et cognitum quam facillime habeant; sin applicati, nihil tamen quicquam parumve profecerint, aut iis doctorum copia facta non est, aut bene nata eorum ingenia instituentium vicio perierunt; sin et praeceptorum locus factus sit et recta eorumdem institutio fuerit, neque tamen omnem scientiarum orbem absolverint, eos alio argumento ad scientias ediscendas ductos esse necesse est, et aut utilitate allecti ad hanc, aut iucunditate ad illam, aut splendore ad aliam applicarunt. Sed ea vobis doctorum copia hac aetate felicissima suppetit, ut doctior hac, eruditior contigerit antea nemini. En ut honestissimo ordine collocati assidunt ut vobis praesto sint, et quas disciplinas summis vigiliis et sudoribus compararunt, eas vobis simplici via, ordinata methodo et bona fide commendare et credere possint. Hi amplissimi magistratus honoribus summis, quos incredibili prudentia sapientiaque gerunt, iis, utpote studiorum suorum praemiis bene partis, ad haec studia vos alliciunt, ut deinde ad rempublicam in partibus vobis credendis accedatis. Hoc ocium, quod nobis Carolus secundus, potentissimus Hispaniarum rex, facit, ad pacis et tranquillitatis fructus capiendos, qui magna ex parte in hisce artibus locati sunt, vos invitat. Universi ordines, dum studiis et officiis, civitas cuncta, dum onore et laude eruditum quemque virum prosequitur, vos eruditissimos esse cupit. Scatent omnia ad bonas artes addiscendas exemplis, stimulis omnia abundant, omnia diffluunt incitamentis, copia doctissima suppetit, locus amplissimus datur; vos ad omnem eruditionem facile ac brevi perdiscendam nati et facti estis. Quid igitur reliquum est? Ne nolitis.
15 ―

ORATIOII

habitaxv kal. novembris annomdcc
cuius argumentum:

Hostem hosti infensiorem infestioremque
quam stultum sibi esse neminem.

Si quis forte vestrum, hanc rerum universitatem cogitatione et mente complexus, cuncta sane, quae coelo, terra marique continentur, ea certo notoque foedere sibi omnia constare, et quod cuique semel a mundi primordiis attributum est munus, id uno aequabilique, ut aiunt, tenore fungi, et perennes, ad quos nata sunt, usus afferre animadvertat; is plane ea omnia ad aeternum exemplar facta aeternoque consilio regi affirmare non dubitaverit. At vero, si is eadem cogitationis contentione ad hominum genus conversus in eorumdem contemplatione mentis aciem attendat, ubi eorum nedum diversa et contraria, sed a sua communique natura aliena atque abhorrentia studia notaverit; ubi quam miris, immo miseris modis quemque eorum in singulis temporis punctis alium a se atque alium fieri et in hora sibimet displicere deprehenderit; ubi eos veritatis amatores et erroribus circumfusos, ratione praeditos et ad libidinem pronos, admiratores virtutis et in vicia demersos, appetentes felicitatis et miseriis coopertos, immortalitatis avidos et in ocio, de quo aeque ac de morte siletur, marcescentes, contulerit: vereor ne non is in impiam illam temere eat sententiam, perpetuis caelestum corporum conversionibus et attritu quandam e coelo excidisse humani generis serendi materiam, eamque forte fortuna in terras sparsam et satam, homines citra omne propositum produxisse. Sed ei rectius ac penitius hanc ipsam rem intuenti quam longissime a ratione alienum videbitur, eo quod omnium mentes aspernantur ac respuant, quod inanima aut animantia quidem rationis tamen expertia aeterno consilio facta

16 ―
sint, et divina providentia regantur; unum vero hominem, creatarum rerum omnium principem, ad cuius commoditates et usus tantam rerum ubertatem natura genuit, ut ei terrae omnes cunctaque maria pateant pareantque, ipsum fortuito natum et fortunae casibus huc illuc iactandum exortum esse existimemus.

Cum haec ita sint, et tamen humanam naturam in nobis absurdam minimeque sibi aptam, immo plane a semet ipsa abhorrentem sentiamus; hinc factum est, ut veteres, sive vates illi sint, sive in sacris initiisque tradendis divinae mentis interpretes, cum nos ob aliqua scelera in vita superiore a nobis in nos admissa poenarum caussa luendarum natos esse dixerunt, aliquid veri dixisse videantur. Enimvero poena, et quidem omnium acerbissima poena, est vita quam stulti degunt. Nec vero eam pendunt ob illa, quae theologi poëtae comminiscuntur delicta, quae, cum non etiam essemus, haudquaquam admittere poteramus; sed quia in aeternam illam facimus legem, qua Deus Opt. Max. hanc totius mundi civitatem fundavit: quod, si omnia se et universi rempublicam salvam velint, reliqua creata suam cuiusque naturam, homo vero sapientiam sequatur ducem. Eius legis tot sunt digito omnipotenti praescripta capita, quot sunt rerum naturae et potestates. Sed illud, quod ad rem nostram facit, de homine conceptum recitemus:Homo mortali corpore, aeterno animo esto. Ad duasres, verum et honestum, sive adeo mihi uni, nascitor.Mens verum falsumque cognoscito. Sensus menti neimponunto. Ratio vitae auspicium, ductum imperiumque habeto. Cupiditates rationi ancillantor. Ne mensde rebus ex opinione, sed sui conscia iudicato; neveanimus ex lubidine, sed ratione bonum amplectitor.Bonis animi artibus aeternam sibi nominis claritudinem parato. Virtute et constantia humanam felicitatem indipiscitor. Si quis stultus, sive per malamfraudem, sive per luxum, sive per ignaviam, sive adeoper imprudentiam, secus faxit, perduellionis reus sibiipse bellum indicito. Lex igitur, quam Deus humano generi sanxit, sapientia est. Si sapientiae studiis animum adiungamus,

17 ―
naturam sequimur: sin ab ea ad stultitiam traducamur, a nostra declinamus natura, et in eam facimus legem, cuius sanctio tam exprompta et parata ostentat supplicia, ut repraesentata poena sit ipsa fraus; et nequam carnifex moram faciat, qui damnatis compedes, manicas boiasque constringat, in cruciatum agat uncoque trahat, eam a semetipsis poenam tanta diritate exigunt ac duricie, ut hodierno die vobis proponere audeam:hostemhosti infensiorem infestioremque, quam stultum sibiesse neminem. A vobis modo, lectissimi adolescentes, qui, beata indole a stultitia aversi, ad sapientiae studia animos appulistis; a vobis, qui sapientiam profitemini; vos quidem officiis, amplissimi patres; vos autem institutionibus, doctissimi antecessores, etiam atque etiam rogo quaesoque, ut aequas mihi praebere ac paratas aures ne recusetis, unice operam daturo, ut quicquid molestiae huic orationi verba et stilus attulerit, id ipsum gravitate rerum et temporis brevitate leniatur.

Et quidem possem ex omni temporum memoria foedas atrocesque hostium clades repetere; sed quaenam sunt rerum gestarum historiae, qui annales, qui commentarii, in quibus non eiusmodi «multa dictu gravia, perpessu aspera» legentibus passim prostent? Ne igitur in authoribus recitandis sim multus, vos, quaeso, trucem ipsam ac terribilem praeliorum imaginem animo conformate. Ubi imperatores utrinque e castris eductis et in acie instructis copiis pugnae signum dederunt, et confestim, sublato utrinque clamore, feroces viri concurrunt et commissum praelium ineunt, quae tum infensa infestaque in cuiusque pectore odia excitantur? quam inexorabiles irae effervescunt? quam infractus audaciae comes, furor mentes occaecat? quam impotens occidionis libido animos occupat? Omnes truci atque efferato vultu sibi ultro citroque minantur excidium: quisque ardentibus oculis patentem in hoste vulneri quaerit locum, pugnaci petit manu, infesto transigit ferro. Si alteri repulsi referunt pedem, alteri insistunt; si hi ordinem obtineant, illi impetum faciunt; utra turbata acie, altera ingruit. Ubi stataria rem gerunt pugna stantes et conferti, vir virum neci dedit; ubi circumducto agmine praeliantur, praetereundo mutuas sibi dant

18 ―
clades; aliis occumbentibus, alii ex integro pugnam ineunt; si qui, labore et vulneribus fessi, cedunt recentes, et integri restituunt praelium. Nihil student, nisi caedem facere; nihil affectant, nisi strages edere; id unum gestiunt, afferre clades. In vulneribus, in occidionibus toti sunt. At ubi victoria parta est, ibi non sine ingenti horrore luctuque maximo videre est ex victis alios trepidos aut dissipatos fugam effundere et inter fugiendum misere trucidari; alios, qui in vestigio cadere maluerunt, in caesorum strages congestos, ut quem cuique sors aut virtus coniunxerat, pedites equitesque, victores et victos, animi ferociam, quam haberent in vita, in vultu retinentes iacere. Videres alios in pulvere tabido spiritum intercludere; alios ex strage media nudantes cervicem iugulumque victoribus, eosque obsecrantes, ut reliquum sibi sanguinem hauriant. At vero hi vel effera ulciscendae iniuriae libidine in eos afflictos insultare et obiectare sarcasmos, vel cupiditate legendi spolia transilire; ac, ne quid sit in mora, aliis poplites, brachia aliis decidunt, alios medios dividunt, quo ocius eos militaribus armis vestibusque despolient. Neque enim victoria praeliorum exitu terminatur, nam mox ad agrorum vastitatem urbiumque direptiones divertunt. Et o quam foeda tetraque heic sese offert imago latitantium, extrahentium, fugentium, assequentium, observantium, irrumpentium; trucium inter pavidos, ferorum inter miseros, et ex alienis laetorum malis! Omnia, quocumque oculos animumque convertas, infensa, hostilia omnia: morbo affecti, confecti senio, honestae matronae, generosae virgines, pueri liberales in lectulis, in conclavibus, in intimis aedium penetralibus, in parentum complexu, ante focos, ante aras, omni humanitate abacta, omni admissa fandi nefandique licentia, vita privantur, spoliantur fortunis, bonis omnibus exuuntur.

Maxima quidem videntur et acerbissima damna, mala et exitia, quae bella dare et afferre solent; ita ut quivis forti robustoque animo praeditus eorum vel sola imagine luctu horroreque refugiat. Sed si cui, omni erroris nebula dissipata, clarior veritatis Phoebus affulgeat, et has cum iis componat cladibus, quas sibi dat stultus secum ipse belligerans, si ullam sensus habeat

19 ―
partem, haec longe maiora esse fateatur. Etenim quae vulnera infligere solent hostes, ea saepe, et maiore quidem animi sensu, a chirurgis excipimus; quas illi inferunt mortes, eas, nisi vetarent id leges, saepe in mala spe positi homines ultro sibi consciscerent. Urbe spoliant? at facinorosi scientes prudentesque solum vertunt. Fortunis privant? at ganeones nepotesque per luxum eas et libidinem prodigunt. Libertatem adimunt? at sunt perditi homines, qui ad pretium partiendum se venundari patiuntur. Contra vero (attendite, auditores, res magna est; attendite, res vestra est), contra, inquam, stultus sibi bellum infert, non armis, quibus punctim aut caesim ferit, sed per summum cruciatum distrahitur. Ea vi superatur, qua vehementior nulla; ea spoliatur urbe, quae una est; iis privatur fortunis, quas vel reges expetunt; in eum coniicitur carcerem, quo nihil acrius, nihil tenebricosius; in eius redigitur servitutem, cuius omnium saevissimum est imperium.

Forte an putatis me inopinata magnifice loqui? Non ita est, ita me Deus bene amet, non ita est: vera loquor, et quorum si quis, heic stultus adesset, quod haud puto, si is modo secum habitet, de se coniecturam facere posset. Stultorum arma sunt effraenes animi affectus; vis qua superatur, conscientia; urbs qua spoliantur, mundus; fortunae quibus exuuntur, humana felicitas; carcer ubi truduntur, corpus; domina cuius imperio subiiciuntur, Fortuna. Haec igitur singula, dum aliquanto amplius persequar, quaeso vos, auditores, benigne, nempe vestro de more audiatis.

Et principio quidem attendite quos acerrimos adversus semet hostes et quam perniciosis armis instruat stultus. In ea animi parte, quae rationis est expers (ut similitudine Philonis ad hanc rem apposita utar), duo sunt veluti equi, irascens unus, alter concupiscens: ille mas, haec foemina; ille gestiens animosus, impotens, hic fractus, languidus, deses; illo animus in ardua atrociaque, hoc vero in proclivia et amoena fertur. Ex his duobus equis, non secus ac illo Troianorum dureo, quot inclusi sese exerunt hostes! Etenim, ubi semel prava cupiditas alicuius apparentis boni animum stulti incessit, ibi tum omnium perturbationum fons et origo existit amor; si bonum quam longissime absit,

20 ―
desiderium nascitur; si consequi possit, spes erigitur; si praesens sit, exoritur gaudium; si ita summum reputatur, ut in eo non nisi unus excellere possit, zelotypia et aemulatio praesto est: si eius copiam alius habeat, nos inopia laboremus, invidia cietur. At ubi eiusmodi fluxi et fucati boni compotes facti sumus, et, detracta persona, res manet, quia quod prius bonum videbatur, mox sub specie boni latens retegit malum, statim odium amori contrarium succenturiatur: ac, si malum longe absit, abominatio et fuga expeditur; si praesens nos premat, tristitia erumpit et dolor. Atque heic confestim cupiditati irascibilis appetitus opportunam fert opem. Etenim ad malum depellendum excitat iram: quod si vincere posse putet, armat audaciam; si de victoria desperet, iterum cupiditas ingruit; et si malum mediocre sit, taedium; si summum, ad stultum debellandum stuporem etiam educit. Ducunt agmen appetitus et fuga, mediam tenet aciem gaudium, est in subsidiis dolor. His hostibus stulti animus impetitus optat, timet, gaudet doletque. Sed quia artem vitae, sapientiam, non callet, fluxa vota, timores irriti, «mala mentis gaudia», soli timores solidi. Si quidem optant adolescentes unguenta, corollas, convivia; sed in his subest amari aliquid, quod totam postea rationem vitae conturbet. Optant iuvenes gloriam, sed quae (exquisita et affectata) Varrones Cannensi clade deturpet. Optant viri potentiam, sed quae, virtute non moderata, trahit unco Seianos. Optant senes divitias, sed quae (meritis non partae) Crassos pessundant. Optant decrepiti longaevam vitam, ut senii incommoda sentiant et suorum funera videant. Timent quidem insipientes, sed quae nihilo metuenda magis sunt quam quae pueri in tenebris pavere solent; et vertunt terga, quemadmodum hostes, quos actu pecorum pulvis sublatus exuit castris. Quamobrem, eos, scita tralacione, «maiusculos pueros» Seneca vocat: quibus, post iuventam canosque, non pueritia, sed, quod gravius est, puerilitas remanet. Timent enim, ne quid sibi detrahatur honoris, qui re ipsa in honorantibus est; timent, ne quid patrimonii atteratur, quod revera est in bonis Fortunae; timent, ne supremum properet fatum, quod, si sanguinis guttula in sinistro cordis ventriculo
21 ―
subsistat, imminet repentinum. Gaudia vero stultorum (si tamen gaudia appellanda sint, et non potius integrationes doloris) quam perfunctoria! quae non perpetua hilaritas, sed subita diffusio consequitur. Etenim ea animi pars, quae ratione praedita est, et stultis, ut ita dicam, poenae nomine relicta, suspicit quandoque Archimedem, post propugnatam quantum pote fuit suis miris machinis patriam, inter Syracusarum direptionem in erudito pulvere geometricarum apodixium suavitate occupatum teneri; admiratur Scipionem, post Hannibalem devictum, post Carthaginem eversam, pro ingrata Roma libentissime Linterni villulam commutare, et per summam animi tranquillitatem inter literas abditum et sua ipsius virtute involutum vel sapientiae studiis vel memoria rerum praeclarissime a se gestarum delectari. Adeo enim gratiosa est virtus, ut insitum etiam sit improbis probare meliora. Sed quid tum? gravissimum illud sentiunt malum, quod stultis poëta grandiloquo ore imprecatur:

Virtutem ut videant intabescantque relicta.

Quandoquidem ratio, a virtutis pulchritudine, ad quam nata est, commota, arripit affectuum ac perturbationum habenas. Sed nequicquam: etenim aut a refractariis equis, instar Homerici Hectoris, raptatur; aut, quoniam nescit fines,

Quos ultra citraque nequit consistere rectum,

vel vehemens, dum aliqua devitat vitia, incurrit contraria; vel, a seipso dissidens, laudat virtutes, vitiis obsequitur. Et ne timidum audiat, audacium fert praemia, iniurias et contumelias; ne audacem, «omnia tuta timet»; ne avarus habeatur, rem omnem prodigit; ne prodigus, a congesta pecunia tamquam a sacro abstinet et suum genium defraudat. Itaque, in omni vita, vel cupiditatibus ardet, vel timoribus trepidat, vel voluptatibus insanit, vel curis aerumnisque conficitur. His suppositis flammis, his admotis arietibus pluteisque stulti animus oppugnatur. Qua vi expugnatur tandem? Qua nemo se protegere potest: vitae inter vitia traductae conscientia. Haec diras, haec intemperias ciet, quae stultum tenent et agitant. Lubet eos oculis

22 ―
videre iactatos? Spectate: stulti vita semper ingrata, semper trepida est, semper is sibi dissidet secumque pugnat, semper fastidio sui laborat suique taedet ac poenitet. Nunquam ei velle ac nolle decretum est: variat cottidie iudicium vertitque in contraria; sua despicit, aliena miratur eiusque, ut Plautini Alcesimarchi:ubi est, ibi non est; ubi non est, ibi est animus; semper apud se caussam dicit et se condemnat, semper foris est, nunquam secum habitat; nova commutans loca, nova obiens munia, novam vitae rationem instituens, novas spes etiam in exitu inchoans, semper se fugit.

Talibus stulti oppugnati armis, tanta vi debellati, quam amplissima et pulcherrima privantur urbe? Ea nimirum, quam non aratro designati ambiunt muri, sed «flammantia coeli moenia» circumdant; quae non mutabili lege fundata est, sed aeterno regitur iure; in qua non municipale sacrum colitur, sed coelum, sidereum Dei Opt. Max. templum reseratur; cuius theatrum terrae patent; thermae, maria; stadia, solis viae. Eius urbis civitas nonnisi Deo sapientibusque communis est; quando eius iuris communionem, non principali beneficio, non liberis, non nave, non militia, homines, sed sapientia, consequuntur. Etenim (attendite per vestram fidem) ius, quo haec maxima civitas fundata est, divina ratio est toti mundo et partibus eius inserta, quae omnia permeans mundum continet et tuetur. Haec in Deo est, et Sapientia Divina dicitur; a solo sapiente cognoscitur, et sapientia humana appellatur. Quis igitur grandius et magnificentius, quam quod dicat:Civis romanus sum, dicere potest:Mundi civis sum, nisi solus sapiens, qui de rebus superis inferisque, divinis, humanis, universis vera cogitare et disserere sciat? Quis, nisi sapiens, pro tantae civitatis cive se probare potest, qui naturae et universi legem novit ac servat? Quae res eius reipublicae iura Deo hominibusque communicat? Perfecta ratio, qua Deus cuncta operatur, sapiens cuncta intelligit. Quae res hominum cum Deo necessitudines conciliat? Veritas, quae ab unis sapientibus vestigari sinit et, ut Graecum notat nomen, circa Deum versatur. Quae res homines Dei similes facit? Virtus, qua freti Stoici, nimis superbe de

23 ―
sapiente, nimis abiecte de suis deis disserentes, illud παράδοξον statuunt, quod eadem res sapientem efficiat, quae Deum, nempe virtus, nulla re praeterea, nisi immortalitate, quae nihil ad bene vivendum pertinet, cedens caelestibus. Dicamus id magis, pie et verius graviusque: una re nos Deus sui similes reddit, virtute, qua nedum humanae, sed cum caelestibus etiam aeternae nos compotes facit felicitatis.

Magna stulti civitate privantur: magnis item necesse est ut spolientur opibus ac fortunis. — Quibus? — rogabitis. Felicitate. Nam omnibus quidem hominibus natura insitum est, ut beatam expetant vitam. At vero stulti, dum illam petunt, fugiunt: quandoquidem, cum beatae vitae summa sit vera hilaritas, solida tranquillitas, inconcussa securitas, ii solicitudinum caussas colligunt, et per insidiosum iter longius ab eo, quod petunt, semper abscedunt et, in labyrintho properantium instar, sua ipsorum velocitate se implicant. Quid ita? quia eos deficit perfecta virtus, hoc est aequalitas ac tenor vitae per omnia sibi constans: quod fieri nullo pacto potest, nisi rerum scientia prudentiaque contingat. Etenim humanae vitae propositum et appetendorum ultimum, quo potiti nihil ultra petimus vel egemus, et quo uno, utpote ad id natus animus, consummatur, est certa scire, recta operari, atque illo contemplari, hoc imitari Deum. Ubi semel inter haec studia sapiens versatur, eo gaudio eius vita perfunditur, cuius indivisae sunt comites conscientiae tranquillitas innocentiaeque securitas. Scientia enim praestat, ut sapiens animum deducat a corpore, et multum cum meliore ac divina parte versetur, et cum hac querula ac fragili quantum necesse est. Itaque rerum vestigans caussas mente Deum adit, et his cogitationibus oblectatur et pascitur. Recta vitae institutione, agnoscit in nobis esse appetitionem et fugam, virtutem et vitia; extra nos corpus, opes, gloriam; agnoscit quae in nobis sunt, natura sua libera et propria esse; extra autem posita, serva et alieni iuris. Quamobrem ita se conformat, ut quicquid ex Dei constitutione nos pati necesse sit, id magno animo excipiatur. Ad hoc sacramentum se adactum intelligit: ferre mortalia, nec perturbari his, quae vitare nostrae potestatis non est. Itaque ab celsa mentis veluti

24 ―
arce omne Fortunae regnum despectat et, veluti summus Olympi vertex, humanorum casuum ventos nubesque superat.

Tot tantisque stultus spoliatus fortunis, libertate etiam iusti iure belli privatur: libertate, inquam, quae non vindicta aut pileo donari solet a dominis, sed quam dat sua manumissione sapientia. Hinc in arctum truditur carcerem asservandus, multis spissisque tenebris circumseptum et horroribus undique circumfusum. Nulla ibi rimula hiat, per quam lucis radius penetrare possit; nullus ei verus triumvir praeest; nullus fidus ad ostia custos, qui extrinsecus allata ex bona referat fide.

Credo equidem vos iamdudum tenere quae dicam. Tenebricosus carcer est corpus; triumviri, opinio, falsitas, error; custodes, sensus, qui in pueris acerrimi, in senibus hebetes, et in omni vita pravis affectionibus corruptissimi. Quivis nervorum morbus, quodlibet organorum vicium, quicumque appetitus, intemperantia eos corrumpit et labefactat. Quid? Diversae corporum compages quam diversa, immo contraria, ingenia induunt! Amor vero quam miris modis vim imagines conformandi distorquet! quam miris odium depravat! Qui amant, dominarum vicia, tanquam virtutes, exosculantur; qui oderint, tanquam vicia, virtutes abhorrent. Hinc illi opinionum, quibus iactantur, fluctus; illi studiorum, quibus submerguntur, euripi; illi errorum scopuli, in quos impingunt. Cumque nesciant quam alti rebus termini haereant, et quid fieri possit, quid secus, ignorent; atque adeo non habeant gubernaculum vitae sapientiam; se Fortunae committunt. A qua dum saevissimis habentur modis, illas voces per summum animi dolorem emittunt: — Non putabam; spes me frustra habuit; hoc mihi restare nesciebam. —

O quam vere, cor et pupula sapientum, o quam vere, Plato, dixisti hominem stultum animal esse omnium ferocissimum! Nam quae maior ferocia, immo feritas quam adversus semetipsum tam infandum bellum indicere? in horas a sua ipsius conscientia sub iugum per summam turpitudinem agi? in tam amplissima urbe nullum caput habere? fortunis privari, quae unae propriae sunt? carcere tam duro asservari, quem potest infringere? a saevissima domina non ad sapientiae aram perfugere? Eia, agamus

25 ―
hoc tandem, et nosmet ipsos respiciamus; nos nostri misereat, et sanctum nobiscum ipsis paciscamur foedus. En feciales ad id feriendum parati; heic adsunt, ut nobis verbis praeeant: sequamur igitur. Et illi pareamus naturae legi, quae iubet, ut quisque sibi constet. Facilis est, nam ingenita; benigna, quia naturae.
27 ―

ORATIOIII

habitaxv kal. novembris annomdcci,
cuius argumentum:

A literaria societate omnem malam fraudem abesse oportere, si nos vera, non simulata, solida, non vana eruditione ornatos esse studeamus.

Ex tot tantisque Dei Opt. Max. beneficiis, quot sunt res ex tenebricoso nihilo in hanc mundi lucem editae et explicatae, cuique vestrum recte ea secum animo reputanti nullum sane splendidius aeque ac magnificentius donum quam liberum humanae menti concessum et datum arbitrium ab infinita eius bonitate profectum esse videatur. Et vero amplissimum, et sane regium est, cum reliquae res creatae omnes suae cuiusque naturae serviant mancipatae, unum vero hominem imperare. Terra namque suis librata ponderibus aeternum stat, nec usquam titubat, aut labascit: mare continenter aestu agitatur, nec fines unquam, quibus continetur, egreditur: suos diurnos una et annuos labores sol durat, nec tantillum declinat aut punctum temporis cessat: stato tempore annus virescit, stato fert fruges: nec leo pusillum, aut lepus magnum animum induit, aut tigres feram, aut boves mansuetam naturam exuunt. Unus homo est quod vult; fit quod lubet; agit quod placet. Itaque cum primum humani generis princeps Adamus ex admirabili Damasci figulina a Deo factus prodiit, credo equidem, quod haec rerum universitas, quae mundus dicitur, si sensum haberet, cum cunctas res creatas naturae servitia contueretur, hominem vero sui ipsius moderatorem arbitrumque conspiceret, cum ex hac naturae libertate, suum, si non dominum, pene dominum certe agnovisset. At utinam Deus fecisset immortalis naturam humanam sibi itidem ut reliquae mancipatam! nam, arbitrio compedito, homo ad quem rectum rationis usum

28 ―
factus erat, aequabilius quam sol et astra suos circumagunt cursus recta contenderet, in vitae constantia stabilius quam terra in seipsa consisteret, intra fines humani divinique iuris religiosius quam intra litora oceanus contineretur, virtutis frugem cuique aetati ferret convenientem et aptam, et adolescens temperantiae, vir fortitudinis, senex prudentiae, in omni vita iustitiae exempla iugiter daret; neque ex libidine unquam hominem exueret, et in brutum animal cupiditati pronum tamquam Circaeo aliquo poculo verteretur. Enimvero libera humani animi electio omnis materies mali: hinc omnis pernicies, cuncta exitia, quaelibet pestes, quibus genus afflictatur humanum. Etenim arbitrii libertate abusus homo res omnes suopte ingenio insontes noxias fecit: ingentes saxorum struices supra caput eduxit, unde ruinas acciperet; mari ausus est se committere, ubi naufragia faceret; ferrum perstrinxit, ut sibi vulnera infligeret; gulae irritamentis famem antecapit; vino somnum praevertit; deliciosa ciborum varietate antevenit funera; et undique caussas corradit quibus suam ipsius naturam divexet ac perdat.

At haec tolerabiliora quam illa, ut sint qui literarum studiis, quorum proprius est usus haec ipsa depravati arbitrii damna emendare, abutantur; et animorum cibum et oblectamen in mala venena et ingrata convertant: et quae res ad componendam animi tranquillitatem et optime formandos mores vel unice vel plurimum valent, ex iis ipsis solicitudinis caussas colligunt, easque malo suo ingenio, veluti contagione quadam, labefactent. Isti sunt homines vel simulate eruditi, vel vana eruditione, ut cum Epicteto loquar, praediti: illi, quia eruditos haberi volunt, nec tamen sunt; hi, quia eruditi sunt quidem, sed suam eruditionem omnem, non ad sapientiam et animi modestiam humanitatemque, sed ad inanem gloriolam compararunt. Itaque, ut utrumque vitetis genus, optimae spei adolescentes, qui in vere literatos ac sapientes viros adscisci studetis, in haec verba sponsionem hodierno die faciatis necesse est:A literaria societate malam fraudem, quantum in vobis est, omnem abfuturam. Quod est summum dicendorum caput: per vestram fidem attendite.

29 ―

Maxima quidem et potentissima illa vis est in hominum animis insita, quae alium alii consociat et coniungit; ita ut nemo unus tam improbus, tam scelestus, tam nefarius existat, quin ad societatem servandam, vel inter pravas cupiditates, aliquam iustitiae particulam, tamquam sub deflagrato cinere vivacem favillam, conservet ac foveat: eius rei testes in quavis alia caussa intestabiles piratae sint et latrones, qui certas suae nefariae societatis leges de communibus periculis pro virili subeundis, de ferenda ultro citroque in dubiis rebus ope, de praeda ex bona fide inter se dividenda, quadam specie religionis observant. At qui homines in literarum communionem inciderint, et eruditionem vel simulant vel vanam colunt; quam sancte isti iura eius societatis tueantur et impleant, spectate ea de re leges et ad earum exemplum iudicate.

Pro socio lex est, ut is aut rem aut operam conferat in commune. Igitur, quemadmodum homines ratio, nationes lingua, cives respublica, gentiles nomen, cognatos sanguis, mercatores res quaestuaria consociat, ita bonarum artium professores erudita opera, philosophos naturae vestigatio coniungat necesse est. Huic legi paret ne, an potius in eam committit philologus, qui de suo nihil in hoc commune confert, et Theonino dente carpit et lacerat alienum? et Virgilium in heroicorum numero poëtarum non habeat, quod iudiciosissimus Longinus Ciceronem quidem cum Demosthene, non item Virgilium cum Homero comparavit? Ciceronem, os, medullam, corculum eloquentiae, elumbem et fractum cum Asinio, ridiculum cum Catone divexet? Plauti deos parasitari, Terentii vernas philosophari dicat; Livium verbosum cum Caligula notet; in Sallustio affectatem verborum antiquitatem cum eodem Pollione reprehendat; ambitiosum et usque ad fastidium exquisitum Ovidii stylum exagitet; Lucani tumorem detestetur; Martialem scurram de trivio deridendum traducat? Huic legi paret, an potius in eam committit philosophus, qui nihil de suo in commune confert, et genuinum frangit in alieno? et Platonem anilium fabellarum auctorem insimulet; Zenonem vanum mirabilium promissorem, magnificum, superbum et fastus plenum accuset; Democritum et Epicurum carneos

30 ―
homines dicat; Cartesium naturae poëtastrum appellet; et omnia, quae audiunt

Stulti, stolidi, fatui, fungi, bardi, blenni, buccones,

in Aristotelem per summam impudentiam probra congerat? Huic legi paret, an potius in eam committit medicus, qui de suo nihil in commune confert, et antiquorum recentiorumve medicinam mediam dissecet? Iuris interpres, qui vel Accursium barbarum omniumque rerum ignarum videat; vel Cuiacianos nihil, nisi legitimae emancipationis et testamenti per aes et libram solemnitates novisse dicat? Quid aliud istud est, nisi socium in lucrum solum venire, nullum subire damnum? Igitur, optimae indolis adolescens, insuda, impallesce, lucubra, scribe, subi pericula; et quas censuras de aliis iniqui homines proferunt, de te item audias; conare, enitere; si ad philologiam applicuisti, non obtrectando, sed bene scribendo aliorum vicia declina; si ad philosophiam, non probris et contumeliis, sed rationibus, et ipsis rerum argumentis aliorum lapsus erroresque confuta.

Deinde societatis natura est, ut bonam fidem desideret. Unde illam iurisconsulti formulam inter bonos bene agier in eiusmodi caussis prodidere; cuius ea vis et potestas est, ut quicquid officium sit in iuris abeat necessitatem. Deus immortalis! in quaestuariis societatibus socius socio aequus est et benignus: ecquis erit in societate studiorum iniquus? Absit id a vobis vicium, absit, adolescentes: et authores, qua parte spectandi sunt, laudate; qua vero peccant, id humanae imbecillitati tribuite; et communes nostrae naturae vices commiserescite. Igitur, bonae indolis adolescens, philologe, latina Plauti venere, Terentii elegantia te oblecta; decoram Virgilii maiestatem venerare; in Cicerone torrentem eloquentiae fluvium, qui copia abundet, exundet, inundet, ut Virgilianus ille de saxo pastor, admirare; lacteam Livii copiam, acrem Sallustii vehementiam suscipe; pictos ex Ovidio flores lege; audaces Lucani conatus admirare; scitis Martialis dictis applaude. Si te philosophiae dedidisti, audi Platonem quae disserat de animorum immortalitate, de divinarum aeterna et infatigabili vi idearum, quae de geniis, quae

31 ―
de Deo, summo bono, quae de amore a libidine defoecato; et eumdivini cognomentum iure promeruisse cognosces. Audi Stoicos quam graviter et severe sapientis constantiam doceant; et tute rigidos ac torvos virtutis custodes dixeris. Audi Aristotelem, quanto acumine facultatem dissertatricem universam complexus sit: cui nihil hactenus aliud, nisi quam explicationem, rationem et aliquod utilius exemplum addiderunt; quo corde de re oratoria et poëtica praecepta tradat; absolutissimum illud de morum philosophia systema perlege; et ingeniorum miraculum ultro fateberis. Audi Democritum, quam verisimillima de principiis rerum, de corpusculorum effluvio, de sensibus contempletur; et Naturae praelucem appellabis. Audi Carthesium, quae de corporum motu, de passionibus animi, de sensu videndi nova et admiranda investigarit, quae de primo vero sit meditatus; ut geometricam methodum in physicam doctrinam invexit; et philosophum dices non ad aliorum exemplar factum. Qui medicinam facturus es, Galenum evolve, et disce qua elegantia morbis imponat nomina, quanta mentis intentione observet signa, quanta ferat veritate iudicia; et maximum medicorum fateberis. Iurisprudentiae professorus, Accursii glossas versa: et nisi post eum graeca ac latina lingua restitutae essent, nec Romana historia illustrata, nescio an quid Accursio maius in nostrate iurisprudentia natum esset. Id enim est aequi bonique consulere: id inter bonos bene agere, ut sit apud teetcognoscendi, et ignoscendi locus.

Cognosce igitur prius; neque indicta caussa de quoquam iudica. Quin in cognoscendo aequus bonusque arbiter, quod culpae nomine quemquam praestare oportet, id cum diligentia ab eodem alibi praestita compensa et absolve. An non et illud item bona fides desiderat, ut quos authores domi tute solus es admiratus, eosdem foris laudibus pro meritis ornes? nec alienos libros clam domi exosculari, palam naso adunco suspendere? est ne bene agere recitantem coram vano excipere plausu, corrugare nasum absenti? Non patitur satyricas istas sannas, istas a tergo ciconias bona fides abominatur. Conscius tibi es authorem bene dicere, vera disserere; cave faxis, ut contra animi

32 ―
sententiam eum suo lucro defraudes; conscius es eum aliqua in parte decipi, errare, labi; ne sinas eum in errore persistere; et verbis, quantum potes, bonis peccati admone. Viri Athenienses eum publicis execrationibus devovebant, qui ignoranti viam non commonstrasset, eumque contra humanam societatem facere iudicarunt. Ecquis patiatur amicum suos libros publici iuris mendosos facere, ut re non integra eum erroris nomine reum peragat? et quam natura dictat, hominem homini opem ferre, literatus literato negabit? Discendum est, optimae spei adolescentes, ut alios humaniter docere possimus; et in ultimas terras exportandi (credo equidem in hac liberalissima urbe eiusmodi pestes non agitare) exportandi, inquam, in ultimas terras isti homines sunt, qui in studiis literarum sudant et algent, quo aliis formidini, non auxilio esse possint, minitabundi:

Qui me commorit (melius non tangere, clamo)
flebit, et insignis tota cantabitur urbe.

Deinde est ne bonam fidem praestare, bonum virum agere quempiam, qui ita suae sententiae tenax sit, ut de ea nulla pollentissima ratione deiici possit? — Quid ais? — Nervos in corde radices agere. — Quid ita? — Quia in eo placito omnis ferme consentit antiquitas. — Recte sane; sed, ni molestum est, disseca corpus. — Quid istoc opus facto in re, de qua nemo est nostrum qui dubitet? — Attamen, ni piget, disseca; nam mihi, ut sum naturae religiosus, de eo scrupulus iniectus est: disseca quaeso. — Non quia necesse sit, sed, ut tibi mos geratur, fiat. — Merito te amo. Inspice nunc praecordia. Quid? ut superstitiosus aruspex extis inhias et pallescis. — Nullus quidem. — Ostende igitur nervorum a corde originem. Tenuissimae sunt fibrae, nostin? — Oculorum aciem effugiunt. Adhibe microscopium. — Tantundem egerimus. — Attamen adhibe. — Vereor ne mihi videndi sensus isto conspicillorum genere labefactetur. — Nihil pericli est: nos quotidie utimur; nec quicquam mali inde ortum. — Vide quo me inducas. — Quid nunc? nervorum stirpem in

33 ―
corde perspicis? — Nihil magis. — Sum verus? Dixin tam tenuia esse fila, ut omnem obtutum fallant? — Audio. — Sed da te mihi vicissim; inspice cerebrum, et, microscopio seposito, in summo cerebello glandulam, quam pinealem appellamus, observa. Spectastin? Quidni? Viden porro ut tenuissima filamenta in cervices deducuntur? unde nervi omnes per spinalem medullam in universum corpus diramantur. — Video etiam. — Quid nunc? Nonne fugit te ratio? — Nihil minus, nam stat alia animo a puero mihi imbuta sententia. —

Quid, proh Dei atque hominum fidem, istud est, nisi interdiu solem de coelo tollere? Abigatis, quaeso, istam ab animo pervicaciam: et propriam boni viri ingenuitatem induite. Tandiu in aliqua sententia sistite, quandiu alia verisimilior non commonstretur: non est turpe dediscere, quando non est voluntarium errare. Pervicacia ab electione est, error ab imbecillitate naturae. Neve sitis, quaeso, ex isto contentiosorum hominum numero, quos illa omni societati exitiosa verba delectant: «Ais, nego; negas, aio». Dociles, rogo, sitis in omni vita: et illis verbis potius oblectemini: «Aio quidem; sed fac negem; dum melius mihi modo commonstres».

Postremo bona fides omnem dolum malum excludit, quem, si vere Aquillius diffinivit, «aliud agere, aliud simulare», certe dolo malo facit philologus, qui vix sex menses aut summum annum in graeca vel hebraea lingua exercitatus, iuxta ac Atticae vel Palestinae alumnus illa exclamat: — O si scires hebraee et Isaiae magniloquentiam nosses! o si graece et Platonis mel degustares! — Deus immortalis! Latinae linguae, a qua pauxillulum deflexam ac mutatam vernaculam loquimur, universum decennium non sat est addiscendae, ut eius venerem et genium assequamur, et Deus scit an quis nostrum sit omnino assecutus. Nam quis nostrum est, qui patavinitatem in Livio, gallicismos in Caesare animadvertat? Et tam brevi linguas a nostrate prorsus alias et omnino inter mortuas sapimus! Versatissimi in graeca latinaque lingua nostrorum temporum authores aiunt Homerum ad Virgilii exemplum collatum sordescere et ineptire, Demosthenem cum Cicerone compositum iacere, frigiscere. Ah, auditores,

34 ―
«nostras culpas», ut cum Sallustio dicam, «in negocia transferimus». Non sordescit Homerus, non iacet Demosthenes: nos aliud agimus, aliud simulamus. Nostra eius linguae ignoratio est, qua nescimus quanta sint verborum momenta, quales dictionis elegantiae, quae linguae rotunditas. Dum graeca lingua vigebat, et inter Graecos multum et diu versabantur Romani: Virgilius id unum affectavit, ut Roma suum haberet Homerum; Cicero in eo totus fuit, ut et Latio suus esset Demosthenes: et nos, graeca lingua prorsus extincta, haec et de Homero et Demosthene iudicia proferamus? De hebraea lingua, quod sit doctiorum et magis ingenuorum iudicium, paucis expediam. De ea unos sacros veterum Tabularum libros habemus: Hebraei grammaticas post annum Christi millesimum excogitarunt; sed quae vel veteribus versionibus vel Massoretharum authoritate vel Rabinorum coniecturis nitantur. Veterum versionum una nobis constat vulgata, quam seculorum Ecclesiae sui semper similis vetustas confirmavit. De reliquis versionibus ex earum antiquissima iudicate. Ea est septuagintaviralis, Ptolomaeo Philadelpho, Aegypti rege, ducentis quinquaginta minimum annis a Babylonicae captivitatis postliminio confecta: qua aetate linguae sanctae usus diutina tot annorum servitute in Aegypto corruptus fuerit, et complurium vocabulorum elegantia et locutionum puritas interciderit, necesse est. Et satis patet ex innumerislxx interpretum locis, ubi unam eandemque vocem varie admodum vertunt, ut nec inter se, nec rei, qua de agitur, ullo modo conveniant. Ad haec adde librariorum vel oscitantiam vel linguae ignorationem, haereticorum falsandi artes et temporis denique iniurias. Massorethae puncta vocalia addiderunt, quo tempore recta linguae pronunciatio ignota erat. Rabinorum coniecturae, quam sint infirmae, cuique innotescet animadvertenti eos quamlibet vocum vel in una literula similitudinem quamlibet longinquam originem ducere, quasvis ineptas historias narrare, ut suas interpretationes confirment. Lexica, cum sint inde hausta, quam plurimis laborent viciis necesse est. Neque haec eo dico, quo vos a praeclarissimis utilissimisque eius generis linguarum studiis absterream: enitendum est, ut, quantum
35 ―
fieri possit, eas addiscatis; et quousque pervenire licet progrediamini:

est quadam prodire tenus, si non datur ultra.

Sed illud admoneo, ne nos id scire simulemus, quod revera nescimus. Dolo facit philosophus et aliud agit, aliud simulat, qui de ignoratis rebus certos obiectat gryphos, ut suam ignorantiam scientiae specie praetendat. — Quid est antipathia? — Virtus quaedam, qua una res non patitur alteram. — Ita te Deus amet, explica, ista virtus in quanam re posita est et locata? — Dicam: in quapiam qualitate occulta. — Id ipsum rogo, istam occultam qualitatem recludas. — Heic mutit, heic haeret. Ah dolo facit. Cur non, abstersa omni offucia, ingenue principio respondet: Nescio? — Alius mihi physicas res geometrice demonstrandas proponit. Cupio hercle, nam nihil prius, neque fortius. — Igitur has de corpore diffinitiones accipe. — Teneo. — Has porro de motu corporum regulas. — Factum. — Da haec quae postulo — Tua sunt. — Hinc geometrica methodo ab exploratis et indubiis semper proxima ex proximis colligentes progrediamur. — I prae, sequar. — Nonne corpora proiecta, non gravitate, quam dicunt, sed circumpulsu aëris deferri tam clare et aperte percipis, quam illud, quod omnis triangulus angulos habeat duobus rectis aequales? — Ita me Deus fortunet, non ita percipio. — Atqui concessa te tenent. — Ita quidem, quia omnium verisimillima. — Quin igitur iuxta mecum sentis? — Quia aliqua de motuRenati Carthesii regula falsa esse possit.Sed quid dixi possit? quando non una falsa a doctissimo Malebrancio deprehensa est. Quid simulamus et geometricas demonstrationes homini sanae mentis obtrudimus, quas non assequatur? eius instar hoc est, ut quis nullo ab oculis vicio laboret et vigilans, et in sole lucem non videat, quando ita mens ad verum, ut oculus, fertur ad lucem. Fateamur tandem aliquando nostram imbecillitatem naturae: in hoc studia valeant, ut hoc sciamus vel nescire vel admodum pauca scire. Gloriaris, philologe, omnem rem vasariam, vestiariam Romanorum nosse, et magis Romae, quam tuae urbis vias, tribus, regiones callere. In quo superbis? Nihil aliud scis, quam

36 ―
figulus, coquus, sutor, viator, praeco Romanus. Te iactas, philosophe, principia rerum et caussas assecutum. In quo te iactas? In quo animos effers, ubi adversae sectae alius te putat errare?

Addiscamus igitur verum studiorum usum, et sciamus vetitam primi parentis curiositatem in nobis esse vera rerum cognitione mulctatam. Hoc disciplinae doctos a vulgo distinguant. Utrique nesciunt: sed vulgus se scire putat, eruditus ignorare se noscat. Ita sapiens in omnibus verat, si omnia cum illa exceptione affirmet: «Aio, ni rectius, aut verisimilius obstet». Ita nunquam falletur, nec unquam fallet; ita nunquam ullam stultorum profert vocem: «Aliter putabam». Igitur literariam societatem omni abacta mala fraude agitemus, authorum virtutes lucro apponamus, cum virtutibus vicia compensemus; conferamus quid in commune de nostro; nec mutua socios nostros fraudemus opera; neve plus profiteamur quam conferimus, contulisse. Vultis novam artem imitandi scriptorum virtutes? amate. Vultis novam rationem vitandi vicia? ne curiosi pervestigetis, et, si quae offendatis, aequi bonique consulite. Vultis evadere doctissimi, aeque et optimi? Conemini esse tales, quales videri velitis. Atque eo pacto societatis literariae ille multo uberrimus ad vos fructus proveniet, animi modestia, nequis supra suum modulum scire putet, et, omni profligata impostura, candide et syncere vitam vivat.

37 ―

ORATIOIV

habitaxv kal. novembris annomdcciv cuius argumentum:
Si quis ex literarum studiis maximas utilitates, easque semper cum honestate coniunctas percipere velit, is reipublicae seu communi civium bono erudiatur.

Si quis forte vestrum ad duos superiores annos mente et cogitatione respexerit, et solemne institutum, mihique antea persancte servatum, hac die exhortatione ad iuventutem habita literarum studia inauspicandi interruptum intermissumque considerarit; nunc vero in usum moremque revocari videat: is plane aut haec auspicia dicis et solemnitatis caussa potius quam ut ullum negocium postulet sumi arbitretur aut certe nostri silentii caussam ac rationem requirat. Certe quidem bonae artes scientiaeque neque adeo faciles sunt, ut qui ipsas conveniunt, eos ultro praevertant; neque tam obviae, ut aliud agentibus occurrant; neque in tam proclivi agunt loco, ut quo quis eas assequatur, sit continendus decursus. Quin contra adeo difficiles sunt, ut naturam humanam superare videantur. Etenim ei, qui literariam vitam instituit, et sensus, quos fidissimos vitae duces putabat, ferme omnes ac toti sunt abdicandi, ut vera rerum percipiat, et vim corporearum imaginum figulam, phantasiam, obcaecet necesse est, ut primum verum intelligat, et brevem mentis modulum in immensum relaxet oportet, ut indefinitam naturae ditionem cogitatione designet, ac denique mentis oculo, ratione inquam, opus est ut orbetur, quo mira Dei, quorum, ut Apostolus ait, «argumentum non apparet» edoceatur. Atque ea omnia quae memorari facienda sunt ab adolescentibus, qua aetate et sensus maxime vigent et phantasia plurimum pollet, et mens, quia tum primum materiae vinculis relaxetur, angustissima sit, et ratio, cum in summa versetur ignoratione rerum

38 ―
sit ad vicium usque curiosa. Si igitur homines ad officia nihil quicquam ab humanitate aliena, sed omnino conformia obeunda exhortationibus, admonitionibus precibusque sunt impellendi; opere quanto maiore eiusmodi instinctus desiderantur, ut naturam ferme exuant, et tunc adeo, cum potissimum valeat! Quapropter tantum abest, ut haec exhortamenta ad bonarum artium scientiarumque studia in ostentationem et pompam sint comparata, quod ipse quotiens video (video enim quotidie ) adolescentes tenera aetate a laboribus maxime abhorrentes et ad lusus iocosque proclivi, postquam in seriis meditationibus serenas noctes evigilarunt perpetuas, huc prima luce pluvia madidos convenire, vel frigore cohorrentes algentesque audire doctores; ita me Deus bene amet, ut, ne animum porro despondeant, si eius rei facta mihi potestas esset, totiens iteratis exhortationibus confirmare conarer.

Sed quanquam tanta sit, quantam vidistis eiusmodi instituti necessitas, nihilo tamen magis nostram per hoc biennium muneris cessationem mirari velitis. Etenim per id tempus orationum incitamentis abstinui, cum multo vehementiora rerum momenta essent, quibus libera iuventus ad sapientiae studia impelleretur. Quando doctissimi viri per hoc biennium universum huc in docendi certamen descenderint, eo proposito amplissimo atque ornatissimo praemio, ut iuventutis publicitus erudiendae digni iudicarentur; et per hoc ipsum tempus amplissimi magistratus cum gravissimo ac sapientissimo hoc Vincentio Vidania, studiorum praefecto, quibus eiusmodi certaminum maxima ex parte iudicium permissum est, summa religione, incredibili sapientia et constantia singulari de vestris doctoribus deligendis iudicarunt. Quid enim quaeso est, summos magistratus de vestra eruditione, o pulcherrimae spei adolescentes, tandiu esse et tantopere curiosos, nisi re ipsa profiteri vos praecipuam curam esse reipublicae, ut postea eiusdem tutelam cum principe sapienter geratis? Itaque, si maximum est ad civiles artes incitamentum accedere ad rempublicam posse, quid existimandum ubi respublica ultro se vobis ostentet? vos sibi erudiat? a vobis praestinet olim in suis partibus gubernari?

39 ―

Quapropter, cum tot ac tam momentosi rerum impulsus hac studiorum universitate, scientissimis doctoribus iam instructa atque ornata, quierint; mihi ad meum me munus pensumque revocanti nullum hodie ad vos cohortandos vehementius et ad referendam reipublicae gratiam accomodatius argumentum succurrit,nisi, si quis vestrum ex literarum studiis maximasutilitates easque semper cum honestate coniunctaspercipere velit, is communi civium bono erudiatur. Sed antequam huius finis honestatem utilitatemque demonstrem, necessarium duco, ut quo necessitudinis genere vos, populares, coniuncti sitis et quo amoris gradu vosmet ipsos invicem prosequamini, paucis absolvam.

Fratres estis, auditores, et amore vere fraterno istam civilem adgnationem excolitis. Quid? mirati estis! Certe ista admiratione me impudentiae coarguatis, qui id vos sentire asseverem, quod vestrum sentiat nemo. Sed neque impudens ego sum, neque vos iniuria mirati estis. Nam istum, quem aio, fraterni amoris sensum ingens tot consanguineorum, quot civium, numerus hebetat et obtundit! Etenim natura ita comparatum est, ut in arcto violentia sit; quare freta ex levi aura fremunt, ad quam ipsam pelagus immotum silet; et flumina in gurgite rapiunt, quae patenti alveo leni aqua fluunt. Idque adeo summus parentum amor in numerosis familiis, quo in plures diducitur filios, eo magis in singulum quemque minuitur. Sed si forte infelici foecunditate ad unum omnis spes sobolis recidat, in eo uno superstite amor omnium qui obierunt reviviscens conflagrat. An constet exemplum advertite, rogo, animum ad cives peregre in longinquas nationes profectos, qui quanquam ibidem et sanctissimos hospites et fidissimos patronos sibi pararint, si quem ibi forte fortuna suum videant popularem, ad solum nationis prolatum nomen, ei quamvis ignoto (ut ne dicam inimicos infensosque domi peregri in gratiam saepissime revocari) tam arcti amoris vinculo adiungitur, ut ei necessitudini omnia hospitia patrociniaque posthabeat. Si eius, quid sit, rationem quaeratis, aut ego fallor, aut fraternam necessitudinem amicitiis potiorem, quam domi in multitudine civium non sentiebat, in eorundem solitudine agnovit.

40 ―

Cognovistis, cives, et quo necessitudinis genere et quo amoris gradu coniuncti sitis; pudet me apud vos, tam pia et liberalia ingenia, in honestate explicanda immorari, ut communi civium bono erudiamini. Igitur porro aliis de caussis cognoscite quanti officii res plena sit utilitatibus ac necessitatibus civium liberaliter inservire. Nam credo, equidem, vos facile eius cognationis stirpem intelligere patriam, cuius necessitudo, studium, charitas, omnes omnium necessitudines, studia charitatesque complectitur. Ea namque quodammodo peplum tenet, atque, ex eo sinu facto, et pietatem in Deum, qui nos conservat, et obsequium in principem, qui nos regat, et conditorum reverentiam, qui nobis urbem condiderunt civitatemque fundarunt, et gratam maiorum memoriam, qui fundatam auxerunt, illustrarunt, continet et concludit. At iure quanto meliore nos nostrae patriae his omnibus nominibus devincti sumus? Patria enim nobis dedit ea gente innasci, quae non solum Dei Opt. Max. verum Numen colit, sed principatum religionis in reliquas omnes orbis terrarum gentes nationesque in hac terra Italia fundatum et longissimo seculorum cursu firmatum gloriatur. Patriae beneficium est sub principe natos esse, cuius imperium tam longe lateque patet, ut novos terrarum orbes gigni oporteat, si quis velit eum amplitudine ditionis aemulari; et cum principe eius imperii natione aequo bonoque foedere haberi. Patriae accepto referendum, quod supra humanam historiam heroicorum temporum conditores iactemus, qui hanc urbem condiderunt eo loci genio, ut indigenae docilissimi, ingeniosissimi fortissimique nascantur; in solo tam uberi et sub Iove tam benigno, ut orbis terrarum ocellus habeatur; legibus tam bonis, et tam faustis auspiciis civitatem constituerunt, ut aeterna virtute et perenni felicitate semper magis magisque aucta sit; eoque demum sub Hispanis regibus opum frequentiae celebritatisque provecta, ut inter maximas amplissimasque orbis terrarum urbes numeretur. Et illud patriae meritum est, ut possimus aliis nostros maiores opponere, qui belli pacisque artibus Neapolitanum nomen per gloriam nunquam interituram collustrarunt.

Quae patriae merita tot tantaque sunt et tam ampla, ut si vestrum cuiusque parentes, undique peregre doctoribus accersitis,

41 ―
per ingentes sumptus vos erudiendos curarent, adhuc, quod a vobis disceretur, patriae discere honestum esset; quae eas parentibus vestris opes paravit et copias, ut vestrae eruditionis sumptus impendiaque perferre possent. Quin si vestrum quisquam proprii ingenii fiducia, ut Epicurus fertur, nulloque doctore doctus evaserit, adhuc patriae doctrinam debet, quae eum tam bona indole ac felici ingenio produxerit. Quid igitur existimandum est quemque vestrum patriae debere, cum in hac studiorum universitate in omni doctrinarum genere doctissimorum copiam virorum paravit, qui, nullo vestro sumptu, nullis difficultatibus, nullo adhibito commendatore, se vobis ultro praebent suamque vobis operam publicitus pollicentur, ut ad quas artes scientiasque addiscendas vel vestrum ingenium ducit, vel parentum consilium agit, eas universas erudiri possitis. Leges ingrati animi libertos damnant, qui cum a patrono summum libertatis beneficium accepissent, quarum artium sunt experti, earum operis manumissorem eiusque liberos necessariosque non iuvant; vos vero, qui non tantum libertatem, sed civitatem amplissimam, sed sortem ipsam nascendi, sed ingeniorum beatitudinem, sed istam ipsam eruditionem a patria accepistis, citra foedam tetramque ingrati animi notam cum patriae, filiis vestrisque fratribus privati commodi caussa commercium agitaveritis?

Sed ego decori immemor, qui libertos, vilissima olim mancipia, cum ingenua iuventute ac liberali committo, et legum necessitatem cum officiorum pudore confundo. Exemplo sint vobis digno nobilissimi civium Romanorum, qui postquam per consulatus, auguratus, sacerdotia, praeturas aliosque magistratus amplissimos sese divinarum humanarumque rerum satis prudentes probarunt, annis et honoribus graves ad iurisprudentiam profitendam tamquam ad honestum vitae portum animum appellabant; eam non domi, nec in aliquo recessu profitebantur; sed transverso foro ambulantes consultantibus respondebant: ut ad eam transversorum notam cives ne minimum quidem illud sentirent incommodum, ut ipsos adirent, nec pauxillulam in moram facerent, quantum se in via progredientes assequerentur: rati

42 ―
sapientissimi viri expromptam, paratam, obviam bono civium illam esse oportere prudentiam, quam reipublicae periculis didicerunt.

Quid, ad hoc exemplum, summa reipublicae cura, sapienti magistratum iudicio, spectatis doctissimorum hominum periculis, singulari studiorum praefecti diligentia et publicis salariis eruditos facere honestum sit, vobiscum animis reputate; ac me sinite ad uberrimos eius honestatis fructus explicandos oratione progrediar. Nam sane, si ad vos, viros iam sapientia consummatos orationem haberem, apud quos

numquam discrepat utile a decoro,

iam profecto quem finem vestrorum proposui studiorum, utilissimum comprobassem, hoc ipso quod honestissimum demonstrarim. Sed quando vos hodie primum non sapientiam, sed sapientiae pedisequas, humanas artes et scientias, huc convenistis e limine salutaturi, herciscunda mihi est ac dividenda Socratis querela illa, qua in eos homines utebatur, qui omnium primi hanc humanae societati perniciosissimam invexerunt horum verborumutilis honestique distinctionem et quod natura unum idemque est, falsis opinionibus distraxerunt. Qui error cum in hominum animis profundissimas radices egerit, mira sane vobis mea videretur oratio, si probare contenderem fortium virorum mortes ipsis vita conducibiliores fuisse, et liberalium patrimonia in beneficiis collocata ingenti lucro esse apposita donatoribus. Itaque socraticam sententiam in praesentia divido; et in iis, quae corpore vel totae constant, ut pecunia, suppellex, praedia, vel ex parte, ut verbera, vulnera, caedes, non liquere libenti animo dixerim. Sed in rebus, quae totae ab animo sunt et intellectu consistunt, quo genere ingenuae artes scientiaeque continentur, affirmare ausim nedum honestatem ullam esse, a qua utilitas secreta ac disiuncta sit, sed nullam earum posse maximas parere utilitates, nisi quae sit directa ad honestatem et ordinata. Nam officia, quae a mentis opibus animique proveniunt, non sunt eiusmodi, ut vita, fundus, aedes, quas qui insumit non utitur,

43 ―
qui utitur non insumit; sed res eius miri generis sunt, ut qui eas tenent, non habeant; qui donant, hoc ipso quod donant, conservent, et argute ac vere earum avaros inopes, liberales dixeris copiosos. Et vero caussarum patrocinia, morborum curationes, agendorum fugiendorumque consilia uter in suis rationibus referat is, qui accepit has res, an qui dederit? Quod si ita se res habet, necessario illud conficitur: quo quis eiusmodi officiorum finem sibi ampliorem proponit, uberius eorum facere compendium necesse sit. Quis autem amplior finis, quam velle iuvare quamplurimos, quo uno homines alius alio propior ad Deum Opt. Max. accedit, cuius ea est natura, iuvare omnes? Qui vero quamplurimis adiumento esse velit, is parare sibi debet facultatem, ut possit: is autem quamplurimum doctrina potest, qui quamplurima audierit, quamplurima legerit, quamplurima edissertarit, quamplurima meditatus sit, quamplurima scripserit.

Atque eo pacto honestatem, quam principem nostrorum finem studiorum proposuimus, ii porro minores, nec propositi, nec ambiti, sed ultro ac sponte sua consequuntur, ut quis sit principi ornamento, nationi decori et, ut uno absolvam verbo, reipublicae necessarius. Atqui vidistis unquam doctos viros, qui suorum principum regna condecorarunt, quibus non ipsi principes usi sunt? Vidistis unquam literatos homines, qui suae gentis nomen ornarunt, qui non etiam a nationibus exteris multo cum honore magnisque stipendiis sunt accersiti? Vidistis unquam cives, qui sunt reipublicae necessarii reputati, et non amplissimos in rempublicam honores retulerunt? Enim vero, auditores, haec est coniunctissima cathena rerum: ex consilio humanae societatis iuvandae officium nascitur; ex frequentia officiorum virtutis opinio creatur; opinionem virtutis bonorum laus consequitur; ex laude bonorum authoritas existat necesse est; inde honores, opes clientelaeque gignuntur. Quanto haec amplior tutiorque ratio est, quam pravae politicae illud finium dirigendorum consilium, quod a puro fonte derivatum, falsarum consecutionum fluxu coenosum et inquinatum excurrit! Aiunt enim nihil minus viro politico convenire, quam uni rei unice intentum esse. Quidni, cum vir vere civilis omnium omnia spectare

44 ―
debeat? Inde pergunt: quia qui id facit, occasionum innumerarum iactura mulctabitur, quae rebus agendis ex obliquo dari solent, quaeque fortasse magis fuerint commodae et opportunae ad alia, quae postea usui futurae sint, quam ad ea, quae sub manibus habeamus. Hinc praecipiunt in singulis rebus agendis politicum ita se comparare oportere itaque sua destinata ordinare, ut si in aliqua re voti compos summo gradu fieri non possit, in secundo tamen liceat consistere, immo vel tertio: quod si in nulla omnino parte haerere datum sit, tum vero ad alium quempiam praeter destinatum finem operam impensam flectamus, ut quemadmodum in natura, ita in vita agenda nihil sit frustra. Igitur hoc fines ordine dispensant distribuuntque, ut summo gradu honores, huic substructo gratia, tertio amicitiae notitiaeque, infimo denique bona de nobis existimatio dignitasque consistat. Ita ut optime nobiscum actum sit, si nobis honores repraesententur; tum, si id non possimus, saltem gratiam aucupemur, quae certe olim prosit: si neque praesentem fructum, neque ullam fructus spem inde detur elicere, amicitiam nobis aliquam notitiamque paremus; si tandem nihil sive solidi, sive incerti speretur, quo nostra ambitio iuvari possit, satagamus saltem, ut existimationi ac dignitati nostrae quid inde adhaerescat. At enim, si veniam meruerit in re seria semel iocari, istae illae ipsissimae mihi videntur scalae, quas Dantes Aligerius in suis inferis memorat, per quas, cum ab imo terrae centro inferius descendere videbatur, tum sursum re vera ascendebat. Etenim qui finis apud istos politicos summum, is imum; qui vero imum, is summum obtinet gradum. Nam videte, quaeso, ex his duobus finibus, honore et dignitate, uter sit certior ampliorque, cum iis, qui honores ultimum civilis finem vitae sibi proponunt, plerumque accidat, ut si forte honoris repulsam retulerint, abiecta in reliquum spe, e republica excedant et ad privatam fortunam sese recipiant et abdant: et honores adepti, quia pusillo sunt animo, sicut stomachi infirmi generosiora vina non proferunt, ita, exiguo honore ebrii, nec fide nec industria ad maiores conantur. Contra qui ad honestatem dignitatemque sua consilia direxit, si ei honoris petitio aliter cadat, nihilominus forti
45 ―
animo de republica benemereri satagit; quo fit, ut ad eum saepe veniat honor cum usura temporis cumulatus; et ubi honoratus est, ampliorem nactus officiorum locum, ad ea maiore animo exstimulatur: et honorem acquisitum non actae vitae praemium a principe accepisse, sed eius in officiis porro agendae se principi pignus dedisse existimabit; ex quo genere qui sunt, nihil est tam honorificum in republica, quod iis non obveniat; nihil obvenit, quo maiores ipsi non reputentur. Tandem sententia concludere liceat: diverticula ad privatas domos, regiae viae ad principum aedes ducunt.

Atque heic sane quam vellem, si qui sint, vestri parentes adessent, atque ex me honores ipsos angustum et quandoque inutilem literarum finem audirent, qui earum fructum liberis suis vile lucrum proponunt, et cruda eorum studia in publicam lucem, tamquam ad mercatum propellunt, et in caussa sunt, ut filii neque ultra proficiant, et stent intra vile lucellum in omni vita. Nam de vobis non est sane, ut id verear, qui inter spes pulcherrimas, quas iuventus necessitatum incallida fovere solet, liberalitatem potius isti aetati affinem habetis; sed ex isthoc ipso illud potius metuendum, ne inani ingenio ducti, amoeniores literas in id excolere destinetis, ut vanam eruditionis gloriam consequamini. Exuite, obsecro, istum animum, si quis forte vestrum ita sit animatus. Neque tamen haec eo dico, ut vos ab eiusmodi studiis deterream: quin ad ea, quam diligentissime vos hortor, moneo, instigo stimuloque; quandoquidem eo cultus scientiae reipublicae necessariae provectae sunt, ut qui velit eas absolutissime profiteri, istas ipsas literas, quas dicunt humaniores, debet omnino penitusque perdiscere: ita theologiae, iurisprudentiae, rei medicae, linguarum, temporum eloquentiaeque studia ancillantur. Quod enim prudentis consilium est eiusmodi studia infrugifera excolere, ut sitis foris inutiles, domi graves, vobis ipsis invisi; cum ea ipsa summo cum usu reipublicae, ut maximis vestris commodis conglutinare possitis. Tandem hoc dicto, ni fallor, vere politico perorabo: principes eas honorant artes ac studia, quibus iuvatur respublica, et graviora rerumpublicarum mala, avaritia luxuriaque

46 ―
coërcentur. Literas igitur ad commune bonum dirigite, atque hinc sordes vitate, atque hinc racemate superflua: et indubie confido fore, ut vos vel invitos meritissimi honores, honestissimae fortunae, innocentissimae opes, fidissimae clientelae, gratia non fluxa, laus non assentatrix, et, quae vim vel dolum nullo modo patitur, vera gloria consequatur.
47 ―

ORATIOV

habitaxv kal. novembris annomdccv cuius argumentum:
Respublicas tum maxime belli gloria inclytas et rerum imperio potentes, cum maxime literis floruerunt.

Etsi diu multumque de re literaria et militari inter doctissimos homines utra dignitate alteri praestet disputatum sit, et etiamnum disputetur; ac literati viri, ut qui suam rem agunt, multa pro suis studiis et graviter et copiose dicant; tamen stant pro militari non pauca ingentis ponderis momentique argumenta, quae convellere aut labefactare vix possunt. Militia namque exercetur virtus omnium praestantissima, fortitudo, qua homines abeunt in heroas. Vita autem literatorum umbratilis. Armis non autem literis fundantur et augentur imperia; et bello potentes populi aliis formidini sunt, at literariis artibus dediti aliorum iniuriis expositi. Quare merito principes respublicaeque viros bello claros summis amplissimisque honoribus fere semper afficiunt: et ad quam dignitatem domus senatoria longo togatorum stemmate maiorum aegre perveniret, unus homo novus una belli re bene gesta tam cito evehitur, ut evolasse videatur. Et quamquam ad haec literarum patroni respondeant: si fortitudo heroica virtus habetur, prudentia sit ferme divina, quae mollia fortunae novit tempora et casus in industriam vertit, et quid praestantius esse contendunt imperia conservari consilio quam parari virtute et vereri principes quam metuere; et saepe item togatos ad honores maximos in republica et summam potentiam adeptos esse commemorant; tamen vel levia, vel dubia, vel aequa opponunt, ut de utrius praestantia nondum etiam liqueat. Itaque ego quo ad vos, generosi adolescentes, quos commune nostrae gentis ingenium, non necessitate aut utilitate sed honestate et gloria ad

48 ―
praeclarissima quaeque ducit, aliquid firmius certius praestantiusque pro vestris studiis afferrem, id vobis argumentum propono:Respublicas tum maxime belli gloria inclytas et rerum imperio potentes, cum maxime literis floruerunt.

Vestros video in cuiusque fronte arrectos prae admiratione animos, auditores, quod proposuerim ab armis literas nedum non corrumpi, sed per has illas iuvari? Caussa est quidem inopinata; sed quam vera, pro vestra humanitate, per silentium attendite. Sed antequam solvamus e litore, densus argumentorum turbo in portu ipso coortus nisi solis radiis discussus sit, in altum intendere vela non possumus. Ita namque natura misere comparatum, ut temerario mentis praecipitio praeripiamus errores, et ad quod verum recta pergere nati sumus, non nisi per viarum amfractus circumducamur; quod ipsum in praesentia experimur, cum quae vera proponimus praeter fidem putentur. Nam qui fieri potest, dixerit aliquis, ut ingens belli adorea et summa sapientiae laus in una eademque republica altera alteram non patiatur modo, sed comitetur et iuvet, quando militia corporum robora deligit, literarum disciplinae conficiunt; bellum efferat, sapientia cicurat animos; rixarum gaudentes milites, ocii amantes philosophi, animarum prodigi bello apti, sapientiae studiosi prae longa sciendi copia vitae brevitatem queruntur; ac denique armis belli humano generi paratur exitium, sapientiae officiis humana societas conservatur? Qui haec nobis obiectant, ii scilicet nos putare arbitrantur, ut qui literarum studiis incumbunt, ii ipsi militiam profiteantur necesse sit. Quamquam quid sapientem descendere in aciem praecinctum vetat? quod utinam, ut in exemplis, ita esset et moribus positum; nam alio certe animo pro republica sapiens pugnaret, quam qui pro vili stipe animas locant. At enim studia literarum hebetant vires, et durus militiae labor, ferre in agmine sarcinas; in acie ad aestivos soles totas dies vel in statione, vel in opere aestuare; hiemare, si ita necesse sit, inter paludum uligines, et sub Iove frigido stratos. Vera haec quidem; sed an ignoramus quanta sit animi vis quamque admirabilis? Amatores ad omnia ignavi ineptique dominarum imperio in fortissimos milites abiere ac prudentissimos duces. Quid

49 ―
sapientes prae virtutis amore facturos putare licet? Nam qui sapientiam ociosam putant, non plane norunt. Ea enim est hominis emendatio. Nam mens et animus homo: mens autem erroribus obrupta, animus cupiditatibus depravatus. Sapientia utrique medetur malo, et mentem veritate, animum virtute format. Virtus instar ignis actuosa semper, totaque in vitae officiis versatur: officiorum praecipuum patriae commodis inservire, et bonam reipublicae dare operam. Cur igitur ociosi sapientes? ut sint, ubi oportet, bene negociosi; atque ob id ipsum vitae frugales, ut bene insumant; nec ullum per eos vitae dispendium utilius, quam pro republica.

Sed non in eo stat nostra caussa, ut qui sapientes, iidem milites; sed in qua republica sapientiae summa gloria, ibidem ex aequo belli et imperii. Neque enim hic barbarica bella laudamus, quae magis ipsi barbari animorum contagione efferant, quam ab iis efferentur. Nisi vero nihil interesse putatis, utrum Attila bella gerat an Xenophon. Hunno usquequaque infert arma, praeit horror, comitatur clades, vastitas sequitur; philosophus, dum resistitur, urget, instat; parta victoria, undique lenitas, clementia, miseratio. Superioris generis bella humano generi exitiosa, ubi sanguinis aurique avidi pugnant, ut deleant, excindant, depopulentur: haec vero, ubi contendunt quo res componant, humano generi necessaria. Quid enim sibi volunt graves ex eo iure conceptae formulae,nisi bona pace iniuriasad iuris hostimentum revocari; sin per pacem nonliceat, ut armata vi vindicare inferendas, ulcisci acceptas ius sit: et fas nationum supremamque iuris gentium legem, conservationem humanae societatis, quam sapientes volunt, omnium officiorum moderatricem, armatos milites asserere ac vindicare?

Ex his, quae hactenus diximus, auditores, habetis armorum et literarum ingenia nedum non ab se invicem abhorrere, ut una res alterius sit dissultus et fuga; sed tam apte congruere, ut literae armis claritudinem concilient parentque ordinis dignitatem. At enim res nondum expedita, nam in referta adversariorum pharetra plura supersunt exemplorum tela, quae in nos coniiciant. Et

50 ―
principio Spartam opponunt: quam non muris, sed pectoribus moenibant cives; eiusque imperii fines non flumine, non monte, non litore, non munimentis terminabant, sed hasta; in acie probro sibi dari putabant vel deliberasse de fuga; itaque ne spolia quidem de hostibus dicabant diis, utpote relata de timidis; quod vincere in ditione fortunae, vinci in hominum esse potestate existimarent. At quibusnam bonis literis tanta belli laus adiuta? quas ut plane ignorarent, nec ullus omnino esset earum usus, Lycurgi lege cautum, ut ne leges scriberentur. Nodum hunc aliquanto intricatum fateor; non tamen Gordium existimo: nam cogitate quibus institutis artibusque ad eam belli gloriam perveniebant. Lacaenae matres vix natos pueros in clypeis nudos collocabant; mox, ut reptare poterant, item nudos in Eurota, glacie rigenti, ad futurae militiae patientiam indurabant; dein patres, ut filii dolori assuescerent callumque obducerent, ad Herculis statuam flagris ferire, ut saepe sub plagis extincti caderent; furta legibus permittebant ad militarium stratagematum dexteritatem; et ex lege occumbere in acie, quam se dedere iubebantur. Huccine igitur rerum venimus, ut per experientiam et legum necessitatem fortes veram fortitudinis laudem promereant? Nonne ex his ipsis Laconum institutis videtis, rempublicam literis non fundatam, per quae foeda et aspera ad bellicam gloriam pervenire oportere? et ad imperatoria consilia non per honesta sed per naturae turpia acuat duces? Nam de eius imperii diuturnitate et amplitudine nihil dico, quae dum parva Graeciae particula fuit, diu quidem stetit; sed post paucos annos ab Atheniensibus Peloponnesiaco bello victis, Spartani imperii gloria cum Cleomene omnis concidit.

Sed iam hinc quis elisus, hinc item vires reficiat, et Carthaginiensem obiectet populum prorsus barbarum omniumque humaniorum artium imperitum, qui nec Spartanis formatus moribus cum populo Romano tamen iis artibus iisque animis concertavit, ut diu orbis terrarum imperium utri inclinaret incertum. Quot enim consulares exercitus, quot praetorios unus Hannibal trucidavit? quot signa, quot vexilla, quot aquilas cepit? quantum annulorum aureorum ex equitibus Romanis caesis metitus est? Ater

51 ―
populo Romano Thrasymenus, funestus Trebia, detestabiles Cannae. Et hunc eludamus ictum. Numerat quidem Poenus clades Romanis datas; sed actos de Romanis triumphos non numerat. Quid ita? Quid? conferte utrinque belli caussas: Hannibal contra gentium ius fasque Saguntum petit, excindit, delet, ut inde belli fomenta rapiat; Romani a fide ad bellum adacti ut sociorum ulciscantur excidium. Conferte Scipionis in Hispania continentiam cum Hannibalis impura inter Campanos vita; intactam illius virtutem prudentiamque cum huius perfidia; quanta ille humanitate, hic quanta crudelitate exercitus in officio ac fide contineat. Conferte cum Carthagine Romam: haec, cum acri obsidione teneretur, iusto praecio fundos commercabatur, quem hostes insederant; illa, ubi semel ad moenia vidit hostes, funditus ruit: haec conferte, et ab Romanis veram belli gloriam, eius gloriae umbram a Poenis stetisse comperietis.

Sed dictis quis vestrum fortasse nondum etiam det manus, qui ex nostri temporis rebuspublicis Turcicam observarit a studiis literarum prohibitam et maximo imperio potentem armorumque gloria non vulgarem. At nisi Sergius impie Christiana doctrina abusus rempublicam Turcicam legibus fundasset, neque in eam Arabum, qui literati fuerunt, bona militiae instituta defluxissent, neque a nostris et novae belli machinae et novae propugnandarum expugnandarumque urbium artes proditae essent, quid? non dico tantum hostem, sed ullam prorsus eam rempublicam hodie in orbe terrarum haberemus?

Atque heic idem mihi evenire intelligo, quod iis, qui per avia sibi muniunt viam, et dum obiecta amoliuntur, una opera et itineris partem faciunt. Etenim cum ea, quae proposito argumento obstrui videbantur, disiiceremus, plurimum eius probavimus, quod bonarum studia literarum ad rem bellicam impense conducant. Nunc autem, si paullo ociosius eius rei caussam vestigare velimus, illa, nisi fallor, praecipua videtur: quod bella sint iuris iudicia. Novam diffinitionem fortasse mirati estis; rationes attendite. Duplex homini civitas: quarum unam natura dedit, alteram nascendi conditio; illa coelo, haec certis finibus terminatur; utraque suis legibus constituta; illam fas nationum, hanc populi,

52 ―
senatus regisve iussa fundarunt; in utraque commercia, ibi foederibus, heic contractibus agitantur. Si quis privatus ex contractu obligatus sit, vel in legem fecerit, ius cum eo nostrum certis actionum formulis experimur; si quis autem populus in fas committat, vel foedus franget, quodnam conservandi humani iuris affulget remedium? Bella et arma. Si igitur iuris civilis sacerdotes veram, non simulatam philosophiam profitentur; si respublicae legibus optime constitutae non sunt, nisi quas sapientes fundarunt; si unumXII Tabularum libellum universis philosophorum bibliothecis Cicero gravissimus philosophus anteponit: cum tantum praestet gentium ius civili, quantum uni civitati universum genus humanum; quantum sapientiam rei bellicae, quae est humani iuris prudentia, usui esse ad perfectam gloriam existimabimus? Enimvero, auditores, summum belli ducem hac virtutum corona magis quam conspicua galea cristaque insigniri necesse est: iustitia, ut honestae subsint bello caussae; moderatione, ut noscat et irasci et ignoscere; continentia, ut victis populis non adimat, nisi licentiam iniuriae; clementia, ut servare, quam perdere captos malit: inter milites facilem, inter pacatos innoxium, fide apud hostes gravi. Has summo belli imperatori sapientia ad eximiam belli gloriam animi virtutes confert, eas modo mentis cognoscite. Dialectica iudicii continentem instituet, ne temere in caecas ruat insidias, geometria castrorum metationem, instructionemque ordinum erudiet, aciesque modo in orbem obtundere, modo extenuare, modo quadrare, modo in cuneos disponere pro re nata. Arithmetica ex loco, quem hostes insident, eorum rationem putabit; munimentorum altitudines et itinerum spatia optice eminus speculabitur: architectura arces extruet, loricas obstruet, proferet propugnacula, fossa obducet; ad tormentorum excogitationem, ad mores et ingenia pernoscenda mechanica et moralis doctrina conferunt. Rerum gestarum lectio eum affert usum, habeat quid declinet, quid sequatur. Eloquentia ei adiumento est, ut segnes ad praelium excitet, re male gesta perculsos integret, victoria intemperantes coërceat. Quantum denique naturalis scientia conducat, ducum exempla confirmant, qui exercitus a lunae solisve deliquio conterritos, explicata caussa
53 ―
erexerunt ad meliora. Hae tot tantaeque mentis animique virtutes ubinam gentium, nisi in iis, quibus et sapientissimi homines rempublicam optimis pacis bellique institutis fundarunt, et doctissimi homines optima reipublicae instituta literarum cultu conservant? Hinc puto factum ut eamdem deam sub Minervae Palladisque persona fictis fabulis sapientissimi poëtae tradiderint; hinc, quod Athenienses, acutissimi homines, Minervam, quam sapientiae numen putabant, eam suae arcis et fundatricem et praesidem coluerunt: ut sub commenti fabularumque involucris haec vera significarent: eiusdem esse reipublicae literis domi militiaeque armis clarescere.

— Sed, si tot tantarumque orbem scientiarum absolvere futurum imperatorem oporteat, in eo certe deferbuerit bellica virtus, quae una praestat, ut constet menti consiliorum dexteritas inter horrores et funera. — Ficulnum telum: non enim ea in summo belli duce cuncta desideramus, sed in summi ducis republica, ut, si non in eo imperent, quod optimum esset, ei ancillentur tamen. Quod res est, populi literarum rudes et bonis pacis bellique institutis expertes pecora sunt; et si forte velint armorum rumore clarescere, non iusto exercitu rem gerunt, sed multitudine inundent necesse est; et si gentibus cultioribus potiantur, in iis, quo tuti regnent, literas aut condiscant, aut deleant opus est: nam literarum studiis acuuntur ingenia, et ingeniosi populi pugilum instar sunt, qui non robore percellunt, sed articulo adversarios per tempus supplantant.

At nos heic de bellicae artis gloria, non inundationum cladibus ac vastationibus, de maximis imperiis fundandis, non de cultarum rerumpublicarum excidio, de Alexandro, de Caesare, non de barbaris ferarum gentium ductoribus, verba facimus. Populi autem literis culti, quamquam unis pacis institutis recte ordinati, quamquam a bello abhorrentes modo sint sive natura, sive munimentis tuti, nihil vetat, quin si intra suae ditionis claustra orbis terrae amplissimus detur, et maximum et beatissimum agitare possint imperium. Sint exemplo Sinenses, antequam ingens a Scithis murus perrumperetur. Populi vero illiterati, quibus sapientes viri optima pacis bellique instituta reliquerunt, dum instituta vigent et tempora institutis conformia

54 ―
consequuntur, quia horum neutrum est diuturnum, aut brevi, aut nunquam per summam belli gloriam amplissima parare possunt imperia: nam, si apud hostes res militaris mutetur in melius, cum sint literarum incallidi a quibus nova bellica orta est, si imperium proferre velint, populi literis vel mediocriter docti, bellique gnari, quamquam opibus impares et ditione longe minores, iis virtute tamen et arte obstabunt, ut Hungariae reges Turcicae monarchiae fuerunt impedimento: sin novis ignotisque belli artibus impetantur, procul dubio corruent: ut omnia imperia, quae ignota instruendi acies arte vel novis machinis ab hostibus tentata sunt, neque a literaria re copiam imitandi, aut certe alia arte eludendi hostes habuerunt, occiderunt.

Sed neque pacis neque belli instituta vel optima sine diligentissimo literarum cultu et summam belli gloriam et monarchias parare possunt: quia in bellica arte praecipuum est nosse pugnandi tempora; qua de re, ut de ceteris prudentiae, nullum potest esse institutum: nam si leges sint, easque servare velis, cum eae certae sint, et occasiones infinitae, iam tibi multa vincendi tempora praeterierint; et dum tempora legibus cauta expectas, ab hostibus opprimeris. Hinc monarchias nunquam domi legimus partas, sed bello acieque fundatas. Optima autem rerum uni philosophi vident; quia uni philosophi rerum genera norunt. Et vero duo omnium praestantissimi imperatorum, Alexander Magnus et Iulius Caesar. Alexander evasit Magnus, qui ad magnitudinem Achillis, exemplo per Homeri lectionem exstimulatus, se conformavit. Caesar de imperatoriis virtutibus laudibusque cum Alexandro certat, quia lectione rerum ab Alexandro gestarum ad id maximorum ducum genus est inflammatus. Itaque et Alexandrum et Caesarem Homero, sive rei literariae, condicere explorato iure possimus.

Nam perpetuo ordine in historiis observamus, ubi literarum laus, ibi parem et belli. Floruit omni scientiarum et artium genere Graecia, floruit armis. Claruit sapientiae studiis Roma, claruit militia. Philosophiae studia, obscuris Christianorum seculis ad Arabes se receperunt, et armorum gloria celebrantur. Christiani rem literariam instaurant, excolunt, augent,

55 ―
et omnium orbis terrarum gentium existunt bello clarissimi. Quare a quibus nationibus sapientia stetit, merito ibi orbis terrarum monarchiae constitutae. Eas quatuor rerum gestarum scriptores numerant: videte quaeso, an ratio constet. In Assyriis Chaldaei, sive eius gentis sapientes regnant; et mox Ninus primam fundavit: apud Persas Magi, sive eorum sapientes agitant regnum, et Cyrus aliam stabilivit: inter Graecos summi maximique philosophi claruerunt, et imperium orbis terrarum ad ipsos vergit: literarum studia apud Romanos excultissima, et maxime celebrata, et existit Augustus,

Imperium Oceano, famam qui terminet astris.

Cum bonarum igitur literarum cultus tanta armis imperiisque conferat ad gloriam et amplitudinem, quanta diximus, adiumenta; si amplissimo argumento ad earum studia, adolescentes, ducamini, huc animum appellate. Haec enim studiorum universitas templum est, ubi mens belli colitur, his studiis belli prudentia adolescit; a vobis generosi armorum sensus, a vobis praeclara rerum gerendarum consilia, a vobis egregiae ducum artes, a vobis denique belli gloria imperiique amplitudo proveniet.

57 ―

ORATIOVI

habitaxv kal. novembris annomdccvii cuius argumentum:
Corruptae hominum naturae cognitio ad universum ingenuarum artium scientiarumque orbem absolvendum invitat, ac rectum, facilem ac perpetuum in iis addiscendis ordinem exponit.

Dura mihi, medius fidius, adolescentum in bonis literis instituendorum conditio videtur, cum eorum parentes, qui neque harum rerum prudentes sunt, neque de his ipsis prudentes consulunt, filiorum ingenio ad quaenam id factum natumque sit inexplorato, et eorumdem naturae viribus inexpensis, ex sua animi libidine, et ut magis e sua re familiari esse putant, adolescentulos vel invita quam saepissime Minerva huic vel illi certae arti scientiaeve addiscendae addicunt; vel quamquam indoles eos ad eas ducant, tamen sine aliarum necessario instrumento ad ipsas illotis, ut aiunt, manibus tractandas propellunt.

Hinc illae lacrymae, hinc illa est misericordia,

cum ii vel praesidiis, quae ad disciplinam cui dant operam desiderantur, nudati, in ea aut nihil aut parum ac summa cum difficultate proficiunt; et parentum peccatum ingenii sui vicio imputantes, de doctrina spem prorsus omnem abiiciunt; vel quamvis doctiores evadant, quia tamen a proposito parentum abhorrent, sive quod illi, ut honores in familiam inferrent, hos iurisprudentiae applicarint, hi vero, quia animi sunt sive modesti sive pusilli clientelas, fasces, imperia nihil quicquam morantur, sive quod parentes repraesentati quaestus avidi filios medicinae arti dediderint, qui altiore animo praediti amplissimos viros, qui reipublicae in eius partibus praesunt, spectant et admirantur; illud hinc fit, ut tantisper dum eos pudor patris

58 ―
continet, studia ingratiis et contemptim colant, non serio nec sedulo excolant; at ubi primum eo pietatis officio soluti sunt, eo literarum studio prorsus neglecto et posthabito, ad iners ocium, et saepe ad malas animi artes vitam traducant. Et si quis tamen est, qui, ut virum fortem decet, quam viam semel ingressus est, insistere velit, is sane quod ex parentum festinatione, nec rite, nec ordine, vel ex suo irato Deo neglectim et oscitanter didicerat, id aliena aetate curisque familiaribus et quandoque etiam publicis distentus, a surdis authoribus per semet ipsum ediscere debet; qua in re tot tantaeque se difficultates obiiciunt, ut compluribus saepe amarum duntaxat sanioris doctrinae desiderium relinquatur.

Cumque ego saepissime eius rei incommoda, immo vero infelicitates mecum ipse considerarem, ipsam incusabam naturam, per quam ita comparatum esset, ut homines ea aetate vitae agendae genus eligerent, qua omnium rerum ignaris nulla esset electio, et dum caussas eius rei vestigarem, id ad caput fontemque malorum omnium, Adae peccatum et originis vicium revocabam. Sed eam ipsam rem penitius perscrutanti, ipse mihi iniurius visus sum;cum si nostram ipsorum corruptam contemplemur naturam, eam sane non solum,quae studia excolenda a nobis sint admonere, sed eteorum viam ac rationem apertissime commonstraresentiemus: quae duo sunt summa capita dicendarum.

Et an vera dicam quisque vestrum in se ipsum descendat, et hominem contempletur. Is enim vero se nihil aliud esse sentiat quam mentem, animum et sermonem; corpus namque ac cetera discernet, et aut bruta, aut cum brutis communia esse iudicabit. Hinc notet hominem usquequaque corruptum, et primo linguae infantiam, tum mentem opinionibus involutam, animum denique viciis inquinatum comperiat: et has divinas esse poenas animadvertat, quibus summum Numen primi parentis peccatum puniit, ut humanum ab eo propagatum genus dissociaret, disiiceret, dissiparet. Nam tot linguarum generibus in impii Nemrotis poenam invectis et per universum terrarum orbem diffusis gentes alias ab aliis seiunxit: et unoquoque in aevum variante

59 ―
et incerto, in iisdem quoque nationibus maiorum linguas posteris voluit ignoratas; opinionibus autem, cum unaquaeque a se habeat aliquam similitudinem veri, quam libido, ut cuiusque fert animus, pro vero arripiat; inde suus cuique sensus est, et, quod vulgo dicitur, quot capita tot sententiae; et cum denique vicii tanta sit turpitudo, ut viciosi conniveant suis, ne videant aliena, prorsus abominentur; atque adeo quibus ipsis nos laboremus, ea improbemus in aliis: unde avarus avarum nollet, iniurius cum iniurio iniuriam expostulat; per vicia Deus ne improborum quidem inter se hominum ullam voluit esse societatem.

Quin immo his ipsis poenis, quibus summum Numen ob reatum primae stirpis homines, ut ita dixerim, dispalarit, iisdem in unumquemque eorum miseris modis animadvertit; nam per infantiam innumeris in rebus lingua menti non succurrit, eamque, dum ad explicandum suam implorat opem, destituit; vel incondita ineptaque rusticitate sermonis mentis sensa fraudat verbis, quae dignitatem non habent; sive foedat turpibus sordidisque, sive fallit aut prodit ambiguis, ut aliorsum accipiatur quam loquitur; vel captetur per ea ipsa, quae loquitur. Ad haec linguae illa mentis accedunt mala: quod eam perpetuus stupor habeat, falsae rerum imagines ludant, ac saepe etiam illudant, temeraria iudicia dent praecipitem, sophismata captent, et rerum denique confusio distrahat ac disperdat. At hercule, quanto his graviora sunt illa animi, quem omni fretu ac euripo graviores agitant perturbationum tempestates et aestus, ut in cupiditatibus ardeat, horreat in timoribus, insaniat in voluptatibus, in doloribus ad languorem detur, omnia omnium habeat, nec ullo unquam delectetur ingenio; quod probavit, mox probet; mox improbet, quod probavit; semper sui poeniteat; se ipsum semper fugiat ac persequatur. Atque has omnes malas pestes malosque cruciatus carnifex suus ipsius amor exercet; in quem humanitate per vicium originis commutata, hominum coetus in speciem societates videntur, re autem ipsa in corporum frequentia summa est solitudo animorum; nisi potius ergastulorum vicinia sit, ubi animi, in suo cuique attributo, quas supra memoravimus, poenas luunt.

60 ―

Corruptae naturae humanae supplicia enumeravimus linguae infantiam, mentis opiniones, animi vicia. Emendatae igitur dotes sunt eloquentia, scientia, virtus: quae sunt tria veluti puncta quae totus artium scientiarumque circumagitur orbis. His enim tribus praeclarissimis rebus sapientia continetur: certo scire, recte agere, digne loqui; ita ut hominem nunquam falsum esse pudeat, nunquam prave egisse toedeat, nunquam non pro dignitate loquutum esse poeniteat; qui sane verus homo est, quem graphice Terentianus exprimit Chremes:

Homo sum: humani a me nihil alienum puto;

et Menedemum, qui stulti se ipsum cruciantis personam sustinet, non lucri spe ulla, non ex necessitudine aliqua, non ut gratiam referat, sed ex sola vicinitate, et caussam, cur is se ipsum cruciet, et afflictet sedulo perconctatur:

Ne lacryma atque istuc, quicquid est, fac me ut sciam: ne retice; ne verere:

et serio illa promittit:

Crede, inquam, mihi: aut consolando, aut consilio, aut re iuvero.

Tria ipsissima sapientiae officia: eloquentia stultorum ferociam cicurire, prudentia eos ab errore deducere, virtute de iis benemereri; atque eo pacto pro se quemque sedulo humanam adiuvare societatem. Quae qui faciant, ii sane multum supra homines, parum, fas sit dicere, infra numina viri sunt, quos non fucata nec fluxa, sed solida et vera gloria consequitur, nempe fama meritorum, quo fieri a quoque possit, ampliorum, longe lateque pervagata. Nec sane alio fictis fabulis poëtae sapientissimi Orpheum lyra mulxisse feras, Amphionem cantu movisse saxa, iisque sese sponte sua ad symphoniam congerentibus, Thebas moenisse muris; et ob ea merita illius lyram, delphinum huius in coelum invectum astrisque appictum esse finxerunt. Saxa illa, illa robora, illae ferae homines stulti sunt: Orpheus, Amphion sapientes, qui divinarum scientiam humanarumque

61 ―
prudentiam cum eloquentia coniunxerunt, eiusque flexanima vi homines a solitudine ad coetus, hoc est, a suo ipsorum amore ad humanitatem colendam, ab inertia ad industriam, ab effrena libertate ad legum obsequia traducunt; et viribus feroces cum imbecillis rationis aequabilitate consociant. Is perpetuo est horum studiorum verissimus, amplissimus et praeclarissimus finis: quem quia complures sibi non proponunt, ex falsis, viciosis abiectisque moventur; cumque falsis, viciosis, abiectisque moveantur, aut falso, aut viciose, aut abiecte haec studia profiteantur necesse est. Atque heic facile possem eorum genera exequi; sed honoris caussa silentio praetermitto. Illud duntaxat in summa dixerim: qui in hisce studiis ad sapientiam non spectat, hoc est, ea non excolit, ut suam emendet naturam, et mentem vero, animum virtute, linguam eloquentia conformet, quo et sibi constet homo, et humanam, quantum ab eo est, iuvet societatem; is saepe alius est, alium profitetur: saepe multis hiscit arti necessariis, quam profitetur: saepe fastidit, negligit et affligit artem ipsam, quam profitetur. At vero qui sapientia naturam emendare corruptam studet, nunquam non omnibus suae artis praesidiis instructus agit, semper sedulo ac serio agit, semper ex suae artis proprio fine agit. Et in civitate ubi professores ex vero consummate et solius humanitatis gratia artes profiteantur, quam florentes sint cives, quam beata respublica, vobis ipsis, ne multus sim, coniiciendum relinquo.

Firmato igitur quod ipsa humanitatis depravatae contemplatio nos ad universum humanarum artium scientiarumque orbem absolvendum admoneat, nunc videamus quonam ordine (quae erat nostri argumenti pars altera) eas nobis perdiscendas commonefaciat.

Eo quo id facilius intelligere possitis, prius ipsam sapientiae suppellectilem omnem, instrumentumque explicemus. Sapientia, ut saepius dictum est, rerum divinarum cognitione, humanarum prudentia et orationis veritate dignitateque continetur. Sed cum vere tum digne orationis doctrinam illa recti sermonis praemittatur necesse est, quam grammatice tradit. Succedit rerum divinarum cognitio, quas heic accipio, et quarum Deus natura est, et

62 ―
naturales dicuntur; et quarum natura Deus est, et proprio vocabulo «divinae» appellantur. Naturalium rerum contemplamur vel ea, de quibus iam inter homines convenit et constat, formas et numeros, de quibus mathesis suas conficit apodixes; vel caussas, de quibus maxime inter doctissimos homines disceptatur, quas explicat physice; ad quam revoco anatomiam, quae est fabricae humani corporis contemplatio; et eam medicinae partem, quae morborum caussas vestigat, et aliud non est, nisi physice humani corporis aegrotantis. Nam quae morborum tradit curationes, et proprio vocabulo medicina «ars» appellatur, ea est physices et anatomes practicum veluti corollarium, quemadmodum physices et mathesis est quaedam operaria appendix mechanice. Divinae autem res sunt mens humana et Deus; quae duo metaphysice ad scientiam, theologia ad religionem considerat. His itaque doctrinis cognitio naturalium rerum ac divinarum absolvitur. Humanarum rerum prudentia id pollicetur, ut quisque officium faciat suum, et ut homo et ut civis. Hominem probum moralis, sapientem civem doctrina civilis instituit; quae utraque ad nostram religionem accommodata, theologia est, quam moralem appellant: quae tres doctrinae in iurisprudentiam corrivant et confluunt. Ea enim constat ferme tota ex doctrina morali: nam neque scientia, neque ars, sed prudentia iuris est, et iustitiam sibi habet propositam; ex civili, ad publicam enim spectat utilitatem; et ex morali theologia, nam iura in Christiana republica interpretatur. Porro de rebus divinis et humanis vel inter doctos disserimus, vel inter rudes eloquimur: ibi vera, hic digna oratione necesse habemus. Vera autem oratio logicae, digna numeris soluta rhetoricae, costricta vero poëticae artis et scopus et opus est.

Nunc sciatis oportet eas ferme omnes artes scientiasque, quas memoravimus, suas habere historias comparatas: et uti institutiones rerum genera prosequuntur, ita historiae species, sive exempla consignant. Linguarum historiae sunt optimi in unaquaque scriptores, ab iis enim exempla traduntur, quibus hunc vel illum populum ita locutum esse firmetur; et clari oratores ac poëtae oratoriae poëticaeque artis sunt exemplaria. De physicis

63 ―
phoenomenis et historiae conscriptae sunt, et scribuntur in dies. Quid certae morborum observationes eorumque diarii, et certa pharmaca excogitata, quae vulgo «specifica remedia» vocant? nonne sunt physicae artisque medicae commentarii? Et de novis bellicae, nauticae, architecturae inventis historias scribit mechanice. Dogmaticae et moralis theologiae haud prave historias dixeris, quae dogmata fidei a summo Numine revelata, et regulas de moribus aliis atque aliis temporibus praescriptas tradunt. Certe quidem sacros libros magna ex parte historicos theologi numerant: et traditio ecclesiastica quid est, nisi doctrinae disciplinaeque ecclesiasticae perpetua nec unquam interrupta successio? Atqui commentarii, annales, clarorum vitae virorum et rerumpublicarum monumenta, moralis et civilis doctrinae tam propriae sunt, ut dominanti vocabulo «historiae» nuncupentur. Iurisprudentiae vero historiae sunt, quae leges in republica hoc vel illo tempore rogatas, et ad eas a iurisconsultis interpretationes adhibitas, et rerum iudicatarum exempla complectuntur. Mathesis autem historias non habet, quia exemplis non utitur; nec logice, quia utitur alienis, et ubi ea desunt, confingit; multo minus metaphysice, quia mentem humanam et Deum, ut purissimas simplicissimasque naturas, nihil praeterea contemplatur.

Atque hoc loci divisionem illam, qua disciplinae omnes in acroamaticas et exotericas diducuntur, a Graecis quidem accipio, sed aliorsum accipio; ut acroamaticae, sive quae a doctoribus audiendae sunt, quo facilius acquirantur, sint ipsae artium scientiarumque institutiones; exotericae vero, quibus addiscendis ex se quisque par est, sint quae de artibus scientiisque prodierunt historiae.

Expositis igitur omnibus humanarum artium scientiarumque copiis, in iis ordine ad sapientiam ediscendis nostram ipsorum corruptam naturam sequamur ducem. Nullum sane dubium est, quin pueritia, quantum ratione infirma aetas est, tantum memoria valeat: pueri enim vix trimuli omnia verba, omnes locutiones ad omnem vitae usum necessarias iam tenent, quas ingens lexici volumen vix capiat. Nulla doctrina ratione minus,

64 ―
magis memoria constat, quam sermonis, nam eius ratio consensus et usus populi est:

Quem penes arbitrium est et ius et norma loquendi.

Nulla igitur sane aetas linguis addiscendis aptior, quam pueritia. At heic quis vestrum roget: quibusnam linguis potissimum danda sit opera? Id vos docet ipsa corruptae naturae cognitio; etenim in praecipuis poenis, ad quas damnata est, enumeravimus linguarum barbariem, varietatem, incertitudinem in humanae societatis distractam. Haec itaque vicia sunt emendanda linguarum eruditione, quae, quantum fieri possit, doctae sint, certae, communes, ut per eas, quantum pote est, humanam societatem complectamur. Eae autem duae sunt: graeca una, latina altera, utraque certa; sed graeca doctior; nunc latina communior. His igitur a pueris incumbendum; et praeterea, quo deinde sanius sacrorum sententias librorum assequantur, qui theologiae Christianae praecipuum sunt instrumentum, eos sanctae quoque linguae dare operam iuvat.

Pueritia superata, mens humana seu ratio ex materiae luto altius emergere occipit. Mentis autem poenas ob originis vicium inflictas diximus esse opiniones. Corrupta igitur natura ab ea aetate opiniones profligandas expostulat. Atqui in ephoebis phantasia plurimum pollet: cuius rei illud argumento sit, ut quam semel adolescentuli de longinquis urbibus ac regionibus formam situmque confinximus, vix reliqua aetate de iis aliam imaginem conformemus; tam alte prior caelata est, ut complanari, et alia super ea induci non possit. Nihil autem rationi magis, quam phantasia adversatur: quod in foeminis experimur, quae quia phantasia praevalent, ratione minus utuntur: quamobrem acrioribus quam viri animi perturbationibus infestantur. Cum haec ita sint, medicos imitari necesse est, qui mala venena cum modo morbis adhibent et medentur. Phantasia attenuanda est, ut per eam ipsam ratio invalescat, et mathesi ab adolescentibus incumbendum: quae doctrina vehementi imaginum conformandarum vi plurimum adiuvatur; nam saepe longissimam formarum, aut numerorum seriem mente contueri necesse est, ut apodixeos,

65 ―
quae inde conficitur, veritas agnoscatur. Sed cum puncta lineasque sine omni crassitie et corpulentia consideret, per eam mens humana liquescit, et incipit defoecari. Atque eo pacto adolescentes in rebus, de quibus iam inter homines convenit, ex dato vero verum conficere assuefiunt; ut in physicis, de quibus maxime contenditur, idem praestare possint.

Nam procedente aetate, et mathesis usu mens humana iam corporis vinculis solutior est, et ordinatior agit: atque ex rebus, quae sensu percipiuntur, par est, quae omnem sensum effugiunt colligere, adhuc corpora tamen. Itaque a mathesi physicae opera danda est, quae insensibilia corpora eorumque insensibiles et figuras et motus, quae sunt naturalium rerum principia et caussae, contemplatur. Itaque per mathesim et physicam mens humana a pingui crassoque cogitationum genere, tamquam per gradus, depuratur, ut ad res spiritales contemplandas accedat, et intellectu mero puroque se ipsam, et per se ipsam Deum Opt. Max. intelligat; ac per mathesis data, per physices dubia ad metaphysicen, quae res veras, certas et usquequaque exploratas aperit, perducatur.

Atque ita vobis metaphysice expeditis, cum iam regulam tenueritis de falsis, dubiis verisque iudicandi, hoc loci commoda explicatu est ipsa ars dissertatrix. Tum cognito Deo Opt. Max. quem natura fatetur, ad eum cognoscendum gradum faciatis, quem nostra religio profitetur; et theologiae Christianae animum adiungatis.

Absolutam rerum divinarum scientiam humanarum prudentia sequitur: in quo doctrinarum ordine navium gubernatores imitari debemus: et quemadmodum ii coelestia observant, cynosuram aliaque astra, quo certa per oceanum itinera teneant, et ad quos portus contendunt, inoffenso cursu naves appellent; ita nos divina contemplemur, mentem humanam, summumque numen; earumque rerum scientia tamquam cynosura utamur, quo per medias opinionum syrtes, dubiorum vada et coecos errorum scopulos humanae vitae cursum cautius tutiusque dirigamus. Cum enim stulti homines veri internoscendi solertiam non habeant, veros bonorum et malorum fines, quod est omnis

66 ―
humanae prudentiae caput, ignorant. Cumque mala multa sint, quae bonorum, contra multa bona, quae malorum speciem obiiciunt; earum imprudentes rerum corporis voluptates sequuntur; labores, paupertatem ac mortem honestam abhorrent: unde per vicia se ipsos affligunt et humanam societatem corrumpunt. Iccirco corrupta hominum natura scire desiderat, quia beatam esse desiderat.

Qui ad sapientiam igitur humanam beatitudinem parentem literarum studia non ordinarit, solvit fortasse linguae aut mentis poenas, animi non absolvit. Quare complures sunt doctissimi homines, qui tamen ambitione circumaguntur, de fluxa eruditionis gloriola anxii vivunt, invidia doctiorum uruntur. Id eo fit, quia quae studia ad sapientiam comparandam sunt media, sibi fines proposuerunt. Verus igitur disciplinarum, quas praemisimus, usus est, ut mens veris assuescat; ut, cum semel assueverit, delectetur, ut cum velit, facile possit, et cum possit, impensius velit veros bonorum fines in vita agenda deligere: nempe virtutes et bonas animi artes, et per eas mentis divinitatem excolere, et per mentem adire Deum.

Quare, divinarum rerum scientia imbuti, humanae prudentiae studeatis, primum morali, quae hominem, tum civili, quae civem format. Hinc, eas edocti, morali theologiae facilem operam dabitis ut olim a confessionibus principum eos in ordinandis regendisque rebus publicis quam sapientissimis consiliis dirigatis. Porro ad iurisprudentiam addiscendam multo expeditiores agetis: quae ex morali, civili et Christianorum, tum dogmatum, tum morum doctrina ferme omnis derivat. Tandem, ut quisque vestrum, his sapientiae studiis instructus, non sibi aut paucis, sed longe lateque de humana societate benemereri et iuvare quam plurimos possit, sapientiae studiis illa eloquentiae coniungat. Neque enim quis vestrum, quando haec omnia ad sapientiam studia excolenda sunt, in iis a doctoribus condiscendis dubitet consenescere. Consenescet sane, et nequicquam consenescet, si qua ex iis non rite instructus colat, si non ex suo cuiusque fine colat, si perverso ordine colat; ut quos Fabius Quintilianus eleganter in hoc argumento dixit «compendio morari»; eos argutius, nec minus ex

67 ―
vero, ni fallor, dixeris, haerere, quia properant. Quid illud, quod nemini aeque plura obiici solent impedimenta, quam festinanti? Et qui confusis studiorum ordinibus agunt, ut in labyrintho movent, non promovent. At via omnium brevissima recta est: et ordinis haec virtus multa brevi loco concludere. At quia haec studia natura coniuncta et quo enarravimus ordine disposita, hominum vicio scissa saepe et turbata sunt, multa videntur, at reipsa non multa, sed eadem deprehendas multiplicata. Artium enim institutiones et scientiarum doctrinae, quas acroamaticas censuimus, et a doctoribus ediscendas, si nihil in aliis aliunde forinsecus accersatur (quid enim opus est accersiri, si omnia suo quaeque loco dispensate edocentur?) sunt ferme omnes brevissimae. Scientiarum artiumque historias exotericas esse existimavimus, ut eas per vosmet ipsos erudiri possitis.

Atque habetis, optimae spei adolescentes, quod sequamini de studiorum fine et ratione consilium, si ab honestate spectetis praeclarissimum; si ab utilitate, optimum; si a facilitate, expeditissimum, quod me dedisse non poenitet: quia, quamquam sapiens non sim, in eo tamen dando sum sapientes secutus. Si semper faciunt, quia semper possunt: ego, quando mihi haec, quae dixi, corruptae meae naturae cognitio admonuit, in hac suasione feci; quia in hac tantum potui, ut sedulo serioque et ex meae artis proprio fine vobiscum agerem, et pro mea virili parte humanam adiuvarem societatem.

66 ―
humanae prudentiae caput, ignorant. Cumque mala multa sint, quae bonorum, contra multa bona, quae malorum speciem obiiciunt; earum imprudentes rerum corporis voluptates sequuntur; labores, paupertatem ac mortem honestam abhorrent: unde per vicia se ipsos affligunt et humanam societatem corrumpunt. Iccirco corrupta hominum natura scire desiderat, quia beatam esse desiderat.

Qui ad sapientiam igitur humanam beatitudinem parentem literarum studia non ordinarit, solvit fortasse linguae aut mentis poenas, animi non absolvit. Quare complures sunt doctissimi homines, qui tamen ambitione circumaguntur, de fluxa eruditionis gloriola anxii vivunt, invidia doctiorum uruntur. Id eo fit, quia quae studia ad sapientiam comparandam sunt media, sibi fines proposuerunt. Verus igitur disciplinarum, quas praemisimus, usus est, ut mens veris assuescat; ut, cum semel assueverit, delectetur, ut cum velit, facile possit, et cum possit, impensius velit veros bonorum fines in vita agenda deligere: nempe virtutes et bonas animi artes, et per eas mentis divinitatem excolere, et per mentem adire Deum.

Quare, divinarum rerum scientia imbuti, humanae prudentiae studeatis, primum morali, quae hominem, tum civili, quae civem format. Hinc, eas edocti, morali theologiae facilem operam dabitis ut olim a confessionibus principum eos in ordinandis regendisque rebus publicis quam sapientissimis consiliis dirigatis. Porro ad iurisprudentiam addiscendam multo expeditiores agetis: quae ex morali, civili et Christianorum, tum dogmatum, tum morum doctrina ferme omnis derivat. Tandem, ut quisque vestrum, his sapientiae studiis instructus, non sibi aut paucis, sed longe lateque de humana societate benemereri et iuvare quam plurimos possit, sapientiae studiis illa eloquentiae coniungat. Neque enim quis vestrum, quando haec omnia ad sapientiam studia excolenda sunt, in iis a doctoribus condiscendis dubitet consenescere. Consenescet sane, et nequicquam consenescet, si qua ex iis non rite instructus colat, si non ex suo cuiusque fine colat, si perverso ordine colat; ut quos Fabius Quintilianus eleganter in hoc argumento dixit «compendio morari»; eos argutius, nec minus ex

67 ―
vero, ni fallor, dixeris, haerere, quia properant. Quid illud, quod nemini aeque plura obiici solent impedimenta, quam festinanti? Et qui confusis studiorum ordinibus agunt, ut in labyrintho movent, non promovent. At via omnium brevissima recta est: et ordinis haec virtus multa brevi loco concludere. At quia haec studia natura coniuncta et quo enarravimus ordine disposita, hominum vicio scissa saepe et turbata sunt, multa videntur, at reipsa non multa, sed eadem deprehendas multiplicata. Artium enim institutiones et scientiarum doctrinae, quas acroamaticas censuimus, et a doctoribus ediscendas, si nihil in aliis aliunde forinsecus accersatur (quid enim opus est accersiri, si omnia suo quaeque loco dispensate edocentur?) sunt ferme omnes brevissimae. Scientiarum artiumque historias exotericas esse existimavimus, ut eas per vosmet ipsos erudiri possitis.

Atque habetis, optimae spei adolescentes, quod sequamini de studiorum fine et ratione consilium, si ab honestate spectetis praeclarissimum; si ab utilitate, optimum; si a facilitate, expeditissimum, quod me dedisse non poenitet: quia, quamquam sapiens non sim, in eo tamen dando sum sapientes secutus. Si semper faciunt, quia semper possunt: ego, quando mihi haec, quae dixi, corruptae meae naturae cognitio admonuit, in hac suasione feci; quia in hac tantum potui, ut sedulo serioque et ex meae artis proprio fine vobiscum agerem, et pro mea virili parte humanam adiuvarem societatem.

66 ―
humanae prudentiae caput, ignorant. Cumque mala multa sint, quae bonorum, contra multa bona, quae malorum speciem obiiciunt; earum imprudentes rerum corporis voluptates sequuntur; labores, paupertatem ac mortem honestam abhorrent: unde per vicia se ipsos affligunt et humanam societatem corrumpunt. Iccirco corrupta hominum natura scire desiderat, quia beatam esse desiderat.

Qui ad sapientiam igitur humanam beatitudinem parentem literarum studia non ordinarit, solvit fortasse linguae aut mentis poenas, animi non absolvit. Quare complures sunt doctissimi homines, qui tamen ambitione circumaguntur, de fluxa eruditionis gloriola anxii vivunt, invidia doctiorum uruntur. Id eo fit, quia quae studia ad sapientiam comparandam sunt media, sibi fines proposuerunt. Verus igitur disciplinarum, quas praemisimus, usus est, ut mens veris assuescat; ut, cum semel assueverit, delectetur, ut cum velit, facile possit, et cum possit, impensius velit veros bonorum fines in vita agenda deligere: nempe virtutes et bonas animi artes, et per eas mentis divinitatem excolere, et per mentem adire Deum.

Quare, divinarum rerum scientia imbuti, humanae prudentiae studeatis, primum morali, quae hominem, tum civili, quae civem format. Hinc, eas edocti, morali theologiae facilem operam dabitis ut olim a confessionibus principum eos in ordinandis regendisque rebus publicis quam sapientissimis consiliis dirigatis. Porro ad iurisprudentiam addiscendam multo expeditiores agetis: quae ex morali, civili et Christianorum, tum dogmatum, tum morum doctrina ferme omnis derivat. Tandem, ut quisque vestrum, his sapientiae studiis instructus, non sibi aut paucis, sed longe lateque de humana societate benemereri et iuvare quam plurimos possit, sapientiae studiis illa eloquentiae coniungat. Neque enim quis vestrum, quando haec omnia ad sapientiam studia excolenda sunt, in iis a doctoribus condiscendis dubitet consenescere. Consenescet sane, et nequicquam consenescet, si qua ex iis non rite instructus colat, si non ex suo cuiusque fine colat, si perverso ordine colat; ut quos Fabius Quintilianus eleganter in hoc argumento dixit «compendio morari»; eos argutius, nec minus ex

67 ―
vero, ni fallor, dixeris, haerere, quia properant. Quid illud, quod nemini aeque plura obiici solent impedimenta, quam festinanti? Et qui confusis studiorum ordinibus agunt, ut in labyrintho movent, non promovent. At via omnium brevissima recta est: et ordinis haec virtus multa brevi loco concludere. At quia haec studia natura coniuncta et quo enarravimus ordine disposita, hominum vicio scissa saepe et turbata sunt, multa videntur, at reipsa non multa, sed eadem deprehendas multiplicata. Artium enim institutiones et scientiarum doctrinae, quas acroamaticas censuimus, et a doctoribus ediscendas, si nihil in aliis aliunde forinsecus accersatur (quid enim opus est accersiri, si omnia suo quaeque loco dispensate edocentur?) sunt ferme omnes brevissimae. Scientiarum artiumque historias exotericas esse existimavimus, ut eas per vosmet ipsos erudiri possitis.

Atque habetis, optimae spei adolescentes, quod sequamini de studiorum fine et ratione consilium, si ab honestate spectetis praeclarissimum; si ab utilitate, optimum; si a facilitate, expeditissimum, quod me dedisse non poenitet: quia, quamquam sapiens non sim, in eo tamen dando sum sapientes secutus. Si semper faciunt, quia semper possunt: ego, quando mihi haec, quae dixi, corruptae meae naturae cognitio admonuit, in hac suasione feci; quia in hac tantum potui, ut sedulo serioque et ex meae artis proprio fine vobiscum agerem, et pro mea virili parte humanam adiuvarem societatem.